Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Tractatus III: De spe
Tractatus IV: De charitate
Dissertatio I: De charitate secundum se
Dissertatio II: De subjecto, causa, augmento et amissione charitatis
Dissertatio III: De charitate erga proximum
Articulus I: Utrum homo debeat ex charitate diligere seipsum, corpus suum et peccatores?
Articulus II: Utrum inimici sint ex charitate diligendi, eisque exhibenda signa et opera charitatis?
1° : Inimici sunt ex charitate diligendi, non qua inimici, sic enim esset diligere peccatum, sed qua homines ; dilectione utique communi, non speciali, per se loquendo1.
Prob. 1° ex illo, Matth., V, 44 : Diligite inimicos vestros. Et ut probet Christus esse praeceptum omnibus, addit, ibid., 45 : Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est. Est autem omnibus necessarium ad salutem esse filii Patris coelestis2.
2° In Oratione Dominica, Matth., VI, 12, petimus ut Deus dimittat nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Ergo praeceptum est dimittere inimicis, alias non dimittitur nobis. Item, ibid., 15 : Si non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
3° Praeceptum est ut diligamus proximum. Atqui inimicus est proximus ; ratio enim proximi consistit in eo quod quis sit factus ad imaginem Dei et possit esse particeps aeternae beatitudinis. Ergo.
Dixi : « Dilectione utique communi, non speciali, per se loquendo ; » quia dilectio inimici potest considerari dupliciter3 : 1° In universali, sicut quis diligens Deum et proximum, ab illa generalitate dilectionis proximi inimicos suos non excludat; et sic dilectio inimicorum est de necessitate charitatis. 2° In speciali, ut scilicet quis in speciali moveatur motu dilectionis ad inimicum, et istud non est de necessitate charitatis absolute et per se loquendo, sed de eius perfectione ; quia sic moveri motu dilectionis in speciali ad quoslibet homines singulariter, non est de necessitate charitatis, cum hoc sit impossibile. Est tamen de necessitate charitatis secundum praeparationem animi, ut scilicet homo habeat animum paratum ad hoc, quod in singulari inimicos diligeret et specialia beneficia praestaret, si necessitas occurreret.
Dico 2° : Per se loquendo, signa et opera communia charitatis sunt exhibenda inimicis, non specialia4.
Prob. 1° Dilectio interior ad inimicum in communi est de necessitate charitatis absolute5 ; in speciali autem non est de necessitate absolute, sed secundum praeparationem animi tantum, ut dictum est. Ergo idem dicendum est de operibus et signis dilectionis exhibendis.
2° Ex virtute charitatis obligamur nulli esse scandalo. Atqui, denegando inimico signa communia dilectionis, sumus illi et aliis scandalo ; secus denegando signa specialia. Ergo. — Prob. min. Denegando inimico signa communia dilectionis quae omnibus communiter exhibentur, inimicus iure praesumit ita fieri ex odio in ipsum et livore vindictae, indeque movetur ut in inimicitia perseveret atque magis obfirmetur ; commune enim est inter homines odisse odientes se. Secus vero non exhibendo ipsi specialia signa quae aliis, etiam non inimicis, non exhibentur.
Pro huius itaque conclusionis explicatione, praesertim in ordine ad praxim, distinguenda sunt signa dilectionis
Communia dicuntur quae communiter omnibus exhibentur, vel forte melius, quae christianus a quovis christiano, concivis a quovis concive, cognatus a quovis cognato, etc. communiter exhibentur; quia, licet haec possint esse specialia respective ad omnes homines, sunt tamen communia in sua classe. Specialia sunt quae exhibentur determinatis personis ac amicis et familiaribus.
Dixi: « Per se loquendo; » quia per accidens possunt aliquando sine peccato, aut saltem sine gravi, denegari signa communia inimicis; et aliquando praeceptum est illis dare signa specialia.
Itaque non tenemur dare signa communia, quando charitas erga nos vel proximum, aut iustitia, contrarium suadet, aut rationabilis causa excusat. 1° Charitas erga nos et proximum, ut si ex denegatione signorum communium speratur inimicus emendandus et non scandalizandus; si ex aspectu aut colloquio cum inimico, timeas ne iniuriarum recordatio, maior commotio aut novae rixae insurgant. Deberet tamen in hoc casu innotescere, id non denegari ex odio. 2° Iustitia, ut si parentes aut superiores, in punitionem iustam et correctionem filii aut subditi, puta ob crimen infame, contractum indignum matrimonium, etc., denegent absque interno odio alloquium, aspectum benignum, aliave beneficia et signa filiis aut subditis exhiberi solita; modo tamen haec vindicta seu poena non excedat modum delicti, nec in perpetuum duret. 3° Rationabilis causa, ut si te offendenti deneges loquelam, responsum, salutationem, etc., in instanti iniuriae acceptae, vel post, ad breve moram, non ex odio et iniuria accepta, idque exterius appareat. Item, si sit leve scandalum. Item, si ob iniuriam te aut familiam graviter diffamantem exhibeas austeriorem vultum aut tristitiam, vel deneges alloquium et salutationem, ne videaris parvi aestimare tantam iniuriam. In his casibus poteris excusari a peccato saltem gravi.
E contra vero per accidens tenemur signa dilectionis specialia exhibere inimico in duobus praesertim casibus: 1° Quando inimicus veniam petit. 2° Quando eius necessitas saltem gravis corporalis vel spiritualis ita exigit. Ratio est, quia cum in certis casibus teneamur benefacere inimico, non possunt convenientiores assignari, quam quando patitur gravem necessitatem, aut petit reconciliationem; alioquin erit signum interni odii et grave scandalum, tam aliis, quam ipsi inimico, qui inde magis exacerbabitur et in inimicitia obfirmabitur.
Petes utrum offensus teneatur omnia condonare seu remittere inimico reconciliationem petenti.
Resp. Offensus tenetur inimico petenti reconciliationem remittere offensam simplicem quae est sine laesione iuris stricti aut damno, seu, quod idem est, deponere aversionem, indignationem seu odium, et huius depositionis quaedam signa exhibere: constat ex praecedentibus. Sed non tenetur remittere iniuriam seu laesionem iuris et damnum, potestque exigere pro iniuria satisfactionem, et pro damno restitutionem; quia unusquisque potest ius suum persequi apud legitimum iudicem. Cavendum est tamen ne inimicus ad satisfactionem vel restitutionem cum nimio suo damno cogatur, aut ne a iudice petatur satisfactio, quando ipse rationabilem offert; id enim vix fieri potest absque aliquo appetitu vindictae. Item, ubi agitur de poena capitis aut mutilatione, et nullum emolumentum parti lesae inde obvenit, expedit, propter eamdem rationem, illam non urgere. Secus esset, si communitas aut familia offensi maneret infamis, si offendens non puniatur secundum leges.