Dico 1° : Quantitas seu inaequalitas essentialis peccatorum in gravitate desumitur ex objecto1.
Probatur. Inde petitur essentialis quantitas seu gravitas peccati, unde petitur ejus species2. Atqui species peccati desumitur ex objecto, ut diximus locis mox citatis. Ergo.
Dico 2° : Inaequalitas essentialis peccatorum petitur etiam per se et caeteris paribus ex virtutibus quibus opponentur3; ita ut eo gravius sit peccatum, quo opponitur directe et principaliter nobiliori virtuti.
Haec conclusio sequitur ex praecedenti; quia, quo peccatum opponitur nobiliori virtuti, eo praestantius est objectum circa quod versatur. Dictum est autem in conclusione praecedenti, gravitatem essentialem peccatorum desumi ex objecto. Ergo.
Hanc utramque conclusionem intellige 1º per se, quia per accidens peccatum cujus objectum est gravius, et opponitur nobilibri virtuti, ratione imperfectionis actus aut levitatis materiae potest esse veniale, et aliud cujus objectum est minus grave et opponitur minori virtuti, esse mortale. 2º Intellige caeteris paribus, ita ut vitia inter quae fit comparatio versentur circa objectum primarium virtutis cui opponuntur, ita ut, si summae virtuti ex una parte opponatur summum vitium, ita ex altera parte : cujus defectu, odium proximi, v. g., licet charitati, nobilissimae virtuti, opponatur, non est tamen gravissimum peccatum, quia non opponitur objecto primario charitatis, quod est Deus.
Dico 3° : Gravitas peccati petitur etiam ex circumstantiis4; quia unumquodque natum est augeri ex quo