Scotus Academicus, Tomus quartus: De Angelis
Claude Frassen (1620–1711)
Monitum I: Monitum editoris
Praefatio I: In secundum librum Sententiarum praefatio
Tractatus I: De Angelorum natura, operationibus, et praecellentiis
Disputatio I: De Angelorum existentia, natura, et ordine
Disputatio II: De facultatibus, et operationibus Angelorum
Disputatio III: De Angelorum gratia, merito, et demerito
Certum est duplicem Angelorum sicut et hominum esse statum, naturalem unum, quo in spiritualium rerum genere suum ordinem tenent: alterum natura sublimiorem, ac Divinitati ipsi propinquiorem, qui gratia continetur, et gloria. Priorem quantum licuit, in duabus praecedentibus Disputationibus scrutati sumus, et reservavimus: posteriorem vero in praesenti Disputatione revelandum, et solvendum auspicamur. Constat autem naturam angelicam sicut et humanam capacem esse supernaturalis beatitudinis, quam nativis suis viribus assequi non possunt: unde fit, duos fines ultimos, duosque ordines, seu rectitudines bonorum actuum esse in Angelis sicut et in hominibus distinguendos: unum quidem naturae suae veluti debitum, ac proportionatum: alterum vero longe praestantiorem, omnemque naturae capacitatem excedentem, et in quem fines ceteri a rationali creatura intenti, velut in ultimum illius scopum, collineant. His autem duobus finibus assequendis duo mediorum, et actuum ordines deserviunt: quaedam enim media sunt tantum ordinis naturalis, quae per se ad naturalem finem ultimum assequendum rationalem creaturam promovent, iuxta modum ipsi proportionatum, et naturaliter inditum: alia vero sunt ordinis supernaturalis, quibus ipsa rationalis creatura ultra proprias vires ad finem sibi naturaliter indebitum, debitum tamen ad absolvendam omnimodam eius perfectionem, et summam beatitudinem stabilendam sublevatur. Ex quo etiam duplex distingui solet gratuitum donum, vel auxilium; unum quidem supernaturalis ordinis, quod in sua entitate, et productione omnem naturae captum transcendit: aliud naturalis ordinis, datum tamen gratuito, et ultra exigentiam, ac naturae debitum, necnon et cum quadam resolutione, ac ordinatione ad supernaturalem finem. Hic autem maxime sermo fit de fine ultimo supernaturali, et mediis ad eum assequendum simpliciter et absolute necessariis. Quocirca praesens Disputatio sicut et ceterae tribus Articulis constabit; quorum Primus concessam Angelis ab eorum initio gratiam, et illius usum aperiet. Secundus sanctorum Angelorum erga Deum, et homines obsequium refert. Tertius denique perduellium Angelorum demeritum, et peccatum indicabit.
Articulus I: De gratia Angelis concessa
Summa Dei rerum omnium Opificis providentia tria maxime in creaturis quibuslibet finxit, et distinxit, videlicet, Naturam, Finem, et Inclinationem: Naturam qua constant; Finem in quem tendunt, ut in eius adeptione quiescant; Inclinationem denique per quam in finem propendent, et veluti nativo pondere rapiuntur. Haec autem tria nedum naturalis, sed et praeternaturalis ordo rebus inesse demonstrat. Lapis enim v. gr. naturam habet corpoream ex elementis, maxime terra, et aqua compactam: pro fine, terrae centrum, in quo velut in materno gremio pacifice quiescit, et sibi ingenitum gravitatis pondus, quo veluti inclinatione, aut propensione quanto potest concito motu in terram fertur. Haec eadem in ordine supernaturali cernere licet, etenim divina, ac beata Dei visio et fruitio finis est, ad quem tendimus: gratia autem sanctificans nos Dei filios adoptivos constituendo in quadam praeternaturali entitate, et statu nos instituit: charitas autem, et ceterae virtutes Theologicae sunt ipsae propensiones, et veluti caelestes alae, quibus in Deum tamquam in nostrae perpetuae quietis centrum tendimus. Haec autem tria cum pariter in Angelis reperiantur, idcirco de singulis hoc in Articulo disserendum est sequentibus in Quaestionibus: quarum Prima aperiet, in qua beatitudine conditi fuerint Angeli: Secunda quam, et qualiter ad illam assequendam gratiam obtinuerint: Tertia, quibus meritis, et virtutibus fuerint illustrati, ut illam beatitudinem possent obtinere.
