Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Dissertatio I: De divina revelatione
Dissertatio II: De Scriptura sacra
Dissertatio III: De traditionibus
Dissertatio IV: De Ecclesia
Dissertatio V: De summo Pontifice
Dissertatio VI: De conciliis generalibus
Articulus I: Quid et quotuplex sit concilium?
Articulus II: Utrum necessaria sint concilia generalia?
Articulus III: Cujus sit convocare concilium generale?
Articulus IV: De convocatis ad concilium generale et illius praeside
Articulus V: Utrum concilium generale sit infallibile in definiendis quaestionibus fidei et morum?
Articulus VI: Utrum concilium generale debeat necessario confirmari a summo Pontifice?
Confirmatio summi Pontificis debet necessario accedere concilio generali, ut sit ratum et firmum.
Prob. 1° ex Iulio I, Pelagio II et synodo quarta, quorum textus citavimus art. 1 huius dissert., iuxta quos nullum concilium est ratum et firmum, nisi authoritate Romani Pontificis fulciatur. Media autem confirmatione fulcitur.
Prob. 2° ex usu et praxi Ecclesiae. Omnia concilia generalia huc usque celebrata, fuerunt confirmata a summo Pontifice, et plura eius confirmationem petierunt. Hoc autem apertum est indicium hanc confirmationem existimatam fuisse necessariam; alioquin ut quid tam accurate, tam constanter data, et toties petita?
Prob. 3°. Concilium generale non est ratum et firmum in suis decretis, nisi quatenus repraesentat Ecclesiam universam. Atqui non repraesentat Ecclesiam universam, nisi caput suum Romanum Pontificem secum iudicantem habeat, nec censetur Romanus Pontifex iudicare, nisi dum concilii decreta confirmat. Ergo.
Verum statim occurrit difficultas non levis. Concilium generale legitime congregatum assidentibus et iudicantibus cum concilio legatis apostolicis, qui vices Romani Pontificis gerunt et eius nomine praesunt, repraesentat universam Ecclesiam; est enim suo capiti unitum. Ergo hoc ipso eius decreta sunt rata et firma, nec indigent ulteriore confirmatione Pontificis.
Ad huius difficultatis enodationem, observandum est, legatos apostolicos mitti ad concilia, aliquando cum instructione summi Pontificis circa quaestiones definiendas, quod fieri solet quando pauca sunt definienda ; aliquando sine instructione, quod contingit quando plura sunt definienda, ut in concilio Tridentino. Hac observatione praemissa, ad difficultatem propositam
Resp. 1° Si legati habeant instructionem et eam non sequantur definiendo cum concilio, definitio non est rata et infallibilis ; cum enim non agant tunc ut legati Pontificis, concilium non est, in definindo, suo capiti iunctum, nec consequenter repraesentat Ecclesiam.
2° Si vero sequantur adamussim suam instructionem, arbitramur, quidquid dicant aliqui, definitionem concilii esse ratam et infallibilem, quia tunc habet iunctum suum caput, nempe summum Pontificem expresse secum consentientem, et sic totam Ecclesiam repraesentat.
Neque dicas hanc Pontificis instructionem non esse definitionem ex cathedra, alioquin non essent libera episcoporum suffragia ; solam autem definitionem Pontificis ex cathedra esse infallibilem. Fateor equidem hanc instructionem, dum datur, non esse definitionem ex cathedra, sed dum illi consentit concilium, et secundum illam formatur decretum, incipit esse definitio ex cathedra, estque sententia definitiva, non concilii tantum, sed etiam Pontificis, quam retractare non potest. Sic enim mittuntur legati, ut si concilium instructioni assentiat, formetur decretum ; si non assentiat, suspendatur decretum, et interim consulatur Pontifex.
Nihilominus in hoc casu existimamus necessariam esse confirmationem summi Pontificis, non ut decreta concilii acquirant infallibilitatem, quam iam habent, sed ut innotescat Ecclesiae omnia in concilio rite fuisse servata, et iuxta instructionem et mentem Pontificis decreta fuisse formata : quod aliter certo sciri non potest, cum quandoque legati, praeter instructiones publicas, habeant secretas, quas forte non exhibuerunt, aut saltem non exhibere poterant.
