Summa summae S. Thomae, Tomus II
Charles René Billuart (1685–1757)
Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.
First published 1884
Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.
Tractatus I: De actibus humanis
Tractatus II: De passionibus et virtutibus
Tractatus III: De peccatis
Dissertatio I: De natura peccati
Dissertatio II: De distinctione specifica et numerica peccatorum
Dissertatio III: De comparatione peccatorum ad invicem
Articulus I: Utrum omnia peccata sint inter se connexa et paria ?
Dico 1° : Omnia peccata non sunt inter se connexa1.
Probatur. Ea est differentia inter intentionem agentis secundum virtutem, et intentionem peccantis, quod intentio agentis secundum virtutem sit, ut rationis regulam sequatur, et ideo omnium virtutum intentio in idem tendit, et propter hoc omnes virtutes, saltem in statu perfecto, habent connexionem ad invicem in ratione recta agibilium, quae est prudentia; intentio vero peccantis non est ad hoc quod recedat ab eo quod est secundum rationem, sed potius quod tendat in aliquod bonum appetibile a quo speciem sortitur. Atqui hujusmodi bona in quae tendit intentio peccantis et a quibus specificatur, sunt diversa, nullam connexionem habentia ad invicem, imo quandoque inter se contraria : ut prodigalitas et avaritia, timiditas et audacia, intemperantia et insensibilitas, etc. Ergo.
Dices : Jacob., II, 10, dicitur : Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Sed idem est esse reum omnium peccatorum, et habere omnia peccata. Ergo.2
Resp. Apostolum loqui de peccato ex parte aversionis, et sensum ejus esse quod qui committit unum peccatum mortale, avertitur a Deo, ipsum contemnat et incurrat reatum poenae aeternae, quae sunt communia omnibus peccatis mortalibus.
Dico 2° contra Stoicos : Omnia peccata non sunt paria3.
Conclusio est de fide expressa in variis Scripturae locis4.
Joann., XIX, 11, Christus dicit Pilato : Qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. Jerem., VII, 26 : Pejus operati sunt, quam patres eorum. Thren., IV, 6 : Major effecta est iniquitas filiae populi mei, peccato Sodomorum. Et alibi.
Unde Hieron., lib. II cont. Jovin., c. 16 : « Sunt peccata levia, inquit, sunt gravia : aliud est decem millia talenta debere, aliud quadrantem. »
Prob. ratione. Peccata speciem sortiuntur ab objectis, ut patet ex superioribus. Atqui non omnia peccatorum objecta sunt paria, ut per se constat. Ergo.
Altera probatio sita est in confutatione fundamentali Stoicorum, de qua modo in responsione ad objectionem.
Unde
Obj. cum Stoicis : Peccatum est privatio. Atqui privatio consistit in indivisibili, nec suscipit majus et minus, ut patet in tenebris, morte, caecitate, etc. Ergo.
Resp. 1° peccatum non esse puram privationem, sed actum debito ordine privatum, illudque specificari, non ex parte privationis, sed ex parte actus, ut docuit S. Thomas quaest. 72 praeced., et nos cum ipso et omnibus Thomistis, etiam iis qui formale peccati reponunt in privativo.
Sed esto, peccatum sit privatio pura,
Resp. 2º Dist. maj. Peccatum est privatio secundum quid et in fieri, conc. maj.; privatio simpliciter et in facto esse, nego maj. Similiter dist. maj. Privatio simpliciter et in facto esse non suscipit majus et minus, conc. min.; privatio secundum quid et in fieri, nego min. Duplex itaque est privatio : una simplex et in facto esse, quae nihil relinquit de opposito, ut mors et tenebrae; alia secundum quid et in fieri, quae non totaliter tollit formam oppositam, subindeque habet latitudinem tanto majorem vel minorem, quanto magis vel minus tollit de forma opposita. Sicut aegritudo, quae est privatio sanitatis, admittit majus et minus, quia non tollit totaliter formam oppositam; relinquit enim vitam, quae est radix sanitatis. Peccatum autem sic est privatio in fieri, quia non tollit totaliter formam oppositam; relinquit enim rationem et inclinationem naturalem ad bonum honestum, quae est radix rectitudinis formalis.
Inst. Peccatum totaliter tollit formam oppositam; sic, v. g., in actu luxuriae nihil remanet de rectitudine temperantiae. Ergo.
Resp. Dist. ant. Peccatum totaliter tollit formam immediate oppositam, conc.; mediate oppositam, nego. Dato itaque quod peccatum totaliter tollat rectitudinem formalem cui immediate opponitur, non tamen totaliter tollit radicem ejus, scilicet principia practica boni, synderesim, inclinationem rationis ad bonum honestum, sed tantum contra eam conatur et tendit; et ideo quo magis contra eam conatur et tendit, eo gravius est peccatum; sicut, licet aegritudo totaliter tollat sanitatem in parte infirma, quia tamen non tollit vitam, sed tantum ad ejus destructionem tendit et disponit, ideo suscipit majus et minus, et eo gravior est, quo magis disponit ad mortem.