Quaestio I: An, et in qua beatitudine creati fuerint Angeli
Notandum 1. Duplicem in Angelis distingui posse beatitudinem, Naturalem unam, quae ultima est perfectio, quam angelica natura per ingenitas sibi vires comparare potest suis praestantissimis operationibus, cognitione videlicet, et amore Dei, ut Auctoris naturae: alteram Supernaturalem, quae est ultima perfectio naturae angelicae, excedens omnem eius facultatem naturalem, quamque nonnisi beneficio divini auxilii eam supernaturaliter elevantis comparare potest: haec autem rursus duplex est, una viae, altera patriae; illa inchoata, haec consummata; illa, quae fit per cognitionem fidei, qua Deum obscure et in aenigmate cognoscimus, et per infusum charitatis habitum diligimus; haec quae consistit in clara Dei visione, eiusque perfecta fruitione, qua potiuntur animae beatae in caelis.
Notandum 2. Ad perfectam, et consummatam beatitudinem supernaturalem tria maxime desiderari: Primum est clara Dei visio, dilectio praestantissima, et fruitio perfecta: beatitudo namque consistit in summi boni adeptione et fruitione, quae fit per cognitionem et amorem. Secundum est impotentia peccandi; cum enim peccatum summa sit miseria, consistere nequit cum vera, et perfecta beatitudine. Adde quod impossibile sit Deum intuitive conspicere, et summe diligere, et non praeferre cum aliis omnibus rebus, quae voluntatem allicere possent, et a Deo avertere. Tantae enim est excellentiae summa illa Dei maiestas, ut clare visa in sui amorem praestantissimum voluntatem creatam rapiat, idque toto conatu et tanta necessitate, ut ab eius amore nec diverti nec revocari possit, subindeque nec qui ita afficitur peccare queat. Tertium est perpetuitas, ac invariabilitas beatifici status, alioquin vel metus erit, et tristitia, si beati se a tali statu lapsuros intelligant; vel error, si perpetuo mansuros credant; vel anxietas et inquietudo si dubii sint, et nesciant quae futura sit illius status sors; haec autem omnia, ut apparet, verae et perfectae beatitudini repugnant, adeoque status ille debet esse perpetuus.
Notandum 3. Hac in resolvenda Quaestione, maxime duplicem esse oppositam Auctorum sententiam: sunt enim qui volunt Angelos a suae creationis exordio perfecta essentiae divinae visione, non permanente, sed transeunte fuisse donatos, ita quod saltem per nonnulla temporis instantia omnes Angeli tam boni, quam reprobi, iucundam Dei fruitionem, quae fit per cognitionem et amorem, habuerint, idque firmare nituntur plurimis S. Augustini sententiis in obiectionibus proferendis. Verum secunda sententia omnino opposita est omnium fere Theologorum asserentium nullos Angelos creatos fuisse de facto in statu beatitudinis supernaturalis, quamquam nonnulli cum Doctore Subtili censeant, eos ita creari potuisse.
Tria igitur sunt maxime hic resolvenda: Primum, quod Angeli omnes creati fuerint in beatitudine naturali. Secundum, quod eorum nullus supernaturali beatitudine in primo suae formationis instanti donatus fuerit. Tertium, quod eam tamen supernaturalem beatitudinem ab ipsomet suae creationis exordio, si Deus ita voluisset, etiam potuisset obtinere.
