Scotus Academicus, Tomus quartus: De Angelis
Claude Frassen (1620–1711)
Monitum I: Monitum editoris
Praefatio I: In secundum librum Sententiarum praefatio
Tractatus I: De Angelorum natura, operationibus, et praecellentiis
Disputatio I: De Angelorum existentia, natura, et ordine
Disputatio II: De facultatibus, et operationibus Angelorum
Articulus I: De intellectu, et cognitione Angelorum
Articulus II: De voluntate Angelica
Articulus III: De potentia motrice, et executiva Angelorum
Sectio I: De loco Angelorum
Sectio II: De motu Angelorum
Quoniam localis motus ad locum comparandum ordinatur, idcirco explicato Angelorum loco, de illius acquisitione, vel amissione, ac subinde de mutatione locali quae ad illum terminatur, ordine methodico dicendum sequitur, eiusque non solum existentia, sed et causa, natura, ac species variae in praesenti Sectione sunt aperiendae.
Quaestio I: An, et per quid Angeli localiter moveri dicantur
Notandum 1. Circa praesentis Quaestionis determinationem triplicem esse Auctorum sententiam: Prima fuit Durandi in primum dist. 37. secunda parte illius qu. 1. num. 26. asserentis Angelum simul esse ubicumque operari potest, sive simul, sive successive; unde sentit, et quod Angelus simul sit in omnibus corporibus Universi, et quod si plura vel maiora fierent, statim, et sine ulla sui mutatione in eis existeret, quia in omnibus potest semper successive operari, quamvis non possit omnia simul movere; quia, inquit, sufficit habere simul potestatem ad operandum in quocumque loco disiunctim, et in omnibus successive, ut simul omnibus adsit, eo modo quo potest esse. Inde quaestione secunda infert non posse Angelum proprie moveri localiter, ita ut transferatur de loco ad locum, quia non est in loco circumscriptive, nec definitive; sed simul est in omni loco in quo esse potest. Hinc putat Angelum non proprie moveri localiter, ita quod eius substantia deserat unum locum, et incipiat esse in altero: sed solum quia successive apparet in diversis locis per varios effectus quos in illis producit.
Secunda sententia est S. Thomae 1. par. qu. 53. art. 3. necnon et Caietani ibidem articulo primo, ubi ait: diligenter advertendum est motum localem proprie loquendo non convenire substantiis spiritualibus; sed quemadmodum abusive et aequivoce dicitur substantias spirituales esse in loco, ita et moveri localiter. Unde moveri non est eas esse subiectum motus, sicut nec locari est eas esse subiectum ubi: sed virtualiter tangere in genere causae efficientis diversa loca.
* Ita Caietanus in laudatum Doctoris Angelici locum. At ipsemet Angelicus Doctor clarius mentem suam aperit, et motum continuum arcet ab Angelis in 1. dist. 17. quaest. 1. art. 1. ubi sic ad 3.:
Motus Angeli localis non est positus esse continuus, ideo non oportet quod pars illius motus sit motus, et ideo nec in A movetur, nec in B movetur, licet A et B sint partes eius, sed successio horum, quod est esse in A, et esse in B: motus eius vocatur, sicut plane si attendatur motus eius vel secundum intellectum, vel secundum affectum, quia ipsa successio affectionum motus eius dicitur, et in corpore ad finem. Dicitur Angelus esse in loco in quantum applicatur loco per operationem, et quia non simul est in diversis locis esse dicitur, motus eius vocatur: unde sicut conceptiones intellectus convenienter se habent sine continuatione, ita et operationes eius. Unde motus eius localis non est continuus, sed ipsae operationes eius consequenter se habentes circa diversa loca, secundum quas in illis esse dicitur, localis motus sic esse dicuntur.
Ita S. Thomas. *
Tertia denique sententia est Doctoris Subtilis in secundum dist. 2. qu. 9. et sequentibus, ubi sicut Angelum vere et proprie constituit in loco per suam substantiam, ita et affirmat vere et proprie moveri.
Notandum 2. Cum nostro Herrera disp. 7. qu. 1. quod in unoquoque loco spatium reale aliter sese habeat ad corpora quam ad spiritus; nam respectu corporum se habet per modum continentis, quia revera corpus continet, et per modum spatii repleti: quippe cum corpore ita impleatur, ut aliud admittere nequeat; sic dum aqua est in vase, vas dicitur locus aquae, quatenus aquam continet, dicitur autem spatium, quatenus impletur aqua: potest etiam dici ubi ipsius aquae, quatenus nempe fundat vel terminat relationem praesentialitatis, quia ita aqua est hic ut non sit alibi. Quantum autem ad spiritus, spatium illud reale potest quidem habere rationem loci, necnon et ubi respectu substantiae spiritualis in ipso locatae, siquidem substantia illa Angeli vel animae rationalis ita ibidem est realiter, ut non sit alibi: non tamen potest habere rationem spatii repleti, quippe cum spatium illud reale non impleatur per praesentiam substantiae spiritualis, sed etiamsi adessent omnes Angeli in aliquo reali spatio, non minus spatium illud posset quodlibet corpus excipere quam si nulli spiritus adessent.
Notandum 3. Ex Doctore lib. 2. in Metaphysicam num. 93. aliquid moveri, et movere tripliciter, 1. per accidens; 2. iuxta aliquam partem; 3. secundum se totum. Illud dicitur moveri per accidens quod movetur ad motum alterius cum quo naturalem habet connexionem, sive haec coniunctio fiat per modum formae substantialis aut accidentalis, sic movetur anima ad motum corporis, et quodlibet accidens ad motum sui subiecti: vel ad modum integrantis, sic partes moventur ad motum totius: vel uti contentum in continente naturaliter, sic liquor movetur ad motum vasis, et nauta ad motum navis circumfertur: vel quod alicui coniungitur aliqua necessitate naturali, ut grave illi cui innititur.
Secundo modo aliquid dicitur motum, aut movens propter motum ab aliqua sui parte productum, aut in ea receptum: sic Petrus dicitur sanatus, propter sanatum illius oculum, et iecisse lapidem, propterea quod manu lapidem proiecerit.
Tertio modo aliquid dicitur motum, et movens secundum se totum: sic animal movetur secundum omnes sui partes, et aqua frigefacit, et ignis calefacit secundum omnes sui partes.
His ita praelibatis, tria sunt in praesenti Quaestione determinanda: Primum an Angelus revera moveatur localiter, non solum metaphorice, sed etiam realiter, et proprie. Secundum utrum moveatur motu tam per se quam per accidens. Tertium an non solum ab alio moveri, sed etiam seipsum movere possit.
Conclusio prima. — Angelus revera movetur localiter; idque motu proprie dicto. Haec est communis quantum ad primam partem inter Theologos contra Durandum.
Probatur 1. Auctoritate Scripturae Sacrae, quae motum localem tribuit Angelis non solum in corpore existentibus, sed etiam extra corpus; sic Isaiae 13. De daemonum principe dicitur: Quomodo cecidisti de caelo Lucifer? Quibus verbis Diabolorum principis, et omnium suorum asseclarum memoratur lapsus, non solum secundum affectum depravatae voluntatis, sed etiam secundum loci distantiam, et eorum e Caelo usque ad inferiores partes terrae deiectionem. Quod utique confirmat Christus Dominus, Luc. 10. dicens: videbam Satanam quasi fulgur de Caelo cadentem: hinc Apoc. 2. narratur praelium magnum per Principem exercitus Domini, nempe Michaelem, adversus rebelles Angelos factum, et eos ita de Caelo fuisse deturpatos, ut non fuerit inventus amplius locus eorum in Caelo.
Idem confirmant omnes illi textus in prima Conclusione praecedentis sectionis a nobis laudati, quibus non solum aperte significatur Angelos revera locum occupare, sed etiam de loco in locum per motum localem deferri.
Confirmatur. Ex eo quod idem asserendum sit de Angelis, quod de anima separata; sed anima rationalis a corpore seiuncta, revera movetur localiter: ergo et Angeli. Maior constat tum ex illo Matthaei 22. ubi Christus Dominus docet animarum in Caelo existentium sortem fore Angelis similem, erunt, inquit, sicut Angeli Dei: tum ex eo quod animae separatae omnino sint substantiae spirituales, nullum actuale cum corpore commercium habentes sicut Angeli; adeoque si non obstante sua spiritualitate, et indivisibilitate locum occupare possint, et moveri localiter, idem de Angelis ferendum erit iudicium. Probatur minor, tum ex articulo fidei quo credimus animam beatissimam Christi in triduo mortis descendisse ad inferos: nam Concilium Lateranense sub Innoc. III. cap. Firmiter, exponens illum articulum fidei, Descendit ad inferos, resurrexit a mortuis, et ascendit in Caelum, ait, Sed descendit in anima, resurrexit in carne, ascendit in utroque: ergo revera Christi Domini anima descendit ad inferos per motum localem corpus suum deserendo, et inferiores terrae partes subeundo. Tum quia iustorum animae statim e corporibus solutae, dicuntur deportari per sanctos Angelos in locum quietis. Sic Lucae 16. anima Lazari dicitur deportata in sinum Abrahae: ergo certum est eas de loco in locum moveri.
Reponit Durandus quod ad praedictorum textuum veritatem non sit necesse Angelos substantialiter locum mutare, sed satis esse quod mediante aliquo effectu incipiant apparere, et se praesentes significare ubi antea non apparebant; quemadmodum Matthaei 3. dicitur de Spiritu sancto quod descendit sicut Columba super Christum: et Ioannis 5. de Filio quod descendit de caelo. Unde quemadmodum ille Filii, aut Spiritus sancti descensus non significat in eis mutationem localem; sed solum quod Spiritus sanctus per Columbam, et Filius per assumptam humanitatem de novo produxerit aliquem effectum quem antea non edebat: ita a simili, non opus est ut Angeli secundum suam substantiam locum mutent, sed sufficit quod quaedam opera alicubi exerceant, ut ad eum locum dicantur moveri.
Contra. Toties Scripturae Sacrae verba debent ad litteram usurpari, quoties nullam in se repugnantiam, aut aliquid implicans, et indecens involvunt: sed tales sunt illi textus motum localem in Angelis affirmantes. Nihil enim exinde sequitur absurdum, ut constabit in solutione argumentorum obiciendorum, sicut grande sequeretur absurdum, si Filius, aut Spiritus sanctus diceretur mutare locum substantialiter; hoc enim apparet impossibile ex ipsamet Scriptura Sacra, quae Deum ubique praesentem diserte pronuntiat, adeoque incapacem qui substantialiter locum mutet, quod de Angelis dici nequit.
Adde quod praefatos contextus eum in modum interpretati fuerint sancti Patres: maxime S. Augustinus lib. 1. Retractationum cap. 24. ubi ponit differentiam inter descensum Angeli, et descensum Filii Dei, quia Filius Dei non descendit, neque venit ubi antea non erat, sed apparuit in humana carne secundum quam antea non erat: Angelus autem revera secundum substantiam deseruit Caelum, et coepit esse ubi antea non erat.
Similiter S. Ambrosius, libro De Spiritu sancto cap. 10. comparans Spiritum sanctum cum Angelo ait: Ille cum sit ubique non potest recedere a loco, neque acquirere locum: Angelus vero cum loco definiatur, potest locum acquirere, et deserere.
Quod egregie explicat Diadochus apud Damascenum in Eclogis titulo 47.
Solius, inquit, divini Verbi, quod hominem suscepit, proprium est (ubique esse), quod et in terra hac vere et non sola specie visum est, et Caelum non reliquit, sed omnia semper comprehendentis, uti semper propter incircumscriptam immensitatem naturae divinae, quod quidem Angeli non possunt: Quo enim tempore mittuntur in mundum, impossibile est eos in eodem loco esse, et supra Caelum.
Hoc ipsum confirmant omnes alii sancti Patres: sic S. Chrysostomus, homilia tertia in Epistolam ad Hebraeos, tractans illa verba, in ministerium missi, ait de Angelis: in multa loca propter nos mittuntur, et ad nostram ministrant salutem... Circa nos cursitant, hoc est eorum ministerium, propter nos in omnes mitti partes: quod variis Scripturae testimoniis confirmat, et tandem differentiam missionum Filii divini, et Angelorum explicans ait: Filius non sicut Angelus fuit missus, non enim a loco in locum transiit, sed carnem suscepit, Angeli vero loca mutant, et prioribus, in quibus sunt, dimissis, ad alia veniunt, in quibus non erant.
Concinit S. Gregorius Nazianzenus, oratione 34. ubi inter proprietates Angelorum ponit, Quod omnia loca peragrant, omnibus ubique impigre adsunt: tum ob ministerii promptitudinem, tum ob naturae levitatem. Ubi notanda est haec particula, ubique adsunt, eiusque explicatio, per quam satis declarat non esse simul ubique, sed posse ubique nos iuvare, et impigre id facere per promptitudinem voluntatis, et naturae velocitatem.
