Summa summae S. Thomae, Tomus II
Charles René Billuart (1685–1757)
Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.
First published 1884
Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.
Tractatus I: De actibus humanis
Tractatus II: De passionibus et virtutibus
Tractatus III: De peccatis
Dissertatio I: De natura peccati
Dissertatio II: De distinctione specifica et numerica peccatorum
Articulus I: Varia peccati divisiones
Articulus II: Unde petatur distinctio specifica peccatorum?
Quantum ad peccatum omissionis, cum sit secundum se mera privatio actus debiti, certum est illud specie distingui per actus ipsos omissos specie distinctos in esse moris; sicut omnes aliae privationes specie distinguuntur per formas oppositas quibus privant; eo scilicet modo quo privationes possunt distingui. Quaestio est igitur de peccato commissionis.
Dico : Peccata specie distinguuntur per ordinem ad objecta specie distincta in esse moris 1; quia omnis actus specificatur a suo objecto. Ergo actus moraliter malus specificatur ab objecto moraliter malo.
Confirmatur. Omnis motus specie distinguitur per ordinem ad terminum ad quem. Atqui, in motu peccaminoso, objectum est terminus ad quem. Ergo.
Hanc conclusionem tenent, cum Authore, omnes Thomistae et plures extranei, etiam illi ex Thomistis qui formale peccati reponunt in privativo; quia, inquiunt, stante diverso ordine ad objecta formaliter diversa, sequitur diversa privatio.
Dixi in conclusione : « Per ordinem ad objecta specie distincta in esse moris; » quia nihil confert ad distinctionem specificam peccatorum distincta species objectorum in esse entis; quod enim quis furetur ovem aut equum, peccatum ejusdem speciei, scilicet injustitiae, committit. Sed
Quaestio est unde objectum habeat quod specie distinguishatur in esse moris.
Resp. Generaliter loquendo, objecta specie in esse moris distinguuntur, quando habent specialem et distinctam repugnantiam cum lege aeterna et recta ratione. Habent autem specialem et distinctam repugnantiam seu difformitatem cum lege aeterna et recta ratione ex multiplici capite: 1° quando opponuntur diversis virtutibus; 2° quando opponuntur eidem virtuti, sed diverso modo, ut patet in furto et rapina, quae licet opponantur eidem virtuti justitiae, specie tamen distinguuntur, quia illi opponuntur diverso modo; 3º quando opponuntur diversis praeceptis, non materialiter et ex parte principii seu praecipientis diversis, sed formaliter ex parte rei praeceptae seu motivi intrinseci. Unde dici potest, peccata etiam distingui specie, scilicet radicaliter et mediate, a virtutibus et praeceptis quibus opponuntur.
Consectaria
Ex dictis inferes 1° omittentem sacrum die festo incidente in diem dominicam, aut non jejunantem feria quatuor temporum incidente in vigiliam S. Matthaei, in utroque casu unum specie et numero peccatum committere, in primo casu contra religionem, in secundo contra temperantiam, quia utrumque praeceptum audiendi missam die dominica et die festo, et utrumque jejunandi feria quatuor temporum et vigilia S. Matthaei sunt ejusdem rationis ex parte finis et motivi intrinseci. Nam finis et motivum intrinsecum audiendi missam die dominica et festo, est honestas religionis, praecepti vero jejunandi feria quatuor temporum et vigilia S. Matthaei, est honestas temperantiae. Nec refert quod forte legislator, praecipiendo sacrum die S. Matthaei, aut jejunium in ejus vigilia, intenderit honorare sanctum; iste namque finis vel motivum est extrinsecum et operantis, sicut si praecipiendo jejunium intenderet pluviam, serenitatem, aut pacem, qui fines sive motivа extrinseca non constituunt praecepta diversae rationis. Idem dic de violante idem votum seu juramentum pluries iteratum, de omittendo horas canonicas ad quas tenetur titulo beneficii et ordinis sacri.
Inferes 2° e contra, eum qui tenetur ex voto et praecepto confessarii jejunare feria sexta quatuor tempororum, si non jejunet, triplex peccatum specie distinctum committere : primum, contra temperantiam, vi praecepti ecclesiastici; secundum, contra religionem, vi voti; tertium, contra virtutem poenitentiae, vi praecepti confessarii. Hae enim tres obligationes sunt ex diversis motivis intrinsecis, sicque distinctae rationis; motivum enim intrinsecum praecepti ecclesiastici est temperantia, voti est religio, praecepti confessarii imponentis jejunium post audita peccata, attenta natura operis et attentis circumstantiis, est punitio et satisfactio pro peccatis.