Conclusio prima. — Angeli omnes creati fuerunt in statu beatitudinis naturalis. Ita omnes Doctores Scholastici cum Subtili in 2. dist. 3. q. 9. n. 8. ubi probat Angelis concessam fuisse speciem divinae essentiae repraesentativam, qua distincte Deum cognoscebant.
Bene quidem, inquit, possibile est habere cognitionem distinctam licet abstractivam; nam abstractiva distinguitur in confusam et distinctam, penes rationem aliam, et aliam cognoscendi: et istam talem speciem repraesentantem essentiam divinam intellectui angelico, non videtur inconveniens ponere intellectui Angeli inditam esse a principio: ita quod licet ipsa non sit naturalis intellectui, hoc modo quod iste intellectus possit ex naturalibus suis eam acquirere: neque etiam, quod possit eam habere ex actione alicuius obiecti agentis naturaliter, quia non potest eam habere praesentialitate alicuius obiecti finiti moventis, nisi essentiae divinae tantum, quae nihil aliud a se causat naturaliter naturali causatione; tamen sicut perfectiones datae Angelo in sua prima creatione, licet non necessario sequantur naturam eius, dicerentur naturales, distinguendo contra mere supernaturales, scilicet gratiae, et gloriae: ita ista perfectio data intellectui angelico, qua essentia divina esset ei praesens distincte licet abstractive, potest dici naturalis, et ad cognitionem naturalem An> geli pertinere, ita quod quidquid cognoscit Angelus de Deo virtute huius speciei, aliquo modo cognoscit naturaliter, et aliquo modo non naturaliter, in quantum ista non est principium gratuiti actus, nec gloriosi; non naturaliter autem, in quantum quod ad istam non posset attingere de naturalibus, neque aliqua actione naturali.
Quibus Doctor aperte docet datam fuisse Angelo speciem abstractive repraesentantem Deum, non tantum confuse, sed etiam distincte, et quae esset naturalis simul, et supernaturalis: naturalis inquam, quatenus naturale dicitur illud omne, quod non est ordinis gratiae, aut gloriae: supernaturalis vero, quia a solo Deo infunderetur, nec eam intellectus angelicus posset acquirere. — Quod autem probabile sit Angelis concessam illam speciem ab initio eorum creationis, probat primo quia videtur homini ante lapsum concessa aliqualis notitia Dei distincta, quam habere non potuit absque tali specie: ergo cum Angeli cognitio, et beatitudo naturalis praestantior sit quam hominis, multo magis Angelis videtur illa species concessa. Probat secundo ex eo quod S. Augustinus concedit in Angelis fuisse cognitionem creaturarum in Verbo, seu matutinam, prius quam ipsis concederetur vespertina, quae est cognitio rerum in proprio genere: ait enim lib. 4. Super Genesim cap. 30:
Tunc nox ad diem pertinet, non dies ad noctem: cum sublimes et sancti Angeli illud, quod creatura in ipso Creatore noverunt, referunt in ipsius honorem, et amorem, in quo aeternas rationes quibus creata est, contemplantur ea, quae concordissima contemplatione sunt unus dies, quem fecit Dominus: cui coniungitur Ecclesia ex hac peregrinatione liberata, ut et nos exultemus, et laetemur in eo;
ex quibus infert Doctor, quod cognitio ista in Verbo naturaliter praecessit cognitionem creaturarum in genere proprio. Sed, inquit, tunc erant Angeli in statu innocentiae, et non beati, quia aliqua morula temporis fuit inter creationem, et lapsum eorum: erat igitur aliqua cognitio Angelorum matutina, scilicet creaturarum in Verbo existentium in naturalibus, aut saltem non beatorum. Haec autem cognitio distincta haberi non potuit absque specie impressa: ergo verisimile est illam speciem fuisse Angelis concessam, qua Deum distincte cognoscerent.