Quomodo loquitur etiam Tertullianus in Apologetico cap. 22. dicens: Omnis spiritus ales est, hoc est, Angeli, et daemones; igitur momento ubique sunt, totus orbis illis locus unus est, quid ubique geratur tam facile sciunt, quam enunciant, velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur. Ubi per vocabulum Ales est, alludit ad sententiam Dionysii in cap. ultimo De Caelesti Hierarchia dicentis, Angelos depingi pennatos, ut eorum celeritas significetur: et ratione eiusdem velocitatis dixit Tertullianus Angelos in momento ubique esse; utique per velocissimum transitum: qualiter etiam intelligendus est S. Hieronymus Epistola 50. ubi tractans illud Apocalypsis 14. Sequuntur Agnum quocumque ierit dicit: Si Agnus ubique: ergo Martyres, qui cum Agno sunt, ubique esse credendi sunt; unde subdit: cum daemones toto vagentur orbe, et ex celeritate nimia ubique praesentes sint, multo magis Martyres, etc. Quae omnia verum, ac realem motum significant: adeoque Angeli non solum revera moventur, sed etiam motu reali, et proprio.
Probat pariter hanc veritatem ratione Doctor Subtilis, qu. 9. num. 8. Omne receptivum formarum alicuius generis, quod non est ex se determinatum ad aliquam unam ex illis, nec est illimitatum ad illas omnes habendas, moveri potest ab una illarum formarum ad aliam, ut patet de superficie, quae cum sit plurium colorum receptiva, nec determinata ad illorum aliquem, potest nunc istum, nunc alterum recipere: sed Angelus est receptivus plurium ubi, in quibus vere existere potest definitive, ut supra probatum est; et non est magis determinatus ad unum locum, quam ad alium, neque potest omnibus simul esse praesens, sed interdum in uno, quandoque vero in alio, quia nec est infinitus, nec est immensus: ergo mutari potest ab uno ubi, et loco ad alterum.
Deinde, Angelus habet locum definitum, cui ex natura sua necessario non adest: ergo et mutabilitatem a loco in locum. Consequentia est evidens, quia immutabilitas localis provenire tantum potest vel ex necessaria praesentia in omnibus locis simul, vel ex adhaesione necessaria ad unum locum. * Angelus autem nec in omnibus locis existit, nec alicui loco illigatur, ut manifestum est, et statim probabitur. * Antecedens vero constat quantum ad primam partem, nempe quod Angelus habeat locum determinatum, siquidem revera est in loco, ut supra probatum est. Patet etiam quantum ad secundam partem: locus enim realis est quid corporeum; Angelus autem nulli corpori naturali necessitate adhaeret, cum nec sit eius forma substantialis, nec ad ipsum constringatur ex natura sua; adeoque ab ipso praepediri non potest eius motus, sicut impediri potest motus animae rationalis, dum in corpore detinetur.
Denique, cum Angeli intellectu, et voluntate polleant, possunt cognoscere, et appetere locum: at in eis frustraneus esset ille appetitus, si ad illum locum non possent sese transferre: ergo etc. * Confirmat Doctor ex eo quod si repugnet Angelum moveri continuo, maxime quia sunt substantiae spirituales: at exinde non obstat. Enimvero anima rationalis a corpore seiuncta est substantia spiritualis et independenter a corpore operans: at illa vere movetur localiter, ut constat exemplo animae Christi, qui in triduo mortis descendit ad inferos; igitur etiam localiter moveri possunt Angeli. *
Secunda pars etiam ex dictis probata manet, nedum enim illi tum Scriptura, tum sanctorum Patrum contextus motum in Angelis affirmant, sed etiam ipsum esse verum, et realem significant; quod insuper probatur: Angelus vere, et proprie existit in loco corporali, quamvis non commensurative, sed solum definitive: ergo vere et proprie moveri potest localiter. Consequentia patet, quoniam eo modo convenit rebus finitis et limitatis moveri, quo convenit eisdem esse in loco. Deinde, qui vere et proprie mutat locum, unum deserendo, et alterum acquirendo, etiam vere et proprie movetur localiter; motus enim localis fit per veram abiectionem unius termini a quo, et acquisitionem termini ad quem: sed Angelus dum de Caelo v. g. ad terras descendit, revera caelum deserit, et terram pertingit, siquidem, ut supra dictum est ex sanctis Patribus, non possunt esse naturae viribus simul in Caelo, et in terra: ergo, etc. Denique, quidquid secundum se transit de loco in locum per applicationem suae substantiae diversis locis, etiam secundum se, et substantialiter, non autem tantum metaphorice, et aequivoce dicitur moveri: sed Angelus dum alicubi apparet, revera ibi substantiam suam applicat, eamque removet a loco, in quo prius erat: ergo substantialiter, et proprie movetur.
Dices 1. Ex Aristotele 3. Physicorum textu 6., motus est actus entis in potentia secundum quod est in potentia: ergo est acquisitio alicuius perfectionis, quam mobile habere non potest, nisi per motum: sed nec ubi, nec locus potest esse perfectio Angeli: ergo non potest moveri ad illa. Probatur minor; omnis perfectio praestantior est perfectibili: sed nec ubi, nec locus sunt perfectiora Angelo: ergo nec sunt ipsius perfectiones.
Respondet Doctor num. 9. negando minorem cum maiore probationis illius: Etenim, inquit, Angelus habet intellectionem, quae est perfectio potentiae intellectivae: tamen intellectio est simpliciter ignobilior, sive imperfectior natura angelica. Et ita potest concedi de ubi, vel praesentia corporali cum Angelo, quod sit aliqua perfectio Angeli, sicut aliquis actus dicitur perfectio: sed longe ignobilior illa natura, cui inest. Adde quod non omnis motus terminari debeat ad perfectionem mobilis; multa namque perfectio per motum neutrum, et violentum comparatur.
* Accedit quod etsi motus terminari debeat ad aliquam perfectionem, non est necesse quod illa perfectio cedat in bonum ipsius mobilis; sed sufficit quod aliquid utilitatis et perfectionis alteri. Sic autem Angeli moventur ad hominum perfectionem et salutem. *
Instabis ex Philosopho 1. Physicorum: indivisibile moveri nequit: sed Angelus est indivisibilis: ergo non potest moveri.
Respondeo. Philosophum loqui de indivisibili quantitativo, cuiusmodi est punctum, quod non movetur motu proprie dicto, per quem videlicet acquirat locum, et ubi circumscriptivum, non autem loquitur de indivisibili substantiali, cuiusmodi est Angelus.
* Quin etiam, addit Doctor, indivisibile mathematicum et quantitatis per se existens, puta punctum, moveri potest localiter et continue. Nam sphaera super planum mota describit lineam in ipso plano, ut dictum est in Physicis; ipsa tamen sphaera si sit perfecta non tangit planum nisi in puncto. Igitur indivisibile etiam mathematicum potest moveri localiter et continuo, ac subinde id multo magis Angelo tribuendum est. *
Urgebis. Motus est accidens divisibile: sed substantia indivisibilis, qualis est Angelus, non potest esse subiectum accidentis divisibilis: ergo nequit Angelus esse subiectum motus, nec proprie moveri localiter.
Distinguo minorem. Indivisibile non potest esse subiectum accidentis divisibilis permanentis, id est, habentis omnes suas partes simul, cuiusmodi est albedo, et nigredo, concedo: successivi, quod habet esse in fieri ut motus, nego. Vel aliter distinguo minorem: non potest esse subiectum motus divisibilis per susceptionem illius divisibilitatis, et extensionis concedo; per commensurationem, et quamdam proportionem ad ipsum, nego: sic enim anima rationalis, licet secundum substantiam indivisibilis, est in corpore divisibili, quod informat, et Angelus in loco divisibili, cui praesens est.
* Dices 2. Successio continua in motu oritur vel ex resistentia mobilis ad motorem, vel spatii divisibilitate quod decurritur, vel medii retardantis actionem motoris. At ex neutro ex his capitibus potest esse successio in motu Angeli. Non quidem ex primo capite, quandoquidem mobile idem sit ac motor, nimirum Angelus qui seipsum movet. Non etiam ex secundo aut tertio capite, quia medium et spatium per quod fit motus angelicus non resistit ipsi Angelo ut motori aut ut mobili, quandoquidem Angelus posset movere se per medium, penetrando ipsum sine ulla motione ipsius mobilis. Igitur in motu angelico nulla potest esse successio.
Negat maiorem Doctor. Nam successio in motu angelico oritur praecise ex divisibilitate spatii quod decurritur; nam, inquit Doctor num. 41., inter caelum et terram multa sunt media quae decurrere debet Angelus dum e caelo in terram transit; nec per virtutem suam motivam efficere potest ut illa media simul consistant: ideo illa decurrere debet successive. *
Dices 3. S. Augustinus lib. 8. De Genesi ad litteram c. 20. docet corpus omne moveri per tempus, et locum: creaturam autem spiritualem non moveri per locum, sed tantum per tempus; Deum autem nullo modo moveri: ergo censet S. Augustinus Angelum non posse moveri localiter.
Respondeo. S. Augustinum ibi sermonem instituere de motu circumscriptivo, qualis tantum corporibus competit: non autem de motu definitivo, qui fit absque locali circumscriptione, ut exponit Hugo Victorinus cap. 16. adeoque eius sententia opinioni Durandi non suffragatur.
Dices denique. S. Bernardus, Serm. 5. in Cantica aperte docet Angelos egere corporibus ad motum, quia, inquit, Non est discurrere, nec de loco in locum transire nisi corporeum, quod Angelos facere tam indubitata, quam nota probet auctoritas. Ergo revera Angeli per se non sunt capaces motus.
Nego consequentiam. Non enim loquitur S. Bernardus de Angelis secundum se spectatis, sed tantum penes ministeria, quae circa nos obeunt: cum enim initio capitis dixisset: Quatuor spirituum genera nota sunt vobis, pecoris, nostri, angelici, et qui similis istis. Non est enim omnibus, cui sive propter se, sive propter alium, sive propter utrumque, necessarium corpus non sit, corporis vel similitudo, excepto dumtaxat illo, cui omnis tam corporalis, quam spiritualis creatura merito confitetur, et dicit: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Postmodum de sanctis Angelis sermonem faciens ait: Iam quod et supercaelestes Spiritus opus corporibus habeant, illa maxime certos nos faciat vox, et divina sententia: nonne omnes, ait, Administratorii Spiritus sunt missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis? Quomodo ergo implent ministerium suum absque corpore, praesertim cum versentur in corpore? Unde statim subdit: Denique non est discurrere, nec de loco in locum transire, nisi corporeum, quod frequenter Angelos facere tam indubitata, quam probat auctoritas: Hinc est quod et visi sunt Patribus, et ad eos introierunt, et manducaverunt, et pedes laverunt, etc. Quibus aperte constat ipsum loqui de Angelis quantum ad ministeria, quae erga homines exercent, non autem quatenus secundum naturam suam considerantur. Nam, inquit Alensis, quaest. 33. membro 3. ubi praefatam auctoritatem ita pariter explicat:
Quantum est de natura sua convenit Angelis moveri de loco ad locum sine corpore, sive corporis assumptione, quod utique patet exemplo animarum separatarum: animae enim separatae, inquit, possunt moveri non assumendo corpus: quoniam aut alienum corpus assumerent, aut suum; alienum non videtur competere: de suo videmus, quod non assumunt; cum iaceant in sepulchris, quare multo magis spiritus Angelici possunt moveri sine assumptione corporis, cum ex se, et natura sua sint separati; nec videantur dependere aliquo modo a corpore, aut aliquam relationem habere ad ipsum.
Conclusio secunda. — Angelus non movetur motu per accidens, et ad motum corporum, quibus inexistit: sed motu per se. Haec est Doctoris in quartum dist. 10. qu. 6. ubi ait:
Si Angelus voluntarie faceret sese praesentem lapidi, si moveo lapidem, non propter hoc movetur Angelus, quia nec est mobilis per se a virtute mea, nec per accidens in proposito, quia nec est forma, neque pars alicuius mobilis per se a me. Si ergo Angelus esset praesens lapidi moto a me in termino motus, hoc non esset per actum meum, sed per actionem suam propriam, qua faceret se praesentem ibi.
Quod autem non moveatur per accidens, probatur: quidquid movetur per accidens, debet habere naturalem unionem, et coniunctionem cum corpore, in quo existit: sed talem unionem, et coniunctionem non habet Angelus cum corpore, in quo est: ergo, etc. Maior constat ex tertio Notabili, etenim ut aliquid dicatur moveri per accidens, necessum est quod moveatur ad motum alterius, seclusa omni alia causalitate effectiva; vel ex parte sui, vel ex parte alterius causae moventis ad ipsum directe terminata. Minor vero per se constat, siquidem Angelus cuicumque corpori inexistat, in ipso non est nec per modum formae substantialis, ut anima in corpore, vel accidentalis, ut albedo in pariete, vel contenti in continente, ut liquor in vase, et nauta in navi; vel corporis gravis in quiete, ut lapis in terra; nec alia potest excogitari naturalis coniunctio, quae intercedat inter ipsum Angelum, et locum corporeum, in quo est: ergo non videtur cum eo ullam naturalem habere coniunctionem, adeoque non potest ad eius motum moveri, nisi quatenus ipsemet seipsum cum corpore moto movet, vel a causa superiori, puta a Deo, efficaciter movetur.
