Summa summae S. Thomae, Tomus II
Charles René Billuart (1685–1757)
Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.
First published 1884
Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.
Tractatus I: De actibus humanis
Tractatus II: De passionibus et virtutibus
Tractatus III: De peccatis
Dissertatio I: De natura peccati
Dissertatio II: De distinctione specifica et numerica peccatorum
Articulus I: Varia peccati divisiones
Articulus II: Unde petatur distinctio specifica peccatorum?
Articulus III: Utrum peccata commissionis et omissionis specie distinguantur?
Certum est 1° haec peccata materialiter et in esse physico considerata, non solum specie, sed genere differre 1. Peccatum enim commissionis materialiter consideratum, est actus positivus rectitudine privatus; peccatum omissionis est carentia seu privatio actus debiti. Ad actum autem et non actum, ad ens et non ens, non datur genus univocum, id est uno et eodem nomine in eodem sensu expressum.
Certum est 2° peccata commissionis et omissionis, etiam formaliter et in esse moris considerata, posse specie distingui, si circa diversas materias exerceantur; evidens est enim omissionem sacri specie morali distingui a furto.
Sed quaestio est an, si ad idem objectum referantur et ex eodem motivo procedant, specie distinguantur, ut furtum et non restitutio furti. Pro quo
Dico : Peccata omissionis et commissionis, in esse moris considerata, si circa idem objectum ex eodem motivo procedant, sunt ejusdem speciei 2.
Prob. 1º. Peccata, sicut caeteri actus humani, habent speciem a fine. Ergo, si peccatum commissionis et omissionis ordinentur ad eumdem finem, seu ex eodem motivo procedant, erunt ejusdem speciei : scilicet, si ordinentur ad eumdem finem operis, erunt ejusdem speciei essentialis, ut aliena rapere et non restituere; si ad eumdem finem operantis, erunt ejusdem speciei accidentalis, ut omittere missam et furari ad maechandum.
Prob. 2º. Facere bonum et ex eodem motivo omittere malum oppositum, non constituunt distinctas species morales, sed sunt partes integrantes ejusdem justitiae, ut docet S. Thomas, 2 2°, q. 79, a. 1, c, juxta illud Psal. XXXI, 15: Diverte a malo, et fac bonum, « quia utrumque, ait S. Doctor, requiritur ad perfectum actum justitiae. » Atqui proportionaliter se habent, in genere mali, facere malum et ex eodem motivo omittere bonum oppositum, sicut, in genere boni, facere bonum et omittere malum. Ergo.
Confirmatur exemplo motus. Licet, in motu, recessus a termino a quo et accessus ad terminum ad quem involvant duas mutationes, scilicet ab esse ad non esse, et a non esse ad esse, non tamen constituunt diversas species motus, sed unam, quae ex utroque adaequate constituitur tamquam ex partibus integralibus. Atqui, in motu peccati, recessus a bono fit per omissionem, accessus ad malum per commissionem. Ergo.
Ex quibus recte observabis, juxta mentem S. Thomae, peccata commissionis et omissionis non dici ejusdem speciei quasi duo individua, v. g., duo homines contrahentes eamdem speciem humanam, sed quia se habent ut partes integrales ex quibus una species in genere moris adaequate constituitur, eo proportionali modo quo partes integrantes poenitentiae, unum sacramentum.
Ex dictis inferes, actum qui directe fertur in omissionem, v. g. : « Volo non audire missam, » licet sit commissio, pertinere tamen ad peccatum omissionis, et esse ejusdem speciei moralis cum illa.
Petes quodnam peccatum sit gravius, an commissionis, an omissionis.
Resp. per se loquendo et caeteris paribus, peccatum commissionis esse gravius. Est enim gravius odisse Deum quam illum, urgente praecepto, non amare; gravius contumelia afficere parentes, quam eos tempore debito non revereri.