Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart (1685–1757)


Tractatus I: De fide

Tractatus II: De regulis fidei

Tractatus III: De spe

Tractatus IV: De charitate

Dissertatio I: De charitate secundum se

Dissertatio II: De subjecto, causa, augmento et amissione charitatis

Dissertatio III: De charitate erga proximum

Dissertatio IV: De ordine et praecipuo actu charitatis, qui est dilectio

Dissertatio V: De eleemosyna

Dissertatio VI: De correptione fraterna

Articulus I: Utrum correptio fraterna sit in praecipto, et quae conditiones requirantur ut obliget?

Correptio fraterna est in praecepto naturali et divino positivo.

Prob. 1° ex Scriptura. Christus, Matth., XVIII, 15, dicit : Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.

Prob. 2° ratione. 1° Praecepto naturali tenemur subvenire proximo corporaliter indigenti. Ergo, a fortiori, spiritualiter indigenti. 2° Lege naturae tenemur reducere bovem proximi errantem. Ergo, a fortiori, ipsum proximum errantem. 3° Denique, tenemur diligere proximum. Dilectio autem proximi necessario importat, non solum velle et praestare ei bonum, sed etiam ab eo avertere malum, cum possumus. Ergo.

Dico 2° : Ut praeceptum correptionis obliget, requiritur 1° materia sufficiens, nimirum quod peccatum commissum vel committendum sit, per se loquendo, mortale ; 2° requiritur certa eius notitia ; 3° spes emendationis ; 4° necessitas correptionis.

Probantur et explicantur istae conditiones.

Materia sufficiens. — Solum peccatum mortale, et non veniale, esse per se materiam sufficientem et propriam correptionis fraternae, constat 1° ex verbis ipsis Christi, Matth., XVIII, 15, ubi in explicatione huius praecepti dicit : Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Ergo perierat. Nemo autem perit quoad vitam spiritualem, nisi per peccatum mortale. Addit Christus quod, si corripientem non audiat, adhibendi sunt testes, deinde denuntiandus sit Ecclesiae et habendus ut ethnicus et publicanus. Certum autem videtur haec non praecipi de peccatis venialibus, quia quotidiana sunt et in ipsis iustis reperiuntur. 2° Cum omnis correptio sit onerosa corripienti et odiosa correpto, et peccata venialia sint frequentissima, si urgeret obligatio ea corripiendi, onus foret importabile tam corripientibus quam corripiendis, et neque pax neque tranquillitas inter homines servari posset.

Dixi, « per se loquendo ; » quia per accidens peccata venialia possunt esse materia necessaria correptionis fraternae, ut si ex his sequeretur scandalum, perturbatio tranquillitatis in communitate, periculum proximum peccandi mortaliter, aut detrimentum disciplinae regularis.

Notitia peccati. — Ad hoc ut quis teneatur corripere proximum, debet habere notitiam moraliter certam peccati commissi vel committendi. Unde non sufficit dubium, suspicio, scrupulus aut rumor ; quia, cum correctio pudorem ingerat et sit correcto odiosa, iuste conquereretur, si argueretur de peccato quod non constat, et saepe imprudentes correctiones ex dubiis et incertis indicibus causant graves tricas et dissensiones. Adde quod in dubio praesumendum sit in favorem proximi. Hac ratione plerumque eximuntur a correptione facienda scrupulosi, qui in omnibus timent et suspicantur peccatum.

Spes emendationis. — Requiri spem emendationis manifestum est, quia, cessante fine, cessat ratio operandi propter finem ; finis autem correptionis fraternae est emendatio proximi, in quo differt a correptione iudiciali, cuius finis est bonum commune. Adde quod hoc ipso quo non prodest correptio, obsit, quia correptus non resipiscens gravius peccat. Et hac ratione saepe excusantur a correptione fraterna qui sunt inferioris conditionis corrigiendo.

Non tamen requiritur spes certa, sed sufficit probabilis, modo etiam sit probabile correptionem non obfutura. Si dubitetur an sit profutura, et certum quod non sit obfutura, adhibenda est, sicut medici adhibent medicinam quam certo sciunt non nocituram, quamvis dubitent an sit profutura, dum non est alius modus iuvandi aegrotum. Si vero dubium sit an proderit, et pariter dubium an nocebit, ut saepe contingit in extraneis et ignotis, quorum ingenium non novimus, conferenda est utilitas sperata cum damno quod timetur, et maius est minori praeferendum.

Haec intellige de correptione praecise fraterna et quae nihil aliud intendit quam emendationem delinquentis ; quia, si agatur de correptione quae assumeretur ad alium aliquem finem, ut ad impediendum damnum tertii vel reipublicae, aut dehonorationem Dei per blasphemias, vel seductionem populi per haereticos, etiamsi nulla esset spes emendae in peccante, si sit spes impediendi malum aut damnum ex eius peccato consequens, potest et debet adhiberi correptio et redargutio.

Necessitas correptionis. — Scilicet ad emendationem fratris ; quia, ut discurrit Author, correctio fraterna ordinatur ad fratris emendationem, et ideo hoc modo cadit sub praecepto, secundum quod est necessaria ad istum finem, non autem quod quolibet loco vel tempore delinquens corrigatur.