Deinde, si Angelus ad motum corporis moveretur, simul posset quiescere, et moveri, necnon et duobus motibus contrariis agitari; puta sursum, et deorsum: sed hoc apparet absurdum: ergo et id unde sequitur. Patet sequela maioris: si enim Angelus pro loco suo adaequato duos haberet lapides, et unus eorum moveretur, altero remanente immoto, vel alius sursum, alius deorsum proiceretur, necessum esset, quod Angelus quiesceret cum immoto lapide, et moveretur cum lapide proiecto, similiter cum uno lapide sursum, cum altero deorsum haberetur, quae certe cum repugnent, etiam et absurdum est id unde sequuntur.
Denique, si Angelus moveri posset per accidens, sequeretur quod etiam invitus moveri posset ab homine; ex hypothesi enim quod unus Angelus fuisset a Deo destinatus iuxta sacras alicuius sancti Reliquias in altari constitutas, et aliquis homo eas manu furtiva, et sacrilega surriperet: si ad motum corporis cui inexistit Angelus moveri deberet, necessum esset eum invitum ad deportationem earum sanctarum Reliquiarum ab homine moveri: sed consequens non solum absurdum apparet, verum etiam et contra experientiam qua constat nullum praevalentem per infirmam imbecillioris virtutem reluctante animo posse moveri: ergo cum Angelus longe sit homine superior et fortior, dici non debet quod invitus ab homine moveatur, et consequenter moveri non potest per accidens.
Probatur etiam secunda pars a Doctore, in secundum d. 2. q. 9. et 10.; Quamquam enim propriis terminis quaestionem non explicet, nihilominus in toto suo discursu, id manifeste supponit, admittendo in Angelo potentiam receptivam motus, et docendo illum agere in seipso cum se movet. Adde quod, ut mox diximus, aperte docet Angelum non moveri per accidens: necessum est ergo censeat illum moveri per se.
Probatur huiusce assertionis veritas; illud dicitur moveri per se, quod revera per se est subiectum motus: sed Angelus est revera subiectum sui motus: ergo per se movetur. Maior constat; res enim mota dicitur a motu: ergo quae motum in se recipit, et immediate, per se dicitur mota. Minor vero probatur, tum quia eo modo Angelus dici debet moveri localiter, quomodo est in loco: sed ut supra probatum est, est in loco fundamentaliter per suam substantiam qua nihil magis ipsi intrinsecum, formaliter autem per respectum praesentiae ad locum in ipso Angelo receptum: ergo etiam movetur localiter per motum in se residentem. Minor constat ex dictis. Maior vero admittitur ab omnibus Philosophis; cum enim motus localis sit tendentia mobilis ab uno loco ad alterum, necessum est, quod eius motus illius locationi correspondeat, saltem quantum ad rationem praesentiae: Tum quia idem est subiectum termini motus in facto esse, et in fieri: sed subiectum termini in motu locali in facto esse, est ipsa substantia Angeli praesens huic loco quem per motum acquisivit: ergo eadem est etiam subiectum illius termini in fieri, et consequenter motus localis: quoniam motus localis nihil aliud est quam ipse terminus in fieri seu acquirendus: Tum denique quia motus Angeli est ipsa acquisitio successiva ubi, seu existentiae Angeli praesentis in alia atque alia parte spatii: sed huiusmodi existentia, et praesentia revera est in Angelo: ergo pariter in ipso est motus.
Dices. Si motus Angeli esset quid reale in ipso receptum, sequeretur toties Angelum realiter mutari quoties movetur; sed consequens videtur absurdum: infinitis enim realibus mutationibus foret obnoxius, quod praestantissimam naturam creatam, et Deo omnino immutabili valde proximam, videtur dedecere: ergo, etc.
Distinguo maiorem. Foret obnoxius mutationibus per formas reales absolutas, quae physice, et entitative ipsum immutarent, nego: per formas respectivas, seu per relationes, quae nullam physicam, et entitativam mutationem pariunt, sed solum denominationem ad aliquid extrinsecum, nego: motus enim Angeli ultra eius substantiam non dicit aliquam entitatem absolutam, sed solum actionem qua formaliter, et immediate Angelus acquirit successive existentiam propriae substantiae, seu respectum praesentiae illius substantiae ad hoc vel illud spatium per quod transit, et ad locum determinatum tendit: is autem respectus nullam realem, et entitativam mutationem importat, alioquin millies in qualibet temporis morula realiter homo mutaretur; quippe cum innumeras de novo suscipiat relationes et correlationes.
Conclusio tertia. — Angelus seipsum movere potest localiter. Ita Doctor in secundum d. 2. q. 10. et communis est apud Theologos.
Probaturque 1. Ex Scriptura sacra quae de Angelorum motu eodem modo sermonem instituit ac de motu hominum, vel aliorum animalium se moventium: eisdem enim verbis significantibus motum procedentem a principio intrinseco rei se moventis utitur. Sic daemon Iob. 1. dixit: Circuivi terram, et perambulavi eam, et de ipso S. Petrus Epistola prima cap. 5. ait: Circuit quaerens quem devoret: unde Lucae 8. Matthaei 4. et Ioannis 13. daemonibus attribuuntur verba veniendi, accedendi, ingrediendi, et egrediendi; sic Christus praecipiebat spiritui immundo ut exiret ab homine: sic Christum rogabant daemones, ut permitteret eis in porcos ingredi: quibus constat daemones tamquam habentes potestatem se movendi solum petiisse, ut permitterentur ingredi porcos, hoc est, ut non prohiberentur.
Idipsum aperte convincitur ex illis Christi verbis Matthaei 12.:
Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit: Tunc dicit: Revertar in domum meam unde exivi, et veniens invenit eam, etc. Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi:
in quibus, ut scite advertit Suarez lib. 4. cap. 23., sex aut septem verba sunt quae significant motum localem, et ab intrinseco, scilicet verbum intrandi, exeundi, ambulandi, quaerendi, revertendi, veniendi, vadendi, et assumendi. Haec enim dici non possunt de re, quae seipsam movere non potest, sed ab alio tantum moveri.
Ex his etiam, inquit Suarez, sumitur optima ratio quam attigit Gregorius: quia omnes daemonum motus, et itinera ad malum finem, scilicet perniciem hominum ordinantur, iuxta illud circuivi terram, et perambulavi eam: ergo dici non potest, quod illi motus a solo Deo specialiter fiant ad arbitrium ipsius daemonis; impium enim esset ita de Deo existimare: ergo necesse est fateri ab ipsis daemonibus se moventibus fieri.
Probatur consequentia. Quia si Angelus non se movet; multo minus unus Angelus poterit movere alium: ergo a solo Deo moveri poterit, et ut talis motus non sit Angelo violentus vel necessarius, oportebit Deum tunc solum movere Angelum cum ipse moveri vult, ac proinde ipsum solum ducere daemones quando ipsi tentare nos volunt; quod repugnat praefatis Scripturae textibus.
Conclusionem probat Doctor loco laudato hac ratione: quotiescumque aliquid habet potentiam ad acquirendum aliquid per motum, perfectio est in eo quod habeat quoque potentiam activam, per quam possit illud acquirere: at vero Angelus habet potentiam passivam ad motum localem, ut mox diximus, siquidem Angelus est subiectum sui motus: ergo illi non est deneganda activa: quandoquidem, ut ait Aristoteles, dignificanda est natura quantum apparentia permittunt.
Patet consequentia, quia Angelus non est minoris conditionis quam res corporeae, et inferiores creaturae; immo est illis longe nobilior: atqui in illis cum potentia receptiva alicuius perfectionis, simul etiam reperitur activa virtus, ut patet in animantibus, in quibus est quoque potentia passiva, et activa ad augmentum, et operationes sensuum, et ad seipsos movendum: patet etiam in rebus inanimatis, nam ex eo, quod gravia habeant potentiam passivam, ut sint in centro, habent etiam potentiam activam, ut possint illud acquirere: ergo multo magis si sit in Angelo potentia passiva, gaudet quoque activa; quidni autem moveret se, si ad movendum aliam virtutem activam habeat?
Confirmatur. Quia movere se est gradus vitae, quo Angeli fruuntur: ergo movent se. Insuper, Angeli sunt viventes perfectissimi, et naturaliter non sunt ubique, et ideo mutationis localis capaces sunt: ergo possunt illam in se efficere. Probatur consequentia, quia supposita imperfectione propriae limitationis, ad perfectionem vitae pertinet facultas intrinseca se movendi, cuius argumentum est, quia inferiora viventia si participant cognitionem non solum intellectualem, sed etiam sensitivam, perfectam virtutem habent se movendi localiter: quis ergo dubitabit Angelos multo perfectius movere se posse, praesertim cum in hoc nulla sit difficultas, vel apparens repugnantia?
Obicies. Nihil idem secundum idem potest esse in potentia, et actu simul: sed movens qua movens, est in potentia ad motum, et quod movetur ut sic, est in actu motus, seu habet motum actu: ergo nihil idem indivisibile potest esse simul movens, et motum, seu potest simul movere, et moveri, et consequenter Angelus nequit se movere. Confirmatur, quia aliquae differentiae contrahentes, ac dividentes ens finitum ut sic, sunt incompossibiles in eodem, ut patet de differentiis, quibus contrahitur ens ad substantiam, et accidens: ergo a pari, differentiae actus, et potentiae, quibus contrahitur ens ut sic, nequeunt reperiri in eodem.
Negat maiorem Doctor. Sed illam distinguit: nihil potest esse in potentia, prout dicit carentiam actus, et in actu simul, concedo maiorem: nihil potest esse in potentia virtuali producendi, aut suscipiendi actum, et simul in actu formali, id est, simul habere actum formalem, nego maiorem. Similiter distinguo minorem: sed quod movetur est in potentia ad illud quod movetur, prout potentia dicit talem carentiam pro illo instanti, aut tempore quo movetur, et quod movet est in actu; id est, habet actum oppositum isti carentiae, nego minorem: est in potentia, prout potentia non dicit talem carentiam, et in actu simul, concedo minorem, et nego consequentiam.
Ad confirmationem dicit Doctor, quod omnino opposita dividentia ens, quae vere opposita sunt, realiter nequeant reperiri in eodem: et consequenter, quod esse in actu, et potentia, prout sunt differentia entis sic oppositae, nequeant reperiri in eodem; sed nego, quod talia reperiantur in eodem. Itaque quando dividitur ens finitum, ut sic, in ens in actu, et ens in potentia, non accipitur ibi ens in potentia pro ente productivo, aut susceptivo alicuius, et ens in actu pro ente habente talem actum, alias materia prima non posset simul cum forma habere potentiam susceptivam eius, et quia alias male sic divideretur, et absque fundamento, et contra veritatem: sed ibi accipitur ens in potentia pro ente possibili non actu existente, et ens in actu pro ente actu existente; evidens autem est, quod omne ens sit, aut in actu, aut in potentia hoc modo, et quod nullum ens sit simul in actu, ac in potentia hoc modo.
Dices 2. In illo qui se movet, debet distingui pars se movens a parte per se mota: sed in Angelo nequit assignari pars movens, et pars mota: ergo non se movet. Probatur maior tum auctoritate Aristotelis, libro Physicorum; tum etiam ratione, quia si una pars moveret alteram, sequeretur quod totum simul quiesceret ad quietem unius partis, et non quiesceret ad motum alterius.
Respondeo. Maiorem esse veram de substantia corporea movente se motu organico, in ea siquidem haec concurrunt ad motum, nempe cognitio quae primo movet partem illam corporis quae primo impellitur, quia potentia motiva concurrens ad talem motum est organica, et consequenter non solum distinguitur ab anima realiter quae est primum movens, sed etiam fortassis ipsamet potentia organica residet in aliqua parte corporis, et primo movere debet aliquam aliam partem. Sed ex hoc non sequitur quod quidquid aliud moveatur a se alio motu non organico debeat habere duas partes realiter distinctas, ut patet in gravibus, et levibus, in quibus quaelibet pars movet, et movetur, quia quaelibet pars habet intrinsecum principium activum, et passivum sui motus. Unde non mirum si in Angelis, quorum substantia est indivisibilis, ad eorum motum non ita requiratur una pars movens, et altera mota. Adde quod in eis etiam, saltem metaphorice, assignari possit pars movens, et mota; nam eorum substantia movetur per voluntatem.
Obicies 3. Potentia naturalis Angeli debet ordinari ad aliquem finem naturalem iuxta naturalem ordinem Universi: sed potentia motiva secundum locum respectu ipsius Angeli ad nullum finem naturalem potest deservire: ergo non est in illo. Probatur minor: Angelus numquam movetur propter sui indigentiam, neque etiam propter indigentiam naturalem aliarum rerum, eo quod universae res inferiores sufficienter adiuventur ex motibus caelestium corporum; imo et ipse homo, quod attinet ad corpus, et ad omnes potentias animales, sufficienter etiam iuvatur in suis operationibus ex caelestibus motibus; quod vero attinet ad mentem, immediate subiicitur ipsi Deo, qui solus potest immediato contingere intellectum, et voluntatem: ergo superflua est huiusmodi naturalis virtus motiva secundum locum respectu ipsius Angeli.
