Summa summae S. Thomae, Tomus II

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus II

Charles René Billuart (1685–1757)

Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.

First published 1884

Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.


Tractatus I: De actibus humanis

Tractatus II: De passionibus et virtutibus

Tractatus III: De peccatis

Dissertatio I: De natura peccati

Dissertatio II: De distinctione specifica et numerica peccatorum

Dissertatio III: De comparatione peccatorum ad invicem

Dissertatio IV: De subjecto peccati

Dissertatio V: De causis peccatorum

Articulus I: An et quae ignorantia sit causa peccati, eaque ipsa sit peccatum?

Suppono, ex tract. de Actib. hum., dissert. I, divisionem ignorantiae in antecedentem, concomitantem et consequentem. Relege.

Dico 1° : Ignorantia potest esse causa peccati, non per se, quia cum sit privatio et non ens, non potest per se influere in actum; sed per accidens, tamquam removens prohibens, quatenus removet scientiam, qua si adesset, peccatum non fieret.

Dico 2° : Ignorantia concomitans non est causa peccati, quia non removet scientiam, quae si adesset, impediret peccatum, sed ea praesente aeque fieret. Ignorantia antecedens et consequens sunt causa peccati, quia tollunt scientiam, qua si adesset, prohiberet peccatum : cum hac tamen differentia, quod antecedens sit tantum causa actus peccati, seu peccati, non formaliter, sed materialiter sumpti, quia actus ex illo sequens, quoad circumstantiam peccati, est involuntarius, cum ista circumstantia sit invincibiliter ignorata; consequens autem sit causa peccati formaliter, quia actus sequens ex illa, etiam quoad rationem peccati formalis, est voluntarius, cum haec ratio sit voluntarie et vincibiliter ignorata. De ignorantia antecedente seu invincibili juris divini et naturalis, an detur et an excuset a peccato, fusius dicemus insequentibus.

Dico 3° : Ignorantia invincibilis non est peccatum; vincibilis eorum quae quis scire tenetur, est formaliter in se peccatum, non tamen ratione sui, sed ratione negligentiae addiscendi. Omnes autem scire tenentur communiter : 1° ea quae sunt fidei, 2º universalia juris praecepta, 3° singuli, quae ad suum statum et officium pertinent.

Ratio primae partis : quia ignorantia invincibilis, cum non sit in potestate nostra eam vincere, dicitur enim invincibilis quia moraliter superari non potest, non est voluntaria. Patebit magis ex dicendis infra.

Ratio secunda partis est : quia omissio voluntaria actus debiti est formaliter in se peccatum. Atqui ignorantia vincibilis eorum quae quis scire tenetur, est omissio voluntaria, saltem indirecte, in negligentia addiscendi, actus debiti, nimirum debitae cognitionis. Ergo.

[Petes 1° quaenam sint causa ignorantia vincibilis.

Resp. Quatuor numerantur, scilicet: negligentia, passio, habitus pravus, inconsideratio.

1° Negligentia. « Cum quis, inquit S. Thomas, 1a 2ae, q. 76, a. 3, c, propter laborem vel propter alias occupationes negligit addiscere id per quod a peccato retraheretur, talis negligentia facit ignorantiam ipsam esse voluntariam, et peccatum, dummodo sit eorum quae quis scire tenetur et potest. » Ut autem ignorantia sit peccatum, requiritur 1° ut sit eorum quae quis scire tenetur, v. g., ea quae sunt fidei, et universalia juris praecepta, vel ea quae ad proprium statum vel officium spectant; 2° ut negligentia addiscendi sit voluntaria et culpabilis, id est, ut homo advertat ad obligationem sibi impositam et ad media sibi proposita scientiam competentem acquirendi, et renuat ea adhibere; nam, ut ait Angelicus, q. 3 de Malo, a. 7, c, negligentia ex qua culpabilis ignorantia nascitur, nihil aliud est quam « non applicare animum ad sciendum id quod quis debet scire. »

2° Passio. Ignorantia enim fit voluntaria per passionem, quando quis vult deliberate hanc sequi, praevidens saltem confuse et in genere malos effectus ex tali passione naturaliter orituros, licet in particulari eos non perspiciat; tum enim eos vult saltem in causa. Unde S. Thomas dicit, q. 3 de Malo, a. 10, c : « Posito quod ratio sit ligata per passionem, necesse est quod sequatur perversa electio. Sed in potestate voluntatis est hoc ligamen rationis repellere. Ratio enim ligatur ex hoc quod intentio animae applicatur vehementer ad actum appetitus sensitivi, unde avertitur a considerando in particulari id quod habitualiter in universali cognoscit. Applicare autem intentionem ad aliquid vel non applicare, in potestate voluntatis existit. Unde in potestate voluntatis est quod ligamen rationis excludat. Actus ergo commissus qui ex tali ligamine procedit, est voluntarius : unde non exusatur a culpa etiam mortali. Sed, si ligatio rationis per passionem in tantum procederet, quod non esset in potestate voluntatis hujusmodi ligamen removere, puta si per aliquam animae pas sionem aliquis in insaniam verteretur, quiquid committeret, non imputaretur ei ad culpam, sicut nec alii insano, nisi forte quantum ad principium talis passionis, quod fuit voluntarium; poterat enim voluntas a principio impedire ne passio in tantum procederet. »