Probatur insuper. Angeli tam boni, quam mali, a suae creationis exordio acceperunt quidquid pertinet ad integritatem propriae eorum naturae, necnon et ad naturalem suam perfectionem: ergo fuerunt creati in felicitate naturali. Antecedens patet, quia cum perfecta Dei sint opera, et omnia a se condita numeris omnibus absolverit, non videtur quidpiam angelicae naturae omnium praestantissimae denegasse, quod ad eius perfectam, et naturalem beatitudinem conduceret. — Deinde Angeli ab initio habuerunt cognitionem, et perfectam dilectionem Dei, ut Auctoris naturae: siquidem perfecta intelligendi, et amandi virtute donati sunt, adeoque potuerunt cognoscere, et diligere obiectum super omnia intelligibile et amabile, qualis est Deus: sed in illa duplici operatione intellectus et voluntatis consistit beatitudo; illa namque est ultima perfectio quam natura angelica per vires ingenitas sibi comparare potest: ergo Angeli in beatitudine naturali a Deo fuerunt conditi.
Dices. Si Angeli fuissent creati in beatitudine naturali, in ea utique permansissent, nam inamissibilitas est de ratione beatitudinis: sed Angeli perduelles non habent beatitudinem naturalem, maxima namque tristitia, et poena afficiuntur: ergo non fuerunt creati in beatitudine naturali. Confirmatur. beatitudo naturalis maxime consistit in amore Dei, ut Auctoris naturae: sed ille amor non permanet in daemonibus, summo namque odio Deum prosequuntur: ergo non fuerunt beati.
Respondeo. negando maiorem: quamvis enim beatitudo naturalis sit inamissibilis respectu Angeli in puris naturalibus constituti; tamen Angelus elevatus ad ordinem supernaturalem potest per accidens, et indirecte illam amittere, peccando directe contra praecepta supernaturalia. Nec refert, quod S. Dionysius dixerit naturalia in daemonibus remansisse integra: intelligendus enim est de naturalibus in esse physico consideratis, qualia sunt substantia, potentia, species intelligibiles, et huiusmodi: non vero de naturalibus, quae habent aliquid moralitatis admixtum, cuiusmodi sunt cognitio practica, et rectitudo voluntatis erga ultimum finem; haec enim, saltem quantum ad aliquid, per peccatum destructa fuerunt in Angelis. Simili modo respondendum est ad confirmationem: quamvis enim daemones non perseveraverint in illa dilectione Dei, ut Auctoris naturae, non minus dicendi sunt eam habuisse a suae formationis exordio, et dum adhuc erant viatores.
Conclusio secunda. — Angeli non fuerunt de facto creati in beatitudine supernaturali. Haec est Doctoris dist. 5. qu. 2. n. 3. ubi inquirens utrum Angeli boni de facto beati fuerint in primo instanti, et mali damnati, vel miseri, respondet primo de malis, quod non fuerint beati in primo instanti, idque probat: Quia tunc, inquit, non fuerunt certi de beatitudine sua; sic enim postea non cecidissent: sed si non fuerunt certi de beatitudine, non fuerunt beati. Similiter, sicut dicit S. Augustinus lib. 4. super Genesim, non prius discernebat Deus bonos a malis quam essent discreti inter se: non ergo qui mali modo sunt, in primo instanti fuerunt beati, quia fuerunt creati uniformes boni, et mali, subdit eodem modo patet de bonis. Ipsi concinunt S. Thomas, et omnes eius discipuli.