Nego minorem. Illa namque potentia activa non est in Angelo frustranea, tum quia ipsa indiget ut rerum singularium species a rebus sibi remotis per suum ad eas accessum possit accipere: tum etiam ut operationes aliquas ad Universi moderationem spectantes possit exercere, quas aliter non posset exercere: tum denique, quia motus ille maxime dicit libertatem angelicam, qua possit de loco in locum se transferre.
Obicies denique. Relationes oppositae non possunt eidem extremo reali competere: sed relationes moventis, et moti sunt oppositae: ergo idem Angelo convenire nequeunt.
Respondeo cum Doctore, in 2. dist. 25., quod relationes sunt triplicis generis: Quaedam enim sunt, quae repugnant inter se, non ex eo quod non possint esse in eodem fundamento, sed quia aliquae illarum includunt essentialem dependentiam; sicut relationes causae, et causati: et quia idem non potest dependere essentialiter a seipso, ideo istae relationes non possunt eidem convenire. Aliae sunt relationes, quae includunt essentialem ordinem originis, ut sunt relationes producentis ad productum, et sic implicat, quod idem sit producens, et productum. Alia autem relationes sunt (uti moventis, et moti) quae nec includunt dependentiam essentialem, nec originem, et ideo possunt fundari in eadem natura, et in eodem supposito, nec arguunt nisi dependentiam accidentalem. Neque ex hoc sequitur, quod ista relatio sit eiusdem ad seipsum, quamvis eadem voluntas, et idem Angelus sit movens, et motus: nam si Angelus consideretur ut causans motum in se, fundat relationem moventis; si autem consideretur Angelus praecise quatenus recipit motum in se, tunc fundat relationem moti, et sic tantum requiritur, quod illa forma, ratione cuius Angelus movetur, nempe motio passiva, sit realiter distincta ab ipso Angelo movente, et moto. Haec Doctor.
Ex his Collige primo, quod potentia locomotiva Angeli ab eius substantia non sit distincta realiter: distinctio namque ista esset omnino superflua, quippe cum non idem inferendum sit de potentia locomotiva Angeli, ac hominis; siquidem cum potentia locomotiva hominis sit organica, pendeatque a facultate externa, et corporea, haud dubium est illam esse ab anima rationali realiter distinctam: secus autem est de Angelis, qui cum corporis, et facultatis corporeae sint expertes, non apparet qua ratione eorum locomotiva potentia realiter distinguatur, tum ab Angeli substantia, tum ab eius voluntate; probabilius igitur mihi videtur illam eamdem esse omnino cum voluntate; quippe cum non sint multiplicandae facultates absque necessitate; nulla autem apparet necessitas admittendi facultatem locomotivam ab angelica voluntate distinctam; siquidem angelica voluntas habet suam entitatem, et substantiam sibi subordinatam quantum ad locum, et motum; et consequenter sola sufficere potest ad efficiendum motum, et suam propriam substantiam alicubi movendam, et locandam.
Collige secundo, Angelum quemlibet moveri posse a Deo extrinsece, ita ut ipse solum concurrat passive ad talem motum: tum quia id non repugnat ex parte ipsius Angeli, cum non sit ubique, et moveri possit, nec moventi resistat; et quamvis resisteret, eius resistentia, quoniam est finita, posset superari ab agente maioris virtutis. Neque etiam repugnat ex parte motus localis absolute, et in communi, quia motus Angeli non est vitalis, et ex consequenti non postulat, quod necessario fiat a principio intrinseco ipsius mobilis. Neque denique repugnat ex parte agentis, quia vel Angelo superiori, vel saltem Deo non deest virtus ad huiusmodi effectum, neque in eo involvitur aliqua imperfectio, quae Deum dedeceat: ergo Deus Angelum per se movere potest. Posset etiam Angelus superior movere inferiorem, etiam resistentem propter maiorem in illo virtutem, sicut animal fortius movet minus forte, etiam invitum. Sic Magi, qui daemones habent potentiores, aliorum machinationes evertunt, uno scilicet daemone superiori alium inferiorem coërcente: sic etiam daemones animas damnatas indubie invitas rapiunt ad infernum. Qualiter autem id fiat, non ita facile est determinare; verisimile tamen apparet, quod Angelus potentior se uniat, et quodammodo alliget interiori, quo posito sequitur ipsius quies vel motus, prout Angelus alligans quiescit, vel movet seipsum: sicut enim Angelus superior se potest ad certum locum determinare, et alligare, sic non apparet cur non possit alteri spiritui se pariter alligare, ut eum deferat, et detineat quolibet, et quamdiu libuerit. Quod si spiritus alterum alligans non sit, vel maneat ipsi alligato praesens; facilius explicatur illa alligatio dicendo, quod fiat tantum a Deo, moraliter autem a spiritu, prout Sancti nonnulli referuntur imperio suo detinuisse daemonia: qualiter etiam Angelus Raphael dicitur alligasse daemonem Asmodeum in deserto.
Quaestio II: Qualis, et quotuplex distingui possit motus Angelicus
Notandum 1. Motum localem solito quadruplicem distingui, nempe Continuum, Discretum, Successivum, et Instantaneum. Continuus dicitur ille, in quo mobile per partes deserit terminum a quo, et acquirit terminum ad quem. Discretus e contra ille est, in quo mobile deserit totum simul terminum a quo, et immediate acquirit simul totum terminum ad quem; ita tamen ut in ultimo suo esse in termino a quo veluti quiescere videatur, antequam immediate inexistat termino ad quem per primum sui esse in illo. Successivus idem est omnino cum continuo, nisi forte in hoc invicem discrepent, quod motus continuus appelletur ille, quo mobile pertingit ad locum suum adaequatum a motore intentum, et propositum in inceptione motus: successivus vero sit ille, quo mobile interdum non pertingit ad locum adaequatum propositum, sed in medio subsistit; unde fit quod omnis motus continuus sit etiam successivus; omnis vero successivus hac ratione dici non debeat continuus. Instantaneus denique dicitur ille motus, quo mobile deserit terminum a quo, et acquirit terminum ad quem eodem momento; ita ut haec unius termini abiectio, et alterius acquisitio uni tantum instanti nostri temporis coexsistat. Hinc apparet, quod motus continuus discreto, et successivus instantaneo directe opponatur. Quaerimus ergo an hoc duplici, seu quadruplici motu locali Angeli moveantur.
Notandum 2. Divisibilitatem motus ex triplici capite maxime esse repetendam. Primo quidem ex parte mobilis, quando nempe illud est extensum et divisibile, habetque partes extensas, ita quod una moveri non possit nisi post alteram, qualis est motus animalis. Secundo, ex parte spatii extensi, et habentis varias partes quarum una decurri non potest nisi post aliam, puta aër medius inter caelum, et terram. Tertio ex parte durationis temporaneae; cum enim tempus sit mensura motus secundum prius et posterius, ac proinde secundum successionem, necessum est, quod mensuratum sit divisibile, quando mensura est divisibilis. Hinc toties motus dicendus est divisibilis, quoties mobile partes habet distinctas, aut spatium ita protensum et dispositum est, ut una pars prius decurri non debeat quin decurratur altera; vel dum motus per aliquam temporis successionem durat: non est autem necesse, quod haec tria simul concurrant, ut motum vere divisibilem constituant, sed sufficit quod alterutrum intercedat in ipso motu. Certum est autem, quod angelicus motus dici nequeat divisibilis ex parte ipsius Angeli, cum eius substantia sit omnino indivisibilis: an autem divisibilitatem obtineat a spatio quod decurritur, vel a tempore quo durat, hic est resolvendum.
Notandum 3. Motum considerari posse dupliciter: primo quidem in genere, et quatenus complectitur omnem transitum a termino a quo ad terminum ad quem; sive ille transitus supponat aliquid medians inter utrumque terminum, sive non. Secundo in specie, prout revera significat, non solum omnem talem transitum, sed et medium inter utrumque terminum, quod mobile debeat pertransire, ut a termino a quo pertranseat ad terminum ad quem. Prior dicitur potius mutatio, quam motus, complectiturque omnes illas mutationes instantaneas generationis et corruptionis, illuminationis et tenebrarum, etc. quas Philosophi motum solent appellare, sed laxius et minus proprie usurpato vocabulo motus. Posterior vero tantum significat illam tendentiam mobilis a termino a quo ad terminum ad quem per spatium medians inter utrumque. De utroque hic erit sermo. Tria namque hic sunt determinanda: Primum, an Angelus per se moveri possit localiter motu continuo: Secundum, an moveri queat motu discreto: Tertium, an in instanti possit transire ab eodem loco ad alterum per verum motum, aut solum per veram mutationem.
Conclusio prima. — Angelus potest moveri per se de loco ad locum motu continuo, et successivo. Ita Doctor in secundum dist. 2. q. 9. n. 8. ubi cum dixisset Angelum posse seipsum movere, quia non est immensus, et illimitatus ad omnia ubi: ergo potest mutari ab uno ubi ad aliud: addit: et quod continue, patet: quia inter duo ubi sunt infinita ubi media, quod probatur ex continuo motu corporis per omnia illa ubi: per omnia autem illa potest Angelus transire, ita quod in nullo illorum sit nisi indivisibiliter, et per consequens non potest omnia illa pertransire nisi continue moveatur.
Quibus Doctor non solum affirmat Angelum posse moveri, sed etiam quod moveri possit continue absque intermissione ulla per aliquod tempus, puta per quadrantem, aut horam, aut diem: quod utique probat, quia inter duo loca, a quorum uno ad alterum potest moveri Angelus, ita ut necessario debeat relinquere locum priorem priusquam posteriorem acquirat, sunt vel infinita loca acquisibilia successive, ex hypothesi, quod dentur infinitae partes in continuo, sive actu, sive potentia, ut communiter conceditur; aut saltem sunt plurima loca intermedia successive, et continue acquisibilia, alioquin corpus non posset successive, et continue moveri ab uno loco ad alium: ergo Angelus movendo se ab uno loco ad alterum, potest continue per illa loca intermedia seipsum successive, et continue movere.
Confirmat Doctor hanc rationem ex eo quod si Angelus non posset continue seipsum movere sicut et corpora, maxime quia substantia eius est spiritualis et indivisibilis: sed haec ratio non obstat; anima namque rationalis est pariter substantia omnino indivisibilis, separata tamen a corpore moveri potest localiter, idque motu continuo: Unde, inquit, anima Christi beatissima movetur localiter, quia descendit ad inferos, sicut dicit articulus fidei: Patet etiam ex Scriptura, quod Angeli mittebantur quandoque cum corpore assumpto, et si tunc cum corpore movebantur, videtur quod tunc fuerit aliqua motio passiva ipsorum, vel formaliter in ipsa motione passiva ipsius corporis, quia non erant formaliter aliquid ipsius corporis. Similiter credibile est, quod frequenter missi sint sine corpore, sicut de illo misso ad Ioseph de conceptu beatae Mariae dubitantem.
Probatur. Angelus potest successive deserere locum aliquem, et eodem modo acquirere alterum sine ulla interruptione: ergo potest moveri de loco ad locum continue. Consequentia patet. Probatur antecedens: quando Angelus est in loco minori, eo qui sibi est adaequatus, potest paulatim, et successive deserere partem eius, ita ut remaneat in minori, et acquirere maiorem intra latitudinem loci adaequati: ergo etiam potest successive, et per partes deserere totum locum in quo est, seipsum transferendo eodem modo ad alterum locum totalem. Patet haec consequentia, nulla enim apparet ratio cur non possit Angelus hoc modo deserere, et acquirere locum totalem sicut partialem. Probatur antecedens: Angelus libere sese applicat maiori, aut minori loco intra latitudinem loci sibi adaequati: ergo etiam postquam est in aliquo loco minori adaequato, potest aut deserere partem eius, non simul, sed per partes, aut extendi ad maiorem locum, non enim potest aliter intelligi quomodo sit Angelo liberum, postquam est in loco sese vel ad minorem locum arctare, vel ad maiorem protendere intra latitudinem sui loci adaequati. Deinde, si repugnaret Angelo moveri motu continuo, et successivo, maxime quia eius substantia est indivisibilis: sed anima rationalis quamvis sit indivisibilis potest successive deserere partem aliquam materiae illius, quam informat, quando nempe aliqua pars corporis successive corrumpitur, et tabescit: similiter extendi potest ad informandam novam partem substantiae, quae per continuam nutritionem aggeneratur: ergo pari ratione poterit Angelus, non obstante sua indivisibilitate, aut deserere partem eius loci adaequati in quo est, aut se extendere ad alias eiusdem loci partes successive acquirendas.
Confirmatur. Non magis repugnat Angeli indivisibilitati acquirere locum extensum successive, quam esse in loco extenso, et indivisibili: sed secundum est possibile: ergo et primum.
