[Resp. affirmative. In statu innocentiae homines nati fuissent in iustitia originali, consequenter in gratia sanctificante, quae est radix iustitiae originalis1.
Prob. 1°. Naturaliter homo generat sibi simile secundum speciem. Unde quaecumque accidentia consequuntur naturam speciei, in his necesse est quod filii parentibus similentur, nisi sit error in operatione naturae, qui in statu innocentiae non fuisset. In accidentibus autem individualibus non est necesse quod filii parentibus similentur. Atqui iustitia originalis in qua primus homo conditus fuit, erat accidens naturae speciei, non quasi ex principiis speciei causatum, sed tantum sicut quoddam bonum divinitus datum toti naturae2. Ergo.
Prob. 2°. Iustitia originalis erat donum divinitus concessum toti naturae humanae. Ergo. — Prob. ant. Opposita sunt unius generis. Atqui peccatum originale, quod opponitur iustitiae originali, est peccatum naturae; unde traducitur a parentibus in posteros3. Ergo.
Et hoc est quod Anselmus docet, dicens lib. de Conceptu Virginis, c. 10: « Simul cum rationalem haberent animam, iusti essent quos generaret homo, si non peccaret. »
Petes utrum in statu innocentiae homines fuissent nati confirmati in iustitia.
Resp. negative4.
Prob. Pueri in sua nativitate non habuissent plus perfectionis quam eorum parentes in statu generationis. Atqui parentes, quamdiu genuissent, non fuissent confirmati in gratia. Ergo. — Prob. min. Creatura rationalis, de lege ordinaria et secluso speciali privilegio, non confirmatur in iustitia, nisi per claram Dei visionem, cui viso non potest non inhaerere, cum ipse sit essentia bonitatis, a qua possessa nullus potest averti, siquidem nihil desideratur et amatur nisi sub ratione boni. Ergo.
Dixi, secluso speciali privilegio, quale concessum est beatae et immaculatae Virgini Mariae.]