Probatur itaque Conclusio. primo quidem de Angelis malis: Si daemones fuissent ita beati, et Deum clare vidissent in primo instanti suae creationis, aut aliquanto post eorum formationem, vel fuissent visione hac privati propter superveniens peccatum, vel ex mero Dei beneplacito, qui seipsum clare videndum eis se praebuerit aliquantulum, postmodum vero sua se voluntate occultaverit: sed neutrum dici potest. Non quidem primum: quia ut diximus in secundo notabili, clara Dei visio peccatum omne excludit: non etiam secundum, dona enim Dei sunt sine poenitentia, inquit Apostolus Rom. 11. adeoque sua beneficia a creaturis non removet, nisi ad id per eorum ingratitudinem moveatur. Deinde quamvis concessa fuisset Angelis illa Dei clara visio primo instanti suae creationis, non propterea daemones dicendi fuissent beati defectu impeccabilitatis, et permanentiae in eo felici statu: securitas enim, et innocentia, saltem ex consequenti, desiderantur ad statum beatitudinis. — Idem patet de bonis Angelis, quod nempe in primo instanti suae creationis Deum non viderint: tum quia eadem est ratio de bonis, ac de malis, nec aliqua inter eos in ipsa creatione fuit discretio; sed tantum dum erant in via, siquidem, inquit Doctor supra laudatus n. 14., omnes Angeli fuerunt uniformes in sua creatione, boni autem a malis discreti fuerunt in via: unde concludit, quod in via fuerunt tres morulae: prima in qua fuerunt uniformes in gratia, (si volumus dicere, quod mali habuerunt gratiam) vel uniformes saltem in natura; secunda mora, in qua adhuc in via existentes fuerunt deformes, ita scilicet quod isti ultimate meruerunt, et isti ultimate demeruerunt. Tertia mora fuit distinctio finalis unius ab alio necessario.
Probatur autem Conclusio. simul de bonis, ac malis: Si Angeli in primo suae creationis instanti Deum clare vidissent, nec postmodum aliqui libere stetissent malis cadentibus; nec facultatem habuissent merendi, vel demerendi: sed hoc est absurdum: ergo et id unde sequitur. Maior constat; clara enim Dei visio reddit videntem impeccabilem, saltem ab extrinseco, tantaeque est efficacitatis propter summam obiecti bonitatem, atque pulchritudinem, ut videntem necessario in sui notitiam, et dilectionem alliciat, ideoque si Angeli a primo instanti suae creationis Deum clare vidissent, non fuissent deinceps liberi ad merendum, vel demerendum. — Probatur itaque minor. a SS. Patribus affirmantibus Angelos omnes habuisse libertatem adhaerendi Deo, vel se ab illo avertendi, et sanctos libere stetisse in amore Dei, malis ab eo cadentibus. Ita imprimis docet sanctus Augustinus, lib. De Correptione, et gratia cap. 10. dicens: Deum sic ordinasse Angelorum, et hominum vitam, ut in ea prius ostenderet quid posset liberum arbitrium, deinde quid posset Dei beneficium. Quibus verbis sanctus Augustinus Angelos omnes facit aequales, non solum inter se, sed etiam cum primo homine; ac proinde sicut homo, et Angeli qui ceciderunt fuerunt sine Dei visione creati, ita de ceteris Angelis sanctis dicendum est. Unde subdit de illis sanctis Angelis: Per liberum arbitrium (utique gratia adiutum) in veritate steterunt, eamque de suo casu numquam futuro certissimam scire meruerunt. — Subscribit S. Damascenus lib. 2. cap. 3., necnon S. Gregor. homil. 7. in Ezechiel. ubi ait:
natura angelica quando creata est, liberum accepit utrum vellet in humilitate persistere, et in omnipotentis Dei conspectu manere; an ad superbiam laberetur, et a beatitudine caderet: sed quia, cadentibus aliis, sancti Angeli in sua beatitudine perstiterunt, hoc acceperunt in munere, ut iam cadere omnino non possent.
Nec refert, quod ingerat verbum perstiterunt in beatitudine; non enim vult sanctos Angelos prius habuisse consummatam beatitudinem, sed tantum inchoatam, seu non in re, sed in spe. Vel quia persistentes in beatitudine, et dilectione naturali Dei, supernaturalem obtinuerunt, utramque vero daemones amiserant. — Hanc autem veritatem omnium optime explicat S. Prosper lib. 1. De Vita Contemplativa cap. 3.
Voluntatis, inquit, sanctorum Angelorum fuit, quod malis sponte cadentibus, ipsi in sua dignitate manserunt: et divino, iustoque iudicio actum est, ut quae fuit cum Deo suo manendi voluntas, fieret permanendi voluntaria, felixque necessitas. Et ideo quia nec peccaverunt umquam, nec peccare iam possunt, illius contemplativae vitae semel facti participes, inexplicabiliter Auctorem beatitudinis suae conspiciunt: ac merito suae stabilitatis in aeternum felices effecti de sua mansione securi sunt.