Denique Angelus potest transire ab uno loco ad alterum transeundo per omnia loca intermedia, nullum relinquendo impertransitum, et in eorum nullo quiescendo: ergo potest moveri motu continuo, et successivo. Consequentia patet, quia non potest moveri per omnia illa media ubi nulla media quiete, nisi motu continuo, ac successivo. Antecedens vero probatur, quia corpus potest omnia illa media transire: ergo et Angelus. Patet consequentia, quia in hoc minor repugnantia apparet. Item ad continuitatem, et successionem motus sufficit divisibilitas spatii: ergo Angelo, etsi indivisibilis sit, non repugnat moveri continue. Consequentia est aperta, praesertim cum Angelus possit in loco divisibili existere. Antecedens vero patet ex secundo Notabili.
Dices 1. Angelus est indivisibilis secundum substantiam: ergo non potest moveri motu continuo. Probatur sequela, nam ad motum continuum requiritur, quod movens sit partim in termino a quo, et termino ad quem: quia quod movetur, non movetur quando est in termino a quo, tunc enim quiescit, neque quando est in termino ad quem, quia iam mutatum est: ergo quod movetur continue, partim debet esse in termino a quo, et partim in termino ad quem: sed Angelus est impartibilis: ergo non potest moveri localiter continue.
Confirmatur. Quia mobili indivisibili debet correspondere locus indivisibilis: ergo si Angelus pertransit continue aliquod spatium, necessarium erit, quod suo transitu numeret infinita indivisibilia, quae sunt in spatio, attingendo unum post alterum, quod tamen est impossibile; quoniam multitudo, quae potest numerando pertransiri, habet terminum, et ex consequenti non est infinita.
Respondet Doctor loco supra laudato, num. 36: Quando dicitur, quod Angelus non possit moveri, quia est indivisibilis, quamvis potest faciliter responderi, quod Angelus occupat locum divisibilem, et ideo respectu loci se habet, ac si esset divisibilis, aut si occupat locum punctalem, et ita impunctualiter existens non potest continue moveri, ut semper habeat esse punctale; tamen quia non videtur ratio quare negetur indivisibile moveri, etiamsi esset indivisibile quantitatis per se existens: ideo potest concedi, quod Angelus habens ubi punctale potest continue moveri, ut in puncto semper existens. Inde probat indivisibile posse moveri localiter etiam continue, ut constat ex motu sphaerae, et cubi super perfecte planum: quoniam, inquit, divisibilitas, et successio motus provenit ex divisibilitate mobilis, vel spatii, quorum alterutrum ad motus divisibilitatem et successionem sufficit.
Dices 2. Successio continua in motu oritur ex resistentia mobilis ad motorem, vel medii per quod fit motus ad ipsum mobile, quod per ipsum movetur, vel medii ad motorem, qui per ipsum movet: sed nullo ex his capitibus potest esse successio in motu Angeli: ergo motus eius nequit esse successivus continue. Probatur minor, quia non ex primo capite, quandoquidem mobile hic sit Angelus, et idem Angelus est motor quando movet se: Angelus autem sibi ipsi non resistit. Non etiam ex secundo, aut tertio capite, quia medium per quod fit motus angelicus non resistit Angelo ut motori, aut ut mobili, quandoquidem Angelus posset movere se per medium penetrando ipsum sine ulla motione medii. Confirmatur. quia corpus per medium vacuum non moveretur successive, quandoquidem tale medium non resistit ipsi: sed medium plenum non magis resistit Angelo, quam medium vacuum resisteret corpori: ergo Angelus nequit moveri successive per ullum medium, sive corporeum, sive vacuum.
— Negat minorem Doctor loco laudato n. 10. ubi duplicem distinguit successionem in motu, aliam qua ipsi convenit ratione spatii, alteram quae ipsi tribuitur ex resistentia medii, quod facile non potest decurri, puta propter suam crassitiem, qua fit ut facile mobili non cedat. Prima est essentialis; secunda accidentalis. Essentialis convenit illi ratione spatii, cuius cum partes non sint simul, etiam simul non possunt decurri, et pertransiri, quapropter necessum est, quod mobile quodcumque successive pertranseat, unam post aliam decurrendo: sic Angelus a Caelo in terram descendens necessario debet medium aerem successive decurrere. Successio vero accidentalis, quae provenit, vel ex resistentia medii, aut ex maiori, vel minori impedimento ex parte ipsius vincendo, non potest habere locum in Angelo; quippe nec medium ipsi potest resistere, nec in eo aliquod esse impedimentum ratione cuius velocius, vel tardius terminum acquirat. Inde concludit Doctor n. 13. quod fieri potest motus successivus in vacuo, loquendo de successione essentiali, quia nempe motus ille corresponderet partibus loci repleti; non esset tamen successivus accidentalis, quippe non haberet maiorem vel minorem velocitatem. Omnino enim, inquit Doctor, nullam velocitatem aut tarditatem superadditam haberet mobile in vacuo, sicut haberet in pleno; ratione videlicet spatii facilius aut difficilius cedentis mobili.
Dices 3. Si Angelus moveretur continue, sequeretur inferiorem Angelum pari velocitate moveri cum superiori Angelo, quamvis uterque omnem suam virtutem locomotricem explicaret: sed consequens videtur absurdum: ergo et illud unde sequitur. Minor patet, quo enim agens maiorem habet virtutem, ceteris paribus, praestantiorem effectum debet edere: cum igitur Angelus superior praestantiori natura, adeoque vegetiori facultate locomotiva polleat, quam inferior, evidens est, quod si uterque omnem suam movendi virtutem locomotivam explicet, superior velociori et promptiori motu spatium debeat decurrere, et terminum ad quem obtinere. Probatur itaque sequela maioris: si Angelus superior moveat se motu continuo et successivo, oportet impendat aliquod temporis spatium in illo motu perficiendo; sed quantumcumque breve foret illud spatium temporis, in altero aequali, posset Angelus inferior eadem velocitate de Caelo ad terram descendere. Quippe cum nullam resistentiam patiatur ex parte spatii a qua possit in motu aliquantulum retardari: ergo, etc.
— Respondeo 1. negando maiorem: siquidem, ut mox dictum est, successio motus Angeli non solum petenda est ex parte spatii resistentis, sed etiam ex parte illius spatii, quatenus est divisibile, habetque partes non simul positas, sed extensas, quarum una decurri debet post alteram.
Respondeo 2. negari posse minorem; quamquam enim unus Angelus alium excedat in virtute locomotiva, non tamen inferendum est, quod altero velocius moveri debeat; posset enim Angeli superioris virtus motiva virtutem inferioris in pluribus aliis excedere, puta quod posset maius corpus movere, vel aequale maiori velocitate agitare, imo ipsum Angelum inferiorem etiam invitum et renitentem loco detinere, et praepedire ne moveatur: quemadmodum v. g. non sequitur, quod quamquam corpus aliquod luminosum aliud in virtute illuminativa excedat, quod possit velocius, aut citius illuminare; imo id videtur fieri non posse, cum utrumque in instanti illuminet. Satis est ergo ad illam diversitatem, quod luminosum praestantius, maius lumen diffundat, et in maiorem distantiam.
Conclusio secunda. — Angelus moveri non potest naturaliter motu discreto. Haec est Doctoris in 2. dist. 2. qu. 11. contra S. Thomam, et nonnullos eius sequaces.
Probatur. moveri motu discreto est deserere per ultimum suum esse, totum terminum a quo, et immediate post sine ulla successione acquirere terminum ad quem: sed hoc praestare nequit Angelus naturae viribus: ergo moveri nequit motu discreto. Maior admittitur ab adversariis. Minor vero probatur: dari nequeunt duo instantia immediata indivisibilia, alioquin sequeretur dari aliquid compositum ex indivisibilibus: sed in motu discreto necessarium esset, quod existerent duo instantia immediata; oporteret enim ut daretur ultimum instans, in quo Angelus esset in termino a quo, et primum instans, in quo fieret praesens termino ad quem: sed ultimum instans in quo Angelus est in termino a quo, et primum instans, in quo inexisteret termino ad quem, necessario debent esse duo instantia distincta: ergo fatendum est in illo motu discreto necessario admittenda esse duo instantia immediata. Minor patet, instantia enim illa intrinseca sunt oppositis terminis, nempe termino a quo, et ad quem: ergo pariter debent esse opposita et distincta.
Reponunt Thomistae, quod licet in tempore nostro duo instantia non possint sibi immediate succedere, bene tamen in tempore discreto, et angelico, quo motus discretus, et operationes liberae Angeli mensurantur, nam, inquiunt, tempus illud nihil aliud est, quam indivisibilium durationum, sive instantium numerus.
— Contra. unicuique illorum instantium temporis discreti respondet aliquid temporis nostri, quodcumque etenim eorum habet durationem determinatam etiam per respectum, et ordinem ad nostrum tempus, siquidem Deus novit determinate, et distincte quanta esset illius discreti motus duratio: sed in tempore nostro tantum reperiuntur partes divisibiles, sive instantia indivisibilia continuativa partium divisibilium temporis; quodcumque vero instans motus angelici conferri potest aut cum parte praeterita, aut cum futura nostri temporis: ergo necesse est quod unicuique illorum duorum instantium temporis discreti respondeat in tempore nostro, vel unicum instans, vel quod primo instanti temporis discreti respondeat prior pars temporis nostri cum instanti terminativo illius, et quod secundo respondeat pars temporis subsequens cum instanti illius initiativo: idem enim instans in tempore nostro est terminativum prioris partis, et initiativum posterioris, vel saltem sequitur, quod uni respondeat solum instans temporis nostri, et alteri pars eiusdem temporis: sed utrumque est absurdum. Primum quidem, sequeretur enim illa duo instantia nostri temporis esse sibi invicem immediata: etenim si inter illa mediaret aliquod tempus, verificari non posset, quod secundum instans motus discreti esset primum non esse Angeli in termino a quo; quippe cum in illo tempore intermedio prius verum fuisset dicere: Angelus non est in termino a quo. Adde quod sequeretur Angelum immediate non transire ab uno termino ad alterum, ut volunt adversarii: necessarium enim esset, quod illo tempore intermedio, priusquam pertingeret terminum ad quem, esset in aliquo loco medio inter utrumque terminum, et consequenter deserendo terminum a quo per ultimum sui non esse, non acquireret terminum ad quem per primum sui esse in eo. Secundum etiam dici nequit, alias sequeretur non dari aut primum esse Angeli in termino ad quem, aut ultimum esse eiusdem in termino a quo, quia neque datur prima, neque ultima pars temporis.
Reponunt 2. Non videri inconveniens, quod alicuius rei inceptio, aut desitio indivisibilis fiat in tempore, quando non sit in eo per se, et tamquam per propriam mensuram, sed tantum per accidens, et secundum quamdam coexistentiam: quia non est iudicandum de natura durationis alicuius rei per ordinem ad quamcumque aliam durationem cui coexistit, sed per ordinem ad eam, quae habet rationem mensurae respectu ipsius: et ita existentia Angeli in termino a quo diceretur desinere indivisibiliter, et per ultimum sui esse, et in termino ad quem incipere per primum sui esse, quia quod ita desinit, et incipit per ordinem ad propriam mensuram, idest, ad tempus discretum, licet incipiat aut desinat coexistendo parti divisibili nostri temporis, non minus incipit, aut desinit indivisibiliter. Sicut esse substantiale Angeli non minus incipit, aut desinit indivisibiliter, quam existentia in loco, et tamen non repugnat, quod suum primum, aut ultimum esse coexistat tempori nostro, alioqui non posset unus Angelus creari immediate post alium per respectum ad nostrum tempus; quia si creatio primi Angeli coexistit instanti nostri temporis, necessarium erit, quod creatio secundi coexistat tempori, eo quod in tempore nostro non dentur duo instantia immediata.
— Contra. repugnat, quod acquisitio termini ad quem coexistat tempori habenti partes, et fiat simul, et indivisibiliter; nam vel illa acquisitio in fieri coexistit secundum se totam toti tempori, et secundum diversas partes distinctis partibus temporis, ita ut tantum una illius pars respondeat uni parti temporis, et altera alteri: aut tota coexistit simul toti tempori, et tota singulis partibus: sed neutrum dici potest. Non primum, alioquin sequeretur, quod illa acquisitio non fieret tota simul, sed successive, et per partes, quod in motu discreto negant adversarii. Non etiam secundum, etiam si in qualibet parte illius temporis sit tota acquisitio, sequitur quod fiat infinities, quia in quolibet tempore sunt infinitae partes aliquotae. Adde quod duae medietates temporis non possint esse simul; sed adveniente secunda recedit prima, idemque dicendum de aliis partibus: ergo illa termini acquisitio non potest simul coexistere toti alicui tempori.
Probatur secundo Conclusio. motus localis essentialiter est transitus medius inter duos terminos: sed si Angelus deserat simul terminum a quo, et simul etiam acquirat totum terminum ad quem, non potest inter duos illos terminos mediare aliquis transitus: ergo neque sic fieri motus localis ab uno ad alterum. Maior constat: omnis enim motus, maxime localis, est via, seu tendentia ab uno termino ad alterum.
Reponunt Thomistae. ipsam desitionem unius termini, et acquisitionem alterius habere rationem viae, et tendentiae; successio enim, et habitudo unius termini ad alium, inquiunt, habet rationem alicuius medii.
