[Resp. negative. Appetitus sensitivus in Adamo innocente ita perfecte rationi erat subditus, ut nullis inordinatis concupiscentiae motibus esset obnoxius.
Est de fide; sic enim definitum fuit a concilio Trident., sess. V, can. 5: « Concupiscentiam, quam aliquando Apostolus peccatum appellat, sancta synodus declarat Ecclesiam catholicam nunquam intellexisse peccatum appellari, quod vere et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est et ad peccatum inclinat. Si quis autem contrarium senserit, anathema sit. »
Prob. 1° ex S. Scriptura. Eccles., VII, 30: Fecit Deus hominem rectum. Atqui homo non fuisset rectus, si inordinatis concupiscentiae motibus fuisset obnoxius. Ergo. Dicitur Genes., III, 7: Aperti sunt oculi amborum, cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata; id est erubuerunt, quia senserunt motus concupiscentiae inordinatae. Atqui hunc pudorem post peccatum tantum experti sunt, nam antea dictum fuerat ibid., II, 25: Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant. Ergo.
Prob. 2° authoritate S. Aug. locum supradictum interpretantis lib. XI de Genes. ad litt., c. 1, n. 3: « Erant ergo ambo nudi. Verum est, omnino nuda erant corpora duorum hominum in paradiso conversantium. Nec pudebat eos. Quid enim puderet, quando nullam legem senserant in membris suis repugnantem legi mentis suae? Quae illos poena peccati post perpetrationem praevaricationis secuta est, usurpante inobedientia prohibitum, et iustitia puniente commissum. Quod antequam fieret, nudi erant, ut dictum est, et non confundebantur: nullus motus erat in corpore cui verecundia deberetur; nihil putabant velandum, quia nihil senserant refrenandum. » Consentiunt alii Patres.
Prob. 3° ratione1. Rectitudo in qua Deus creavit hominem in hoc consistebat, quod ratio subdebatur Deo, rationi inferiores vires, et animae corpus. Atqui, si concupiscentia viguisset in primo homine, ordo non fuisset perfectus in eo, et dici non posset rectus. Ergo.]