Hinc sequitur quod, si frater sit emendatus, aut probabile sit quod ipse se emendabit, ut iure praesumitur in iis qui suae salutis non sunt incurii et solent frequentare sacramenta, nec interim sit periculum relapsus, non tenearis corripere. Similiter si per alios sit corripiendus. At vero, si adsint quidam qui possent forte melius et utilius corripere, et tamen non faciunt, teneris ; quia, ut dictum est de eleemosyna corporali, omnes scientes tenentur in solidum.

Caeterum observandum est quod, cum istae conditiones raro omnes simul reperiantur, raro etiam homines privati teneantur, saltem sub gravi peccato, ad correptionem fraternam.

Petes 1° utrum praeceptum correptionis fraternae obliget cum damno corripientis.

Resp. Si frater sit in gravi necessitate spirituali, a qua licet absolute possit se liberare, nonnisi tamen difficile, sive ob vehementiam passionis, sive ob inveteratam consuetudinem et obstinationem in malo, sive ob ignorantiam aut ob aliam causam ; quilibet tenetur cum aliquo damno suorum temporalium illum corripere, quia plus debemus diligere salutem aeternam proximi, quam quaedam bona temporalia. Ii autem quibus cura animarum incumbit ex officio, tenentur etiam cum periculo vitae in gravi necessitate ; quia ii magis tenentur quam alii, et debent esse parati ponere animam suam pro ovibus suis.

Confer quae superius dixi dissert. IV de ordine charitatis, praesertim art. 3.

Dixi, « in gravi necessitate spirituali ; » quia vix aut ne vix dari potest extrema necessitas spiritualis, a qua scilicet quis absolute non potest se liberare.

[Petes 2° an peccatores ipsi hoc praecepto teneantur.

Resp. affirmative. « Correctio enim delinquentis, ait Angelicus, pertinet ad aliquem in quantum viget in eo rectum iudicium rationis. Peccatum autem non tollit totum bonum naturae, quin remaneat in peccatore aliquid de recto iudicio rationis. Et secundum hoc potest sibi competere alterius delictum arguere. » Si tamen est peccator publicus, a correctione abstinere debet propter scandalum, memor verborum Apostoli, Rom., II, 21-24 : Qui alios doces, te ipsum non doces ; qui praedicas non furandum, furaris... Nomen enim Dei blasphematur per vos inter gentes.

Petes 3° an etiam inferiores teneantur hoc praecepto erga superiores.

Resp. affirmative cum S. Thoma dicente : « Correctio quae est actus iustitiae per coercionem poenae, non competit subdito respectu praelati. Sed correctio fraterna, quae est actus charitatis, pertinet ad unumquemque respectu cuiuslibet personae ad quam charitatem debet habere, si in ea aliquid corrigibile inveniatur. Actus enim ex aliquo habitu vel potentia procedens, se extendit ad omnia quae continentur sub obiecto illius potentiae vel habitus, sicut visio ad omnia quae continentur sub obiecto visus. Sed quia actus virtuosus debet esse moderatus debitis circumstantiis, ideo in correctione qua subditi corrigunt praelatos debet modus congruus adhiberi, ut scilicet non cum protervia et duritia, sed cum mansuetudine et reverentia corripiantur. Unde Apostolus dicit, I Tim., V, 1 : Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. »

Petes 4° an corripiendus sit qui peccat ex ignorantia.

Resp. 1°. Si peccat ex ignorantia vincibili, certe corripiendus est, quia tunc est in mala fide, neque excusatur a peccato.

Resp. 2°. Si delinquit ex ignorantia invincibili, monendus est : 1° cum agitur de necessariis ad salutem, vel de scandalo aliorum avertendo. Nec praetereunda est correptio, tametsi delinquentis emendatio vix sperari possit, ne alii forte id pro licito iudicent quod non corrigetur. Si obiiciatur, peccatum eius ex materiali tunc formale evasurum et eum inde spiritualiter perire posse; respondendum, id priori casu, eum similiter periturum ex ignorantia etiam invincibili necessariorum ad salutem; in posteriori casu, charitatem requirere ut scandalum proximi praeveniatur. 2° Cum violatur, etsi solum materialiter, lex divina, naturalis aut positiva, et sperari potest monitionis profectus; cognitio enim et observantia legis certae est semper quid bonum et maxime optandum. Ita communiter. Si vero emendatio non probabiliter praevideatur, relinquendus est delinquens in bona fide, ne formaliter peccet. 3° Si vero ius mere humanum sit in causa, pluribus contradicentibus, probabilius monitio est facienda, si prudenter fieri posse videatur, ad pravum habitum removendum . Certo autem in huiusmodi delinquentem animadvertere debent, qui ex officio subditos docere tenentur, ut praelatus, confessarii, magistri .

Articulus II: De ordine correptionis fraternae

Dissertatio VII: De vitiis charitati oppositis

Tractatus V: De iure et iustitia

↑ Top of work