3° Si vero adsint legati concilio sine instructione summi
Pontificis, quidquid definit concilium, etiam iis assentientibus, non est infallibilis authoritatis, nisi accedat confirmatio summi Pontificis ; quia Pontifex non potest conferre legatis privilegium infallibilitatis. Est enim annexum summo pontificatui, seu dignitati capitis et supremi pastoris Ecclesiae, pro quo solo Christus oravit, ut non deficeret fides ; non potest autem Papa legatos constituere summos Pontifices et supremos Ecclesiae pastores.
Confirm. Legati cum instructione Pontificis possunt ab illa recedere et errare. Ergo pariter errare possunt sine instructione.
Verum redit argumentum prius factum. Concilium legitime congregatum, presidentibus apostolicis legatis, repraesentat universam Ecclesiam. Atqui universa Ecclesia errare non potest. Ergo.
Resp. Dist. ant. Concilium legitime congregatum, praesidentibus legatis apostolicis, repraesentat universam Ecclesiam incomplete et imperfecte, concedo ; complete et perfecte, nego. Nondum enim habetur consensio capitis cum corpore, siquidem legati, quamvis nomine Pontificis praesideant, non sunt tamen caput et Pontifex cum privilegio infallibilitatis, et ipse nondum mentem suam aperuerit circa definita.
Petes quot sint concilia generalia.
Resp. viginti vulgo numerari : octo celebrata in Oriente, scilicet Nicaenum, cui adiungitur Sardicense, Constantinop. I, Ephesinum, Chalcedonense, Constantinop. II, Constantinop. III, Nicaenum II et Constantinop. IV ; undecim celebrata in Occidente post schisma Photii, scilicet quatuor Lateranensia, duo Lugdunensia, Viennense, Constantiense, Florentinum, Lateranense V et Tridentinum. Quidam addunt Pisanum.
[Tempore magni schismatis, convocatum fuit a cardinalibus utriusque obedientiae, et congregatum Pisis, anno 1409, hoc concilium, ad exstinguendum schisma per electionem Pontificis cuius authoritas ab universali Ecclesia agnosceretur. Verum nec inde malum fuit sublatum, quin potius auctum ; duobus enim pontificibus Gregorio XII et Benedicto XIII in retinendo pontificatu pertinacibus adiectus est tertius, scilicet Alexander V, et pax reddita non fuit Ecclesiae nisi per electionem Martini V in concilio Constantiensi factam.
Quidam hoc concilium a numero generalium expungunt, quia non fuit authoritate Pontificis convocatum. Sed videtur quod, in casu schismatis, quando est dubius Pontifex, Ecclesia habeat ius convocandi concilium, si non ad ultimate definiendas res fidei et morum, saltem ad providendum sibi de certo capite, ut factum est in sequenti concilio Constantiensi : alioquin Christus non satis providisset necessitati et securitati suae Ecclesiae.
Si concilium istud legitimum fuerit, propter necessitatem praesentem, ratio praecipua cur inter concilia generalia non adnumeretur communiter, videtur esse quia, schismate non exstincto, illi defuit approbatio modo consueto data a Pontifice certo, qua deficiente, concilium, quantumvis legitimum sit, oecumenicitate formali caret.
Vigesimum est concilium Vaticanum, a Pio IX convocatum per litteras die 29 iunii 1868 datas. Fuit apertum die 8 decembris 1869, in festo Immaculatae Conceptionis Deiparae Virginis, et suspensum ab eodem Pontifice, propter « luetuosam rerum conditionem, » die 20 octobris 1870. « Ideirco, inquit Pontifex in litteris apostolicis, nos eo res adductas magno cum animi nostri maerore perspicientes, ut Vaticanum concilium tali in tempore cursum suum omnino tenere non possit, praevia matura deliberatione, motu proprio, eiusdem Vaticani oecumenici concilii celebrationem usque ad aliud opportunius et commodius tempus per hanc Sanctam Sedem declarandum apostolica authoritate, tenore praesentium, suspendimus et suspensam esse nuntiamus, Deum adprecantes authorem et vindicem Ecclesiae suae, ut, submotis tandem impedimentis omnibus, Sponsa suae fidelissimae ocius restituat libertatem et pacem. » — Faxit Deus ut, sedata tandem tempestate qua undique quatitur Ecclesia, sacrosancta haec synodus, iterum in Spiritu sancto congregata, opus fauste incoeptum et luctuose interruptum ad optatum exitum feliciter perducat!]