3° Pravus habitus. Ignorantia fit voluntaria ratione pravi habitus, quando scilicet quis pravum habitum emendare non curat efficaciter. Hi enim actus mali sunt peccata formaliter, qui sufficienter sunt voluntarii in se vel in sua causa. Atqui actus qui proveniunt ex pravo habitu, sufficienter sunt voluntarii in se vel in sua causa, nempe in prava consuetudine quae voluntarie fuit contracta. Sunt etiam sufficienter deliberati; nam, ut ait S. Ligorius, lib. II, de Peccatis, n. 4, « hujusmodi peccatores male habituati, quamvis habeant cognitionem minus expeditam quam alii, semper tamen habent cognitionem aliquam actualem suorum criminum sufficientem ad reddendos actus deliberatos et mortales. Cum enim ipsi parvipendant peccatum, non fit in eorum animis illa sensibilis et memorabilis impressio qua fit in alio habente conscientiam minus depravatam : et hinc evenit quod in eorum memoria non remanet vestigium actualis illius cognitionis quam satis habuerunt antea de peccato, aut vestigium adeo leve, ut interrogati de facili respondeant, quod non adverterint. » Ergo.

4° Inconsideratio. Ad prudentiam pertinet omnes actiones hominis regulare, et cum nihil recti vel recte nisi ea duce agi possit, et inconsideratio ei opponatur, quaecumque cum ignorantia ex inconsideratione orta aguntur, peccata fiunt, quia talis ignorantia facile vinci potest. Sic probat S. Thomas, 2a 2ae, q. 53, a. 4, c, inconsiderationem esse speciale peccatum sub imprudentia contentum : « Consideratio maxime pertinet ad judicium. Unde et defectus recti judicii ad vitium inconsiderationis pertinet, prout scilicet aliquis in recte judicando deficit, ex hoc quod contemnit vel negligit attendere ea ex quibus rectum judicium procedit. Unde manifestum est quod inconsideratio est peccatum. »]

Petes 2° utrum ignorantia culpabilis eorum quae quis scire tenetur, sit peccatum speciale distinctum a peccatis quorum est causa.

Resp. 1° Ignorantia rerum quas homo non tenetur scire propter ipsas, sed propter opus hic et nunc faciendum vel vitandum, non est peccatum speciale distinctum a peccato quod ex ea sequitur, quia non alio titulo quis tenetur scire illas res, quam ratione operis hic et nunc faciendi vel omittendi; sicque totam malitiam desumit ab isto opere, non secus ac actus aliunde bonus vel indifferens qui est causa omissionis culpabilis, totam suam malitiam desumit ab omissione, et unum dumtaxat peccatum constituit cum illa. Hinc qui accedit ad non suam, ignorans vincibiliter esse conjugatam, unum tantum peccatum adulterii committit; similiter qui non jejunat in vigilia S. Matthaei, ignorans vincibiliter esse vigiliam : sufficitque dicere in confessione : « Commisi adulterium, non jejunavi in vigilia S. Matthaei, » absque eo quod accuset suam vincibilem ignorantiam.

2° Ignorantia vero rerum quas homo propter ipsas tenetur scire, est peccatum speciale distinctum a peccato cujus est causa, oppositum studiositati. Non enim tunc ignorantia sumit suam malitiam ab effectu seu peccato consequente, sed eam secundum se habet, quatenus est contra praeceptum sciendi has res propter ipsas et non propter opus hic et nunc ponendum vel omittendum. Hinc qui ex ignorantia vincibili Incarnationis blasphemaret in Christum, duplici peccato peccaret, ignorantiae contra studiositatem infusam, et blasphemiae contra religionem; similiter qui ex ignorantia quod adulterium sit peccatum, illud committeret; item confessarius, judex, medicus, qui ignorat vincibiliter ea quae sunt sui muneris aut status, hoc ipso peccat peccato speciali ignorantiae, et si inde male operetur, aut sit periculum proximum male operandi, aliud peccatum distinctum committit; non enim ista tenetur scire praecise ratione operis hic et nunc faciendi aut omittendi, ut in prima responsione, ubi talis obligatio est transiens cum opere, sed ratione status, et ideo est permanens.

Petes 3° quae ignorantia censeatur invincibilis.

Resp. eam ignorantiam esse invincibilem, quae morali diligentia adhibita vinci non potest. Dico morali, non summa, sed quam viri prudentes et timorati adhibere solent in simili negotio.

Articulus II: Utrum possit dari ignorantia invincibilis juris divini positivi?

Articulus III: Utrum dari possit ignorantia invincibilis juris naturae?

Articulus IV: Utrum ignorantia invincibilis juris naturae excuset a peccato?

Articulus V: De inadvertentia ad peccatum

Articulus VI: Utrum ignorantia excuset a poenis per leges positivas statutis?

Articulus VII: Utrum Deus sit causa peccati?

Dissertatio VI: De peccato originali

Dissertatio VII: De effectibus peccati

Dissertatio VIII: De peccato mortali et veniali

Tractatus IV: De legibus

Tractatus V: De gratia

↑ Top of work