— Contra. abiectio unius termini, et acquisitio alterius non sunt extra ipsos terminos: ergo neutra potest habere rationem medii, seu transitus. Antecedens patet; vel enim illa abiectio, et acquisitio sunt simul in termino ad quem, vel una fit in termino a quo, et altera in termino ad quem, quia cum illa abiectio, et acquisitio termini sit operatio Angeli, aut operationem supponat, debet reperiri in altero extremorum simul, vel abiectio debet esse in uno, et acquisitio in altero. Consequentia etiam est evidens; nam transitus est quid medium inter terminos; medium autem condistinguitur ab utroque extremo aequaliter, cum non magis se teneat ex parte unius, quam alterius.
Reponunt 2. Thomistae, existentiam in termino a quo posse sumi dupliciter, nempe aut secundum se et absolute, aut ut dicit ordinem cuiusdam potentialitatis ad existentiam in termino ad quem sibi immediate succedenti. Si sumatur primo modo, verum est quod Angelus dum est in termino a quo non movetur: si autem sumatur secundo modo, falsum est; quia secundum hanc rationem est terminus successionis discretae, in qua consistit motus discretus; et hoc satis est, ut existentia sic sumpta dicatur inchoative successio, et motus. Similiter existentia in termino ad quem potest dupliciter sumi, scilicet absolute, vel ut dicit ordinem actuantis, et terminantis potentialitatem quam importat existentia in termino a quo: primo modo sumpta non dicitur motus; sumpta tamen secundo modo dicitur motus terminative. Ratio vero ob quam quaelibet ex his existentiis, ut dicit ordinem ad alteram, potest dici motus discretus, sumitur ex propria natura huius motus, nam motus discretus nihil est aliud, quam numerus diversarum operationum, ratione quarum Angelus est successive in diversis locis: unde sicut numerum componunt unitates, non quidem absolute consideratae, sed una in habitudine ad aliam; sic etiam motum discretum componunt operationes diversae, non absolute sumptae, sed prout una dicit ordinem ad aliam.
— Contra. sive existentia Angeli in termino a quo sumatur absolute et secundum se, sive respective et per ordinem ad terminum ad quem, semper verum est, quod Angelus realiter sit in termino a quo, et non in termino ad quem, nec in medio: ergo pariter verum est, quod realiter non moveatur: motus enim realis est tendentia a termino a quo ad terminum ad quem, ita quod unus deseratur, alius acquiratur: quamdiu autem Angelus realiter est in termino a quo ipsum non deserit, nisi aliquam eius partem abiiciat, et consequenter non potest dici moveri. Deinde, respectus ille, et ordinabilitas Angeli ad terminum ad quem, nullatenus potest dici motus formaliter: ergo nec ratione illius Angeli dici potest formaliter moveri. Probatur antecedens: illud dici nequit motus formaliter, quod subsistere potest cum quiete: atqui Angelus etiam quiescens per horam in termino a quo, non solum in ultimo instanti illius horae, sed etiam in quolibet illius momento, dicere potest respectum, et ordinabilitatem ad terminum ad quem: ex eo enim dicit illam ordinabilitatem, ex quo voluntarie statuit, et se ordinavit ad illum locum ad quem acquirendum: at in primo instanti illius horae quo existit in termino a quo, potest statuere, et ordinare acquisitionem termini ad quem; adeoque ad ipsum ordinari, et consequenter illa ordinabilitas subsistere potest cum quiete Angeli, subindeque non potest dici verus motus. Denique, fatentur omnes Thomistae omnem motum sive discretum, sive continuum, fieri posse in instanti vero, et reali; sed motus ille discretus fieri deberet in instanti, quippe cum inter abiectionem termini a quo, et acquisitionem termini ad quem nullum verum supponant tempus, nec instans medium; ergo eorum responsio invalidum est, et purum effugium.
Probatur tertio. de ratione motus localis est, quod sit unus: atqui motus in quo Angelus ita se habet, quod per ultimum esse deserat simul totum terminum a quo, et immediate per primum esse acquirat totum simul terminum ad quem, non est unus, sed aggregatum ex pluribus instantaneis mutationibus: ergo, etc.
Probatur minor. motus interruptus quiete non est unus: sed iste motus esset interruptus aliqua quiete: ergo non esset unus.
Probatur minor. non potest Angelus esse in uno termino per solum instans, quin sit in alio per tempus, quia post instans necessario sequitur tempus; quippe cum, ut diximus, duo instantia temporis non possint esse sibi invicem immediata: ergo Angelus se movens necessario debet aliquo tempore permanere in termino a quo, vel ad quem, ac subinde in alterutro quiescere.
Probatur denique Conclusio. ratione Doctoris qua solvit praecipuum adversariorum fundamentum, nempe: quod qui quiescit in toto aliquo tempore non potest aliter se habere in ultimo instanti illius temporis, sed etiam necessario quiescere debet in eo. Hoc, inquam, fundamentum sic impugnat Doctor: si id verum foret, inde sequeretur, quod panis qui erat sub speciebus Eucharisticis in esse quieto toto tempore prolationis verborum consecrationis, esset sub illis in instanti ultimo prolationis verborum, quod est falsum, quandoquidem in illo instanti fiat transubstantiatio, et Corpus Christi sit sub speciebus illis, panis vero non sit tunc existens in rerum natura. Deinde sequeretur quod aër, qui erat in esse quieto sub tenebris toto tempore ante instans in quo illuminatur, esset etiam sub tenebris in illo instanti, et sic vel tenebrae, et illuminatio essent simul, quod implicat, vel certe illuminatio non fieret in instanti. Nec refert quod Sol per motum localem applicetur ad aërem tenebrosum quem illuminat, et quod illuminatio fiat in instanti terminante istum motum localem: tum quia, si in instanti crearetur Sol, et aër praeexisteret sub tenebris usque ad istud instans, certe adhuc illuminatio fieret in illo instanti. Adde quod quamvis illuminatio non fiat de facto nisi in instanti terminante motum, hinc non sequitur quin fiat in illo instanti: ergo vel tenebrae non sunt in illo instanti, vel simul existunt tenebrae, et illuminatio. —
- Hanc Doctoris rationem refellere nititur Caietanus, primo quidem ad exemplum de transubstantiatione Eucharistica respondet duobus modis: altero quod sit miraculosa, et ex divina virtute: altero quod ibi non detur quies opposita. Verum, inquit noster Macedo, sive quies illa sit propria, sive non, certe ei succedit mutatio instantanea, quemadmodum mutatio instantanea Angeli succedit quieti praecedenti, quaecumque demum sit. Secundae de illuminatione respondet eam cum de novo fit, non esse per se primo terminum motus localis, sed per se secundo secundum naturae cursum. Quae solutio rem non continet: quid est enim per se primo vel secundo? Satis est quod illuminatio fiat post quietem tenebrarum aëris, et fiat in instanti, ut convincat in mutatione Angeli, quae fit in instanti illius antecedentis quietis localis.
Impugnat secundo Doctor: * Si fundamentum S. Thomae verum foret, sequeretur quod Angelus numquam moveretur localiter, nec in tempore continuo, nec discreto: sed consequens non admittunt Adversarii: ergo nec admittere debent id unde sequitur. Probatur sequela maioris: ex hypothesi v. g. quod Angelus quieverit per horam temporis nostri in uno loco, secundum adversarios deberet necessario etiam quievisse ultimo instanti terminativo illius horae in eodem loco. Hoc supposito, quaero, quando dicunt adversarii quod possit se moveri in instanti temporis discreti ad alium locum, an illud instans temporis discreti coexistat instanti temporis nostri, aut alicui parti eius? Si parti: ergo motus ille angelicus fit in tempore continuo nostro, et non habet aliquod instans in quo inciperet. Si in instanti; ergo vel illud instans erit immediatum instanti terminativo quietis, et sic duo instantia sequerentur se invicem immediate, quod supponitur hic etiam ab adversariis esse falsum, quia alias sequeretur tempus nostrum componi ex indivisibilibus, et consequenter non esse continuum, sed discretum. Si mediatum: ergo inter illud instans mediatum, et instans terminativum quietis, mediat tempus in quo quiescit adhuc Angelus; sed si quiescat in illo tempore, debet quiescere in instanti terminativo illius temporis secundum adversarios: sed illud instans terminativum est instans illud mediatum in quo dicitur moveri: ergo non posset moveri in illo instanti, quia alias moveretur, et quiesceret in eodem instanti.
Obiciunt adversarii: Moveri motu discreto est deserere per ultimum esse totum aliquem locum, et immediate post per primum esse acquirere alium totum simul, et non per partes: sed hoc praestare potest Angelus: ergo etiam moveri potest motu discreto. Maior constat, per hoc siquidem differt motus discretus a continuo, quod in motu continuo mobile per partes deserit terminum a quo, et per partes acquirit terminum ad quem: in motu vero discreto e contra. Minor probatur: Angelus est indivisibilis, subindeque non commensuratur loco in quo existit; ergo potest per ultimum esse deserere totum aliquem locum, et immediate post totum alium locum simul acquirere. Probatur consequentia: primo, quia hoc ipso quod Angelus non commensuratur loco, non debet esse in illo secundum exigentiam eius, subindeque nec continue moveri in illo loco, licet sit continuus. Secundo, quia ex sola mobilis extensione provenit, quod non possit acquirere totum simul terminum ad quem: Angelus autem hoc ipso quod est indivisibilis caret extensione. Tertio, quia anima rationalis eo ipso quod est indivisibilis in momento actuat totum corpus divisibile, et in instanti simul totum deserit: quidni ergo poterit Angelus locum aliquem totum simul, et semel deserere, et alium immediate post similiter totum simul acquirere? Ita Gonetus.
— Nego minorem. et ad eius probationem distinguo consequens: Angelus sic deserere potest totum aliquem locum, et immediate post alterum totum simul acquirere abiectione, et acquisitione, quae sit verus motus localis, nego: quae sit tantum mutatio, concedo: nam, ut patebit sequenti Conclusione, potest Angelus in instanti, saltem virtute divina, transire a termino a quo ad terminum ad quem, non per verum motum localem, sed per simplicem mutationem. Hic autem sermo est de vero motu locali.
Ad primam illius consequentiae probationem dico, non esse necessum quod Angelus commensuretur loco ut in eo dicatur moveri continue, sed sufficere quod uni parti illius loci possit se sistere praesentem, deinde alteri, et rursus alteri.
Ad secundam probationem, nego idcirco mobile non posse acquirere totum simul terminum ad quem eo quod sit extensum; nam, ut in secundo Notabili observavimus, divisibilitas motus non solum ex mobilis extensione, sed etiam ex parte temporis, seu spatii desumenda.
Ad tertiam probationem, nego paritatem. Anima enim non informat totum corpus per motum, sed per quemdam illapsum instantaneum, adeoque exemplum illud instantaneae informationis, aut derelictionis corporis non est ad rem; quippe cum hic non de qualibet mutatione, sed de mutatione motus localis sermo fiat.
Obiciunt 2. Ideo corpus non potest moveri motu discreto, sed continuo tantum, quia cum sit extensum, subindeque habeat partes correspondentes partibus loci, non potest simul totum aliquem locum deserere; sed necesse est quod ultima pars sui prius egrediatur ab ultima parte loci in quo est, et ingrediatur alium locum quam prima pars: sed Angelus caret extensione: ergo motu discreto moveri potest.
— Nego maiorem. non enim sola hac ratione corpus moveri non potest motu discreto, sed etiam ex eo quod decurrere debeat spatium divisibile medians inter terminum a quo, et terminum ad quem: siquidem, ut mox diximus, motus divisibilitas ex triplici capite repetenda est, videlicet ex parte mobilis extensi, medii interiacentis, et terminorum a quo, et ad quem divisibilium. Unde licet motus Angelicus non habeat primariam rationem divisibilitatis et successionis, sufficit quod dici possit divisibilis ratione divisibilitatis spatii et terminorum.
Ex his colligit Doctor, non esse necessario recurrendum ad aliud tempus ad mensurandum motum localem Angeli, sive quo continue et successive movet se localiter, sive quo instantanee et non successive se movet; sed omnino posse Angelum successive se movere pro tempore nostro, non minus quam corpus, et posse etiam seipsum instantanee movere pro instanti temporis nostri.
Probat primam partem; quia nihil potest salvari per tempus discretum, quod non possit salvari per tempus continuum: nam per tempus discretum non potest salvari aliud, quam quod Angelus possit moveri a loco ad locum vel indivisibiliter et sine successione, vel divisibiliter et cum successione: sed utrumque horum potest facere in tempore nostro, comprehendendo sub tempore instantia ipsius quae suppono in ipso includi: ergo, etc.
Probatur maior quoad primam partem, quia si moveatur indivisibiliter absque successione, motus ille potest fieri in instanti, ut est evidens.
Probatur eadem maior quoad secundam partem de motu divisibili; quia si moveatur divisibiliter et successive, aut illae partes motus sunt omnes divisibiles et non continuae, sed discretae succedentes sibi invicem, et tunc possunt omnes esse successivae, et discretae pro instantibus temporis nostri, et quae sunt divisibiles possunt esse pro partibus divisibilibus temporis nostri; aut omnes sunt divisibiles, sed discretae, et tum etiam possunt esse pro diversis partibus temporis nostri a se discretis, ita scilicet ut una habeatur pro quadrante, et tunc fiat cessatio, et alia pro alio quadrante post cessationem: ergo quamvis ipsamet existentia Angeli mensuretur aevo, tamen ubi ipsius, et motus ad ipsum non debent necessario sic mensurari, sed possunt mensurari tempore nostro, sicut possunt ubi corporeum, et motus ad illud.
