Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart (1685–1757)


Tractatus I: De fide

Tractatus II: De regulis fidei

Dissertatio I: De divina revelatione

Dissertatio II: De Scriptura sacra

Dissertatio III: De traditionibus

Dissertatio IV: De Ecclesia

Dissertatio V: De summo Pontifice

Dissertatio VI: De conciliis generalibus

Articulus I: Quid et quotuplex sit concilium?

Articulus II: Utrum necessaria sint concilia generalia?

Articulus III: Cujus sit convocare concilium generale?

Articulus IV: De convocatis ad concilium generale et illius praeside

Petes 1° qui sint de iure convocandi ad concilium generale.

Resp. solos episcopos esse de iure vocandos ad concilium generale.

Prob. 1°. Ii soli sunt de iure vocandi ad concilium generale, qui habent iurisdictionem, non solum in foro interiori, sed etiam in foro exterior ecclesiastico. Atqui soli episcopi habent huiusmodi iurisdictionem. Ergo. — Min. constat ; non enim laici, cuiuscumque sint conditionis aut dignitatis, etiamsi imperialis, habent iurisdictionem in foro exteriori ecclesiastico, cum sit spiritualis. Neque inferiores clerici, ut curati. Patet ex usu, et quia non sunt primarii et proprie pastores, sed, ut inquit Author IIae IIae, q. 184, a. 6, ad 2, « habent tantum aliquas subministrationes sub episcopis, » quas ad nutum limitant episcopi.

— Prob. mai. In conciliis generalibus non solum definiuntur simpliciter controversiae circa fidem, mores et causas privatas episcoporum, sed etiam feruntur leges, decernuntur poenae et compelluntur contumaces obedire definitionibus et sententiis prolatis. Haec autem pertinent ad forum exterius Ecclesiae. Ergo.

Prob. 2° ex usu Ecclesiae, quae non solet nisi episcopos de iure vocare ad concilia generalia.

Dixi : « De iure; » quia quandoque ex privilegio summorum Pontificum vocantur Abbates et Generales Ordinum, cum iure suffragii decisivi, idque non incongrue, ut scilicet representantes suos subditos ex priori privilegio a iurisdictione episcoporum exemptos.

[Cum de convocatione concilii Vaticani ageretur, acriter disputatum est, an ad illud de iure admitti deberent episcopi nullam dioecesim administrantes, qui olim annulares seu honorarii nuncupabantur, quamvis charactere episcopali insigniti; tunc episcopi in partibus infidelium dicebantur, quia eorum sedes in regionibus non christianis sitae erant; nunc autem, ex decreto a Pio IX lato, titulares seu solo titulo fulgentes vocantur. Non pauci erant qui partem negativam tenebant, ex ratione quod episcopi in concilio sedent praecipue ut fidei suarum ecclesiarum testes. Sapientissimus Pontifex, praetermissa quaestionis speculativa iuris stricti, litem practice composuit, episcopos titulares cum episcopis dioecesanis simul convocando.]

Vocantur etiam theologi et canonistae, non cum iure suffragii decisivi, sed ut res fidei et Ecclesiae inquirant et examinent, et sensus suos Patribus concilii referant. Item quandoque vocantur imperatores, non ut res Ecclesiae definiant, sed ut concilium defendant et adiuvent, atque decretorum sint testes et ea libentius ac efficacius mandent executioni, atque rebelles poenis coerceant.

Petes 2° quis episcoporum numerus requiratur ad concilium generale.

Resp. non requiri quod omnes omnino totius orbis episcopi adsint, alias nunquam possent celebrari concilia generalia ; neque requiritur certus episcoporum numerus, quia id neque ex Scriptura, neque ex traditione, neque ex usu habetur. Sed requiritur quod convocatio authoritate summi Pontificis facta, omnibus, saltem maioribus provinciis, innotescat, et nullus ex toto orbe verus episcopus non excommunicatus excludatur, sed aliqui ex maiori parte provinciarum adsint : sic tamen ut, si celebretur concilium in Oriente, plures ex Oriente adsint, et aliqui ex Occidente qui alios repraesentent, et o converso, si celebretur in Occidente. Patet ex praxi Ecclesiae in anterioribus conciliis.

Petes 3° utrum episcopi in concilio sint vere iudices, an consiliarii tantum.

Resp. ut iam prius dixi, non esse tantum consiliarios, sed vere iudices, gaudentes iure suffragii decisivi, subordinatos tamen summo Pontifici.

Prob. 1° Apostoli in concilio Hierosolymitano, Act., XV, 34, fuerunt veri iudices. Dixerunt enim : Visum est Spiritui Sancto et nobis, et Iacobus sub his verbis sententiam dixit, ibid., 19 : Propter quod ego iudico. 2° Episcopi in conciliis subscribunt : « Ego N. statuens, » vel : « Ego N. definiens subscripsi. »

[Nec refert quod summi Pontifices soleant dicere: « Sacro approbante concilio, » vel : « De fratrum nostrorum consilio ; » quia equidem episcopi approbant et consilium dant, sed id non solum praestant, verum etiam iudicant cum Pontifice. Dicit Pontifex, de eorum consilio, et non iudicio, quia consilium ab eis accipit, sed non iudicium, nec iudicandi potestatem, quam a solo Deo habet.]

Dixi : « Subordinatos tamen summo Pontifici; » quia summus Pontifex sedet in concilio, non ut simplex praeses, sed ut princeps. Principi autem subordinantur iudices in senatu, ita ut non teneatur sequi maiorem partem iudicum, sed posset eorum iudicium irritare.

Petes 4° cuius sit praesidere concilio generali.

Resp. solius summi Pontificis esse praesidere authoritative concilio generali, per se vel per suos legatos.

Prob. 1° Illius est authoritative praesidere concilio generali, cuius est praesidere toti Ecclesiae, quam repraesentat concilium generale. Atqui solius est summi Pontificis praesidere authoritative toti Ecclesiae, cuius nimirum est caput, pastor et princeps, ut patet ex dissert. praeced. Ergo. 2° Illius est praesidere concilio generali, cuius est illud convocare, ut patet in conciliis dioecesanis, provincialibus et nationalibus. Atqui solius est Pontificis convocare concilium generale, ut probatum est art. 1. Ergo. 3° Si tempore Christi celebrata fuisset synodus, Christus absque dubio illi praefuisset. Ergo id eius Vicario competit.

Prob. 4° ex usu et praxi Ecclesiae. Nullum huc usque celebratum fuit concilium generale, cui non praesederit summus Pontifex, per se vel per suos legatos. Ergo ius presidendi Ecclesia constanter in eo agnovit.

[Dices : Imperatores saepe dicuntur praesedisse conciliis. Ergo.

Resp. Dist. ant. Imperatores saepe dicuntur praesedisse conciliis loco et honore, conc.; authoritate et potestate, nego. Vel dicuntur praesedisse ad protegendum concilium et servandum ordinem, conc.; ad definiendum et statuendum in rebus fidei et ad disciplinam mere ecclesiasticam spectantibus nego.]

Articulus V: Utrum concilium generale sit infallibile in definiendis quaestionibus fidei et morum?

Articulus VI: Utrum concilium generale debeat necessario confirmari a summo Pontifice?

Tractatus III: De spe

Tractatus IV: De charitate

Tractatus V: De iure et iustitia

↑ Top of work