Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Dissertatio I: De divina revelatione
Dissertatio II: De Scriptura sacra
Dissertatio III: De traditionibus
Dissertatio IV: De Ecclesia
Dissertatio V: De summo Pontifice
Dissertatio VI: De conciliis generalibus
Articulus I: Quid et quotuplex sit concilium?
Articulus II: Utrum necessaria sint concilia generalia?
Articulus III: Cujus sit convocare concilium generale?
Articulus IV: De convocatis ad concilium generale et illius praeside
Articulus V: Utrum concilium generale sit infallibile in definiendis quaestionibus fidei et morum?
Concilium generale legitime congregatum et confirmatum a summo Pontifice, est infallibile in definiendis quaestionibus fidei et morum.
Prob. 1° iis omnibus quibus probavimus dissert. III, art. 5, Ecclesiam universam, sive credentem, sive docentem, non posse errare ; est enim concilium generale ipsa universa Ecclesia repraesentative.
Prob. 2° ex iis omnibus quibus probavimus infallibilitatem summi Pontificis ; quia, si concilium a summo Pontifice confirmatum errare posset, sequeretur quod ipse Pontifex erraret confirmando definitiones erroneas.
Prob. 3°. Si concilium generale a summo Pontifice confirmatum errare posset, nihil haberemus certum et fixum in Ecclesia, cum iudicio talis concilii generalis non detur maius et certius.
[Item, omnes haereses conciliis generalibus damnatae reviviscerent ; dicerent enim haeretici concilia a quibus sunt damnati errasse, vel saltem quaestionem non dirimisse. Item, non certo nobis constaret utrum sint canonici libri quos concilia definierunt esse canonicos : unde tota subrueretur fides et religio. Item, Ecclesia fuisset huc usque in errore intolerabili, proponens ut de fide credenda a conciliis generalibus definita, quae possent esse falsa.]
Obi. : Aug., lib. II contra Donat., c. 3, n. 4, dicit concilia plenaria priora posse emendari a posterioribus. Ergo ea agnoscit fallibilia.
Resp. Nego conseq. in sensu conclusionis. Loquitur enim ibi Augustinus de conciliis plenariis, non in quaestionibus fidei et morum, de quibus procedit conclusio; sed in factis particularibus, in quibus fatemur concilia plenaria ex falsis testimoniis errare posse, ideoque et conciliis posterioribus posse emendari, nempe « cum, ut ait ibidem S. Doctor, aliquo experimento rerum aperitur quod clausum erat, et cognoscitur quod latebat. »
[Petes utrum concilia veritates novas et nondum in Ecclesia receptas definiant.
Resp. negative. Definitio a concilio generali edita, nihil aliud est quam determinatio authentica veritatis alicuius quae semper et ubique ut doctrina certa fuit ab Ecclesia universali habita, ita ut eo ipso constet hanc doctrinam ad depositum revelationis divinae pertinere. Dictum est supra, Ecclesiam universalem, in qua fideles computandi sunt ut pars essentialis, esse infallibilem passive, seu in credendo, ita ut, si error in rebus fidei et morum aliquos et etiam multos infecerit, totam Ecclesiam nec maiorem partem Ecclesiae commaculare non possit, cum Ecclesia Dei vivi sit columna et firmamentum veritatis, I Tim., III, 15. Si ergo aliqua de his rebus suboriatur controversia, qua sine animarum detrimento tolerari non debeat, authoritative declaratur, sive a Papa solo, sive ab Ecclesia docente, id est ab episcopis cum Papa in concilio iudicantibus, quid Ecclesia universalis semper tenuerit ut verum quantum ad quaestionem agitatam, et hac definitione edita, tenendum est doctrinam sic solemniter propositam tamquam de fide credendam esse.
Hoc luculentissime exponitur a Vincentio Lirinensi in suo Commonitorio, lib. I, c. 32 : « Quid unquam aliud conciliorum decretis enisa est Ecclesia, nisi ut quod antea simpliciter credebatur, hoc idem postea diligentius crederetur; quod antea lentius praedicabatur, hoc idem postea instantius praedicaretur; quod antea securius colebatur, hoc idem postea sollicitius excoleretur? Hoc, inquam, semper, neque quicquam praeterea, haereticorum novitate excitata, conciliorum suorum decretis catholica perfecit Ecclesia, nisi ut quod prius a maioribus sola traditione susceperat, hoc deinde posteris etiam per scripturae chichirographum consignaret, magnam rerum summam paucis litteris comprehendendo, et plerumque, propter intelligentiae lucem, non novum fidei sensum novae appellationis proprietate signando.]