Probatur secunda pars; quia si moveatur ad plura ubi continue absque ulla intermissione, sicut movetur corpus, quandoquidem adveniente posteriore ubi desinit prius, certe omnino movebitur in tempore tam bene, quam corpus; et si moveatur ad locum unum sine successione, ita ut non prius sit praesens uni parti quam alteri, omnino movebitur in instanti temporis nostri ad illum locum.
Conclusio tertia. — Angelus non potest in instanti moveri ab uno loco ad alterum motu proprie dicto: potest tamen in instanti ab uno loco ad alterum transire per simplicem loci mutationem. Haec est communis Subtili, et Angelico Doctori eorumque Sequacibus, ait enim Doctor laudato loco num. 6.
Dico quod dupliciter potest intelligi mutatio, et potest dici duplex mutatio, una includens totam realitatem motus, alia praecise includens realitatem termini motus. Exemplum huius est, quod istud mutatur ab ubi, usque ad B ubi. Ubi potest intelligi dupliciter, vel quod simul habeat omnia ubi intermedia, sicut haberet, si praecise moveretur successive, vel quod illa mutatione praecise haberet ultimum ubi, sicut haberet si illa mutatio esset ultimus terminus motus. Primo modo contradicendo secundae opinioni, non video qualiter Angelus virtute naturali potest mutari vel moveri in instanti, quia non videtur quod virtute sua naturali potest habere plura ubi aequalia. Secundo modo, non videtur inconveniens quin posset mutari in instanti, quia quod terminus motus non statim inducatur, hoc est ex imperfectione virtutis ipsius moventis, quae imperfectio non est attribuenda Angelo nisi aliqua necessitas appareat, quia dignificanda est natura quantum apparentia permittunt.
- Sanctus Thomas vero 1. p. q. 53. a. 3.; et in 1. dist. 57. q. 4. a. 1. diserte probat Angeli motum debere fieri in tempore vel continuo vel discreto.
Relinquitur quod motus Angeli sit in tempore: in continuo quidem tempore si sit motus eius continuus: in non continuo autem, si motus eius sit non continuus. Utroque enim modo contingit esse motum Angeli, ut dictum est. Continuitas enim temporis est ex continuatione motus, ut dicitur in 4. Physic. Sed istud tempus, sive > sit tempus continuum, sive non, non est idem tempus quod mensurat motum caeli, et quo mensurantur omnia corporalia, quae habent mutabilitatem ex motu caeli, motus enim Angeli non dependet ex motu caeli.
Quod autem Angelus non possit moveri in instanti motu proprie dicto, probatur: si ita moveretur, necessum esset quod in instanti haberet plura ubi adaequata: sed hoc naturae viribus fieri nequit: ergo nec in instanti moveri. Probatur sequela maioris: si Angelus moveretur successive per horam ab hac aula, quae esset locus adaequatus eius, ad aulam continuam, in quolibet instanti istius horae haberet locum adaequatum sibi. Nam in priori instanti esset tamquam in loco adaequato in parte huius aulae, et in parte alterius aulae; in posteriori vero instanti esset in alia parte huius, et in alia etiam alterius aulae, et ita paulatim et successive mutaret locum adaequatum, relinquendo partem post partem loci adaequati prioris, et acquirendo partem post partem loci adaequati posterioris, donec tandem perveniret ad occupandam totam aulam secundam, nullam amplius partem occupando huius aulae: ergo, etc. — Deinde, illud quod per essentiam suam est successivum, non potest esse in instanti: sed motus ex sua ratione intrinseca et essentiali est successivus: ergo implicat esse in instanti: consequentia est evidens cum minore supra probata. Maior vero probatur, quia omne successivum habet partem post partem sibi invicem succedentes, et incompossibiles, adeoque in instanti esse nequeunt, quia iam essent simul. Denique, ubi est intrinsece prius et posterius, ibi est intrinseca successio: sed in motu Angeli est intrinsece prius et posterius: ergo et intrinseca successio. Minor probatur: motus est tendentia mobilis a termino a quo ad terminum ad quem per spatium inter utrumque medians: sed in hac tendentia est prius et posterius, quippe cum mobile deserendo terminum a quo, prius debeat esse in medio quam in termino ad quem: ergo, etc.
Patet etiam secunda pars, nempe quod Angelus mutare possit suum locum adaequatum in instanti: primo, quia exinde non sequitur eum esse simul, et semel in duobus locis adaequatis, quippe cum illa subitanea mutatio fieret per primum non esse Angeli in termino a quo, et per primum esse in termino ad quem, quod ut patet non importat esse in duobus locis, sed tantum esse in uno, et non esse in altero. Deinde, si quid obesset huic instantaneae mutationi, maxime quia terminus ad quem, qui est in distans a termino a quo, habet partes divisibiles: at hoc non officit, quippe cum in instanti anima rationalis totum corpus informet, et lux per totum aërem subitanea diffusione protendatur. Denique, si Angelus crearetur extra mundum, haud dubium est quod in instanti totum locum adaequatum occupare posset in mundo: ergo idem fieri potest dum iam locum occupat.
Dices 1. Contra primam partem; motus quo Angelus movetur de loco ad locum per spatia media, potest omnino et absque ulla proportione excedere motum, quo corpus illud spatium decurrit; sed hic excessus non posset esse nisi Angelus moveatur in instanti: ergo, etc.
— Nego minorem. ut enim motus angelicus excedat in velocitate motum quemlibet corporis cuiuscumque, non opus est quod moveatur in instanti; sed sufficit quod fieri possit in minori, et minori duratione divisibili, quam possit esse motus cuiuscumque corporis: cum autem tempus sit divisibile in infinitum, consequens est quod Angelus poterit semper maiori, et maiori velocitate moveri quam quaelibet corpora.
Dices 2. Angelus, cum sit omnino spiritualis, longe subtilior, et velocior est luce corporea: sed lux corporea in instanti pervadit omne aëris spatium: ergo multo facilius illud pervadere poterit Angelus.
— Distinguo minorem. lux corporea pervadit universum aërem in instanti per verum motum, nego: per simplicem diffusionem, et mutationem quae est terminus motus, concedo. Angelus autem transiens de uno loco ad alterum, cum vere moveatur, non in instanti, sed successive potest aërem pervadere.
Dices 3. Motus localis Angeli nihil aliud est quam acquisitio loci: sed, ut probavimus in secunda parte huius Conclusionis, Angelus acquirere potest locum in instanti: ergo etiam poterit moveri localiter in instanti.
— Nego maiorem. nam, ut diximus, illa simplex loci acquisitio est tantum mutatio, non vero motus localis, qui ut sit proprie dictus debet esse transitus a termino a quo ad terminum ad quem; nam si Angelus produceretur extra mundum, posset acquirere locum in mundo, non propterea tamen sic diceretur moveri localiter.
- Porro ut motus angelici velocitatem declaret Scriptura sacra, dum eis spiritibus corpora in quibus apparuerunt attribuit, etiam alas affingit. Sic Daniel, Ezechiel, et Isaias eos ad se volantes conspexere. Quamobrem Moyses in Exodo Cherubim super arcam cum expansis alis repraesentari voluit, non solum ad significandam eorum altitudinem naturae, et sublimitatem loci quem incolunt, ut putavit S. Chrysostomus, homilia De incomprehensibili natura, sed praesertim, ut addit S. Hieronymus in caput 6. Isaiae, ad designandam eorum celeritatem. Alas, inquit, habere dicuntur, propter velocitatem et celerem in cuncta discursum: sive quia semper in altioribus commorantur. Nempe quomodo et ventis ad eorum velocitatem denotandam pennae tribuuntur, unde et Deus dicitur Psalm. 17. et 103. volare et ambulare super pennas ventorum. A poetis similiter alati finguntur, ut liquet ex Ovidio, Silio, Iuvenale, etiam Boreae filii Calais et Zethus, alati Apollodoro. Quamobrem non dubito, quin, quod Angeli referuntur alati, id maxime pertineat ad velocitatem indicandam: quam quia nec mali Angeli amisere, eo et hi alati dicuntur. Unde Thalmudistae in Anoth cap. 36: Tria sunt daemonibus communia cum Angelis; quod alati sint, quod praesciant futura, et quod ab uno mundi extremo ad alterum celerrime se transferant.
Quaestio III: An Angelus possit transire de uno loco ad alium, non transeundo per spatium intermedium
Notandum 1. Quod quemadmodum Philosophi distinguunt duo genera partium in quantitate continua, scilicet communicantium seu proportionalium, et non communicantium seu aliquotarum: ita pariter medium seu spatium medians inter terminum a quo, et terminum ad quem in motu locali distingui potest duplex, nimirum communicans cum utroque extremo, et non communicans cum eisdem; v. g. si Angelus existens in primo palmo unius corporis tripalmaris velit ad tertium palmum transire, medium non communicans erit secundus palmus, quia habet suam extensionem distinctam ab aliis duobus palmis, nec de extremis aliquid participat; esse tamen poterit medium communicans si aliquid sumatur de primo palmo, et aliquid de secundo, vel aliquid de secundo, et aliquid de tertio: ista vero media communicantia sunt infinita in potentia, siquidem post aliquam partem indeterminatam primi palmi potest mensurari aliquis palmus, qui aliquid participet de primo, et aliquid de secundo, et iam cum puncta ac partes proportionales videantur in potentia infinitae, etiam media communicantia dici possunt infinita in potentia.
Notandum 2. Angelos posse mutare locum multipliciter, positive, privative et mixte: positive, acquirendo novam praesentiam, et priorem non amittendo, ut cum Angelus in puncto existens, vel in spatio minore adaequato extendit se ad spatium maius retento priori: privative, cum e contrario contrahit se ad spatium minus, vel ad indivisibile nihil novi acquirendo: mixte, cum spatium prius deserit, vel ex toto vel ex parte, et aliud acquirit vel totaliter vel ex parte diversum, tunc enim praesentiam partim acquirit partim amittit: acquirit scilicet novam, et veterem perdit, idque vel totaliter quando locum plane diversum subit, vel secundum quid quando non plane diversum, sed eumdem secundum quid. Porro quando locus novus, et totaliter diversus acquiritur, vel ille est remotus et distans a priori, vel non distans sed continuus aut contiguus immediate, sed maior quam ut totum simul occupare possit Angelus. De utroque autem hic quaeritur, an ab uno ad alterum transire possit immediate, et absque eo quod per aliquod instans vere sit in medio inter utrumque terminum a quo, et ad quem.
Notandum 3. Hic quaestionem moveri non solum de motu qui est extra sphaeram activitatis angelicae, sed etiam de eo qui intra sphaeram eius activitatis est; puta si sphaera activitatis Angeli, et eius locus adaequatus sit una aula, quaeritur an possit se movere ab una parte illius ad alteram extremam, absque eo quod moveatur per medium, quod est inter duas illas partes. Similiter ex hypothesi quod aliae duae sint aulae sequentes extra locum adaequatum ipsius Angeli, et sphaeram illius activitatis naturalis; an possit in tertiam se transferre absque eo quod per mediam interiacentem transeat.
Conclusio prima. — Angelus transire non potest ab uno loco adaequato ad alterum distantem, absque eo quod transeat per medium, si illud sit communicans: poterit vero ita transire motu instantaneo si medium non sit communicans cum partibus intermediis. Haec est Doctoris in 2. dist. 2. q. 12. ubi cum hanc quaestionem praemisisset, ita respondet numero 3: Videtur probabiliter quod non, quia ordo praefixus a superiori agente videtur esse necessarius cuicumque agenti inferiori, quando habet actionem praecise circa talia ordinata.
Probatur prima pars. eadem ratione Doctoris, quae simul explicatur: ordo praefixus a superiori agente necessario servandus est a quocumque inferiori, nec potest causa inferior sibi praescriptum ordinem a causa superiori invertere: sed est ordo praefixus a Deo quod nulla creatura possit transire de loco in locum distantem, non pertransito tali medio. Maior constat; cum enim omnis creatura pendeat a Creatore, non solum secundum entitatem et operationem, sed etiam penes modum operationis et activitatis suae, opus est quod agat iuxta praescriptum ordinem. Probat minorem Doctor, primo quidem experientia qua constat quod cum, inquit, ordo formarum naturalium succedentium sibi in generatione naturali determinatus sit ab instituente naturam, idem respectu cuiuscumque agentis naturalis est necessarius. Hinc nulla causa inferior producere potest animam sensitivam in corpore organico, nisi vegetativa praecesserit, nec rationalis in eodem corpore operationes suas exercere, nisi praecesserint operationes vegetativae et sensitivae: nec anima corpus informans transit ad informandam unam partem corporis distantem, quin informet prius partes intermedias quibus continuatur pars distans cum parte alias prius informata. Nec, inquit Doctor ex Arist. 8. Metaphysicorum, agens naturale potest facere immediate acetum ex vino, quia inter vinum, et acetum naturaliter media est quaedam alia substantialis forma: ergo, etc.
