Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Tractatus III: De spe
Tractatus IV: De charitate
Dissertatio I: De charitate secundum se
Dissertatio II: De subjecto, causa, augmento et amissione charitatis
Dissertatio III: De charitate erga proximum
Articulus I: Utrum homo debeat ex charitate diligere seipsum, corpus suum et peccatores?
1° : Homo debet seipsum diligere ex charitate1.
Prob. Homo debet diligere proximum sicut seipsum, Matth., XIX, 19. Atqui debet diligere proximum charitate. Ergo et seipsum.
Confirm. 1°. Deus, ut infinite bonus, dignus est ut ab omnibus amore amicitiae diligatur. Ergo homo debet propter Deum hunc amorem sibi velle. Atqui hoc est se amare amore charitatis. Ergo.
Confirm. 2°. Amicitia charitatis fundatur in communicatione beatitudinis. Ergo illi sunt ex charitate diligendi, quibus beatitudinem volumus. Atqui homo debet sibi velle beatitudinem. Ergo.
Dico 2° : Homo debet ex charitate diligere corpus suum2, non solum ut id quod tamquam bonum vult amico, sed etiam ut id cui vult bonum. Ratio primae partis est, quia corpus nostrum potest esse instrumentum bonorum operum quibus Deus honoretur. Ratio secundae partis est, quia, licet corpus nostrum non sit capax aeternae beatitudinis Deum cognoscendo et amando, est tamen capax beatitudinis participatae quae ex anima gloriosa in ipsum redundat.
Dico 3° : Peccatores sunt ex charitate diligendi secundum naturam, non secundum culpam3. Ratio primae partis est : tum quia peccatores secundum naturam sunt capaces beatitudinis, quam ipsis propter Deum debemus velle ; tum quia peccator non desinit esse proximus, iuxta illud, Matth., XVIII, 15 : Si peccaverit in te frater tuus. Si frater, ergo proximus. Denique iubemur diligere inimicos, ut mox probabitur. Ergo et peccatores ; sunt enim inimici peccatores. Ratio secundae partis est aperta ; culpa enim contrariatur Deo et est beatitudinis impedimentum. Unde dicebat David, Psal. CXVII, 113 : Iniquos odio habui.
Dices : Viri sancti apprecantur mala peccatoribus, ut Psal. IX, 18 : Convertantur peccatores in infernum. Psal. CIII, 35 : Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Isa., VI, 10 : Excoeca cor populi huius, et aures eius aggrava. Ergo.
Resp.4 Imprecationes huiusmodi intelligendas esse, vel per modum praenuntiationis, non optationis. Sic intelligitur illud : Convertantur peccatores in infernum, id est, convertentur, et istud : Excoeca cor populi huius, id est, excaecabis. Vel per modum optationis quidem ; sic tamen ut desiderium non referatur ad poenam hominum, sed vel ad iustitiam Dei punientis, ut sit quasi approbatio iustitiae divinae, vel ad remotionem et destructionem culpae : quo sensu intelligitur : Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint ; id est, secundum quod sunt peccatores et iniqui, seu secundum culpam.
[Hinc colliges non licere optare damnationem aeternam cuilibet adhuc in saeculo viventi : tum quia non potest esse medium ad maius bonum habendum, vel ad maius malum vitandum ; tum quia est contraria fini propter quem debemus charitate diligere proximum ; tum denique quia de nullo homine est desperandum, quamdiu vivit. Neque etiam licet alicui desiderare ut peccet, quia peccare est simpliciter malum. Licet tamen, iuxta plures, optare quod Deus permittat aliquos peccare, ut inde humiliores et cautiores resurgant ; tunc enim peccatum non desideratur ut malum, sed quatenus ex eo bonum Deus educere potest, seu potius desideratur bonum quod ex eo oriturum speratur, si Deo placeat hoc medio illud procurare.]