Summa summae S. Thomae, Tomus II
Charles René Billuart (1685–1757)
Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.
First published 1884
Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.
Tractatus I: De actibus humanis
Tractatus II: De passionibus et virtutibus
Tractatus III: De peccatis
Dissertatio I: De natura peccati
Dissertatio II: De distinctione specifica et numerica peccatorum
Dissertatio III: De comparatione peccatorum ad invicem
Dissertatio IV: De subjecto peccati
Dissertatio V: De causis peccatorum
Articulus I: An et quae ignorantia sit causa peccati, eaque ipsa sit peccatum?
Articulus II: Utrum possit dari ignorantia invincibilis juris divini positivi?
Dico : Potest dari ignorantia invincibilis juris positivi divini, non solum apud infideles, quibus non est annuntiatum Evangelium, sed etiam apud fideles, quibus est annuntiatum1.
Prima pars est certa et admittitur ab omnibus orthodoxis, praesertim post condemnationem hujus propositionis : « Infidelitas negativa, in his quibus Christus non est praedicatus, peccatum est. » Est 68 inter Baianas a S. Pio V damnatas.
Probatur 2°. Secundum legem Dei ordinariam, unicum medium cognoscendi mysteria fidei est praedicatio Evangelii, juxta illud Rom., X, 14 : Quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Unde Christus, Joann., XV, 22, dicit de Judaeis : Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent, scilicet infidelitatis, ut interpretatur Aug., Tract. 89 in Joann.
Et hinc fluit secunda pars, quam negat unus aut alter, in hoc singulares contra unanimem sensum aliorum. Si enim quia Evangelium nullo modo est annuntiatum infidelibus, potest in illis dari ignorantia invincibilis et inculpabilis omnium mysteriorum et praeceptorum fidei, ergo ii inter fideles quibus non est sufficienter annuntiatum, seu quoad quaedam praecepta, possunt illa invincibiliter et inculpabiliter ignorare : quia quod facit defectus promulgationis totius legis respectu infidelium, hoc facit defectus promulgationis hujus praecepti respectu personae particularis: praesertim cum ex uno praecepto cognito, non possit deduci aliud quocum non habet connexionem.
Confirmatur. Lex divina positiva non magis ingerit sui notitiam quam lex humana. Atqui potest dari ignorantia invincibilis legis humanae. Ergo.
Dices contra primam partem : Omnis ignorantia legis positivae divinae saltem necessariae ad salutem est culpabilis. Ergo vincibilis. — Prob. ant. Oritur ex culpa; si enim homo se converteret ad Deum ut debet et potest ex auxilio gratiae, quod Deus nemini denegat, ut diximus in prima parte, Deus ipsum de iis quae sunt necessaria ad salutem instrueret, vel per internam inspirationem, vel per praedicatorem, ut docet S. Thomas, Lect. 3 in cap. X Rom. et alibi. Atqui ignorantia quae sequitur ex culpa, est culpabilis. Ergo.
Resp. Nego ant. Ad probationem, dist. min. Ignorantia quae sequitur ex culpa, est culpabilis, si in culpa fuit praevisa, aut potuit humano modo praevideri, conc.; si neque praevisa fuit, neque potuit, nego. Ut enim effectus sequens per accidens ad aliquam causam voluntariam, sit voluntarius et imputabilis, debet, sicut jam toties dixi, esse praevisus aut posse moraliter praevideri secuturus ex illa causa. Hi autem de quibus est quaestio, neque apprehendunt, neque moraliter apprehendere possunt, conversionem suam ad Deum esse medium ordinatum et idoneum ad depellendam ignorantiam fidei, de qua nequidem cogitant aut cogitarunt unquam. Confer quae dixi in magno Opere, tract. de Deo, dissert. VII, art. 8, obj. 5.
Inst. Omnis adultus potest salutem consequi, ut patet ex dictis art. 8 cit. Ergo potest depellere ignorantiam eorum saltem quae sunt scitu necessaria ad salutem.
Resp. Dist. conseg. Ergo potest physice depellere ignorantiam, etc., quatenus potest instrui a Deo, et de facto instrueretur, si se ad ipsum converteret, conc. conseq.; potest moraliter, ita ut ipsi imputetur ad culpam, si non depellat, nego, quia nescit se posse, neque quod ex sua conversione notitia necessaria sequeretur. Non autem implicat quod quis possit moraliter assequi finem quem cognoscit, et possit tantum physice assequi media, quando ea non cognoscit.