Probat secundam partem Doctor.
*Si autem loquamur de motu indivisibili, inquit, dico quod in tali motu potest pertransire ab extremo in extremum immediatum non transeundo per medium, quod est aliquid utriusque extremi, imo necesse est hoc, quia si transiret per tale medium, continue transiret, et non instantanee.
Unde sibi infra obiciens, quod si Angelus non possit transire de loco ad locum, non transeundo per medium non communicans, non poterit etiam transire per medium communicans, respondet hanc illationem esse falsam;
Quia, inquit, pertranseundo ab uno ubi immediate ad aliud ubi in instanti, habet ista omnia ubi ordine quodam naturae inter quae est ordo potentialis ex natura rei: sed non oportet quod habeat ea ordine durationis: si autem transiret a distanti in distans absque ordine omnimodo, tunc nec ordine naturae, nec durationis haberet illa, quorum est ordo naturalis, circa quae tamen operatur praesupponens necessario ordinem eorum.
Patet autem huiusce Conclusionis veritas; dum enim Angelus transit instantanee de loco ad locum contiguum, vel continuum, si esset in loco intermedio participante de utroque loco, aut non moveretur in instanti ad locum vicinum, quod est contra hypothesim, aut esset simul in duobus locis adaequatis, quod naturaliter implicat. Probatur: quando enim movetur ab hac aula in instanti ad alteram vicinam, debet esse in illa aula vicina: ergo vel simul est in loco intermedio participante, et integrato ex media parte loci prioris, et media parte loci posterioris, vel non est. Si non est: ergo non pertransiit omnia loca intermedia communicantia; si est: ergo est simul in tota aula vicina, et in media parte huius aulae, et sic est in duobus locis adaequatis, aut saltem in loco maiori quam sit locus eius adaequatus, quia aula proxima, ut supponitur, et media pars huius aulae est locus maior quam aula proxima sola: ergo esset in loco maiori quam adaequato.
— Disparitas autem quam profert Doctor cur Angelus transire possit de loco ad locum, absque eo quod transeat per medium communicans, non autem possit ita transire, absque eo quod transeat per medium non communicans, in hoc consistit, inquit Poncius ad hunc locum, quod quando transit de loco ad locum immediatum in instanti, nulla est pars medii communicantis cui non fuit praesens, vel prioritate temporis, vel prioritate naturae, antequam fuit praesens toti loco immediato, quamvis non fuit praesens aliquibus partibus medii prius tempore. Quod clare patet, supponendo Angelum occupare hanc aulam tamquam locum adaequatum, et hinc in instanti transire ad aulam totam contiguam seu continuam: in hoc casu, media communicantia sunt partes intercedentes inter utramque aulam, v. g. si haec aula sit quatuor palmorum et secunda totidem, unum medium communicans sunt tres posteriores palmi huius aulae, et primus aulae vicinae, aliud medium communicans sunt duo posteriores palmi huius aulae, et duae priores aulae vicinae, et ita de caeteris. Quando autem Angelus transiret de hac aula ad vicinam, pro illo tempore quo fuit in hac aula, occupavit omnes palmos, et partes huius, et hoc prius tempore quam occupaverit instantanee aulam vicinam; quando etiam in instanti posuit se in aula vicina, simul occupavit omnes palmos, et partes eius: unde evidens est quod in hoc casu nulla esset pars media inter utrumque locum, cui Angelus non esset aliquando praesens; et quidem partibus aulae huius esset praesens prius tempore; sed partibus aulae vicinae prioribus, et vicinioribus esset praesens prius quam posterioribus aut toti loco, non tamen tempore; quandoquidem omnes occuparet in instanti, sed solum natura, quia scilicet nisi esset praesens illis non posset esse praesens partibus aliis posterioribus: sed bene posset esse praesens illis prioribus sine eo quod posset esse praesens posterioribus. Unde valet haec consequentia: est praesens posterioribus: ergo et prioribus est vel fuit praesens: non valet autem haec; est vel fuit praesens prioribus: ergo est vel fuit praesens posterioribus. Et consequenter quandoquidem illud dicatur prius natura a quo non convertitur subsistendi consequentia: praesentia Angeli ad partes priores aulae vicinae est prior natura quam ad partes posteriores, et sic Angelus ipse prius natura est praesens partibus prioribus quam posterioribus, de quo non potest dubitari. Sed sic est, quod ordo necessario observandus ex natura rerum creatarum in mutatione, non est, quod prius tempore debeat omnis res esse in medio quam in extremo loco ad quem sit motus; sed quod prius tempore vel natura. Unde sequitur manifeste quod quamvis Angelus moveret se instantanee de loco ad locum, non prius tempore transeundo medium omne, tamen adhuc observaret ordinem naturae, quia prius tempore, vel natura esset in omni parte media. At si moveret se de loco in locum distantem non pertranseundo medium non communicans, ut ab hac aula ad tertiam aulam relicta secunda, inverteret illum ordinem, quia nec prius natura, nec prius tempore fuisset in aula secunda intermedia, quam in tertia. Haec Poncius.
Hic autem adverte, per motum instantaneum Doctorem non intelligere transitum a loco ad locum, qui sit revera motus proprie dictus, siquidem, ut supra probatum est, motus proprie dictus fieri nequit in instanti, sed tantum eum transitum appellat instantaneum qui est simplex loci mutatio, deserendo nempe terminum a quo, et acquirendo terminum ad quem, quod in instanti fieri posse priori Quaestione probavimus.
Dices contra primam partem: Angelus est in loco per suam substantiam cum subordinatione ad imperium suae voluntatis: sed potest velle esse in loco distanti non volendo esse in medio: ergo non est necessarium, ut de uno loco ad alterum transeat, quod moveatur per medium.
— Distinguit minorem Doctor num. 4 loquendo de Angelis pro eo statu in quo nunc constituuntur: Angelus malus potest velle esse inordinate in loco distanti non volendo pertransire medium, ex qua volitione non sequeretur ullus effectus, quia nempe illud virtutem suam naturalem excedit, nec id posset a Deo obtinere nisi extraordinarie agente, concedit: Angelus bonus posset ordinate velle esse in loco distanti non volendo pertransire medium quasi virtute sua id posset assequi, negat; in eo namque casu, quo Angelus bonus optaret transire de loco ad locum impertransito medio, Deus eius votis annuens extraordinarie agendo, ita illum moveret de loco ad locum non movendo per medium, sed hoc fieret virtute supernaturali, de qua non est sermo.
Aliter distinguo minorem. Angelus potest velle esse in loco remoto volitione qua sufficiat ad hoc ut sit in tali loco, seu per quam naturaliter locum remotum et distans obtinere possit, nego: volitione inefficaci, et quae optatum non obtineat, transeat: itaque sicut nos movemur de loco ad locum mediante voluntatis imperio, nec tamen possumus locum expetitum pro voluntate semper obtinere, sed solum quando revera nos applicamus ad locum consequendum: sic quamvis Angeli moveant se localiter cum dependentia ab imperio suae voluntatis, non possunt tamen locum expetitum obtinere nisi debito modo sese applicent ad eum consequendum: haec autem debita applicatio fieri nequit nisi cum ordine ad medium decurrendum priusquam locus ad quem pertingatur.
Dices 2. Adorandum Christi Domini Corpus de caelo ad altare transit non pertransito medio: ergo et Angelus potest sic transire.
— Distinguit antecedens Doctor: Corpus Christi ita fit praesens in altari per virtutem extraordinariam et supernaturalem, quae non debeat se naturis rerum conformare, et earum virtuti commensurari, concedit: Quia, inquit, est supra illum ordinem praefigens illum, et non habens illum pro praefixo. Ita fit praesens virtute naturali, negat. Hic autem sermo est de virtute naturali Angeli, quae cum sit omnimode limitata, et determinata, non potest rerum a Deo statutum et praefixum ordinem immutare, adeoque non potest a termino a quo ad terminum ad quem distantem absque transitu per medium pertingere.
Dices 3. Angeli motus similis est nostrae cogitationi, necnon et motibus corporum Beatorum: sed nostra cogitatio transire potest a caelo in terram absque medio: intellectus enim noster de caelo cogitans, illico potest cogitationem suam in terram dirigere, non cogitando ullatenus de aëre intermedio. Similiter corpora Beatorum, (inquit Auctor libri De Cognitione verae vitae cap. 25. apud S. Augustinum Tomo 9.) tam cito possunt transferri ab Oriente ad Occidentem, quam id possit cogitatio nostra, quae certe id potest in instanti, et sine transitu per medium: ergo multo magis Angeli ita possunt moveri.
— Nego maiorem. differentia enim magna est inter motum cogitationis, et motum localem: tum quia cogitatio non requirit praesentiam realem et substantialem cogitantis ad obiectum, sed tantum metaphoricam et intentionalem: secus autem praesentia localis ad spatium: tum etiam quia spatium intermedium non est medium cognitionis, adeoque non est necesse ut de illo medio cogitet intellectus quando unius extremi cogitationem abiicit, ut de altero extremo cogitet: secus autem est de motu locali, qui necessario fieri debet per spatium medium inter utrumque terminum distantem. Ad id autem quod dicit Auctor laudatus de corporibus Beatorum, reponere possum cum sic intelligi, quod scilicet tam cito illa beata corpora transferantur ac cogitationes nostrae, propter vim movendi celerrimam, et dotem mirabilem agilitatis.
Conclusio secunda. — Angelus per mutationem instantaneam potest transferri de loco adaequato in alterum adaequatum continuum, et priori congruum: necnon, et deserere partem sui loci adaequati, et restringere suam praesentiam ad minimam eiusdem loci partem. Haec Conclusio duas habet partes, quarum
Probatur prima. non minor est concedenda Angelo virtus quam animae rationali et corpori luminoso: sed anima rationalis simul infunditur toti corpori organico in instanti animationis, necnon et toti parti per nutritionem aggeneratae. Similiter lumen a Sole vel ab igne diffunditur in instanti per aërem contiguum et continuum: ergo similiter Angelus per mutationem instantaneam transire poterit ab uno loco ad alterum contiguum. Deinde, si id praestare non posset Angelus, maxime quia successio necessario requiritur in abiectione termini a quo, et acquisitione termini ad quem: sed hoc est falsum. Probatur: quia nulla successio requiritur ex parte medii, quippe cum nullum esse supponatur: nec ex parte termini ad quem, seu praesentiae quae acquiritur, quia quod potest simul esse, potest etiam simul acquiri si nihil aliud obsistat, nullum autem est contrarium obsistens, et impediens hanc acquisitionem, sicut calor v. g. successive producitur propter frigus obsistens: neque ex parte termini a quo, quippe cum Angelus illum deserat per primum sui non esse in eo, ut dictum est in praecedenti Quaestione: ergo nihil necessario successionem efficit, adeoque illa mutatio fieri potest instantanee.
Dices. Terminus quem acquirit Angelus est extensus, adeoque habet partes viciniores, alias medias, alias remotiores: sed partes viciniores prius sunt acquisibiles quam mediae, et hae quam remotiores: ergo non potest Angelus locum adaequatum deserere, et alium acquirere, nisi cum aliqua successione.
— Distinguo minorem. si haec acquisitio fiat per verum motum, concedo: si fiat per diffusionem sui per spatium adaequatum, necnon et per sui replicationem, et positionem multiplicem in diversis partibus aut punctis spatii, nego: sicut enim lux Solis v. g. diffunditur sine transitu per productionem diversarum partium lucis in diversis partibus totius hemisphaerii sine temporis successione, sed cum solo naturae ordine, quia prius natura Sol illuminat partes sibi vicinas quam remotiores, posito quod naturaliter non possit agere in distans per se primo: sic Angelus potest eodem instanti, et simul tempore diffundere se per spatium adaequatum per sui replicationem, et positionem multiplicem in diversis partibus, aut punctis spatii cum naturae tantum ordine, quia non potest occupare naturaliter partes remotas nisi mediantibus interiectis, cum non possit moveri in distans non occupato medio: sic etiam anima rationalis simul adest omnibus partibus simul dispositis sufficienter, nec prius tempore propinquis quam remotis, simulque relinquit, et informare cessat partes simul abscissas; quo exemplo patet Angelum posse simul spatium sibi adaequatum replere. Nam si non est necessaria in anima aliqua successio ad occupandum simul totum aliquod spatium; imo neque illa sit possibilis naturaliter, cum anima nequeat initio informare unicum indivisibile, neque in augmentatione dispositio ultima fiat per indivisibilia: non videtur magis Angelo necessaria successio per se loquendo, ad replendum spatium illud, quod est virtuti suae adaequatum.
Secunda pars patet ex dictis Articulo praecedenti: in quo probatum est Angelum amittere posse per mutationem simultaneam praesentiam realem quam habebat ad omnes partes sui spatii seu loci adaequati, conservata tantum praesentia in minori illius spatii parte; hoc tamen praestare nequit per verum motum localem, qui fieri non potest in instanti, sed tantum per subitaneam mutationem, de qua saepius dictum est.