[Duo hic quaeruntur: primum, utrum peccatum primorum parentum fuerit omnium peccatorum gravissimum; secundum, quodnam fuerit gravius peccatum, Adae an Evae.
Dico 1°: Peccatum primi hominis non fuit omnium peccatorum gravissimum simpliciter, sed tantum secundum quid1.
Prob. prima pars. Illud peccatum dicitur gravissimum simpliciter, quod est tale secundum speciem et ex obiecto. Atqui peccatum primi parentis, quod fuit superbia, non fuit gravissimum secundum speciem et ex obiecto; peccata enim quae sunt directe contra Deum, ut odium et contemptus formalis Dei, item alia quae opponuntur virtutibus theologicis, sunt hac ratione graviora quam superbia. Ergo.
Prob. secunda pars2. Illud peccatum dicitur secundum quid gravissimum, quod est tale secundum aliquam circumstantiam. Atqui peccatum primi hominis fuit gravissimum: 1° ratione conditionis personae peccantis, cui erat facillimum non peccare, cum nihil haberet intrinsecus quod ipsam ad peccandum impelleret: unde S. Aug., lib. XIV de Civit., c. 15, n. 1, dicit: « Quisquis huiusmodi damnationem vel nimiam vel iniustam putat, metiri profecto nescit quanta fuerit iniquitas in peccando, ubi erat tanta non peccandi facilitas. » 2° Ratione nocumenti; hoc enim peccatum infecit totam naturam humanam.
Dico 2°: Si peccatum Adae et Evae consideretur secundum genus, utrumque fuit aequale3, quia utrumque fuit superbia. Hanc aequalitatem asserit Aug., lib. XI de Genes. ad litt., c. 35, n. 48, dicens de muliere: « Nec ista confitetur peccatum, sed in alterum refert, impari sexu, pari fastu. » Si consideretur secundum speciem, peccatum Evae fuit gravius, quia credidit serpenti, non solum affirmanti, Genes., III, 5: Eritis sicut dii, sed etiam dicenti: Scit enim Deus quod in quocumque die comederetis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Sic credidit Deum prohibuisse esum huius ligni ex invidia, ne illum fructum manducando fierent Deo similes. Consequenter appetiit similitudinem divinam, contra agnitam Dei voluntatem. At id non credidit Adam, et ideo non appetiit divinam similitudinem contra Dei agnitam voluntatem, sed ut possibilem obtentu per seipsum. Sic gravior fuit superbia Evae quam Adae. Si vero consideretur utrumque peccatum ex conditione personae peccantis, gravius peccavit Adam quam Eva, quia erat illa longe perfectior secundum animam.
Itaque, ut summatim resolvatur quaestio, peccatum Evae fuit simpliciter et absolute gravius peccato Adae, peccatum autem Adae fuit gravius secundum quid. Et hinc solvuntur argumenta quae opponi possent.]