Dices 1. Sancti Patres constanter affirmant Angelos omnes beatos fuisse ab initio: ergo revera ita censendum est. Probatur antecedens ex S. Augustino pluribus, maxime lib. 4. De Genesi ad litteram cap. 24. ubi asserit omnes Angelos fuisse creatos cum cognitione matutina: sed haec est beatifica:
- ergo hanc plenitudinem beatitudinis non habebant; sed quia nesciebant suam futuram miseriam, minore quidem sed tamen beatitudine sine ullo vitio fruebantur; nam si suum casum futurum nossent aeternumque supplicium, beati utique esse non possent, quos huius tanti mali metus, iam tunc miseros esse compelleret.
Statim vero adiicit:
Sic et hominem fecit cum libero arbitrio; et quamvis sui futuri casus ignarum, tamen ideo beatum, quia et non mori, et non miserum fieri, in sua potestate esse sentiebat. In quo statu recto ac sine vitio, si per liberum arbitrium manere voluisset, profecto sine ullo mortis et infelicitatis experimento acciperet illam, merito huius permansionis, perseverantiae beatitudinis plenitudinem, qua et Angeli sancti sunt beati... Sed quia noluit permanere, profecto eius culpa est, cuius fuisset meritum, si permanere voluisset, sicut fecerunt sancti Angeli, qui cadentibus aliis per liberum arbitrium, per idem liberum arbitrium steterunt ipsi, et huius mansionis debitam mercedem accipere meruerunt, tantam scilicet beatitudinis plenitudinem, qua eis certissimum sit semper se in illa esse mansuros.
Ubi vides ipsum non aliam Angelis in sua creatione tribuere beatitudinem, quam quae homini in suae formationis exordio concessa est, nimirum status gratiae sanctificantis cum libertate in eo perseverandi, idque sine ulla commotione et perturbatione, sed cum summa interna ac externa concordia et motuum animi ac corporis tranquillitate. Ne vero quis existimaret facultatem in eo felici statu perseverandi in solius arbitrii liberi usu S. Augustinum constituisse, illico adiicit:
Si autem hoc adiutorium vel Angelo, vel homini cum primum facti sunt, defuisset, quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino adiutorio posset manere, si vellet, non utique sua culpa cecidissent, adiutorium quippe defuisset, sine quo manere non possent.
- Ibidem ait eos fuisse beatos ea beatitudine, quam nos speramus: sed haec supernaturalis est: quod utique confirmat lib. 12. Confess. cap. 9. ubi exponens illa verba: In principio Deus creavit caelum, interpretatur de caelo intellectuali, idest, angelica natura, quam dicit, esse factam participem aeternitatis, et inhaerentem Deo, ex quo facta est, et ex dulcedine felicissimae contemplationis supra omnem mutabilitatem, et volubilem vicissitudinem temporum fuisse. — Insuper aperte docet lib. De Ecclesiasticis dogmatibus cap. 9. Angelos sanctos in ea, in qua creati sunt beatitudine perseverare. — Tertio denique lib. 11. De Civit. Dei, cap. 9. ait bonos Angelos numquam esse peregrinatos a Domino. Magna pars est, inquit, et eo beatior quo numquam peregrinata. Peregrinari autem a Domino idem est, ac per fidem ambulare, iuxta illud S. Pauli 2. Ad Corinth. 2. Dum sumus in corpore peregrinamur a Domino. Cui subscribit S. Bernardus serm. 13. et 17. super Cantica, ubi dicit diabolum ante suum lapsum vidisse Verbum, et res in Verbo; asserit enim sermone 17: *Potuit autem contingere, si tamen incredibile non putetur, plenum sapientia, et perfectum decore, homines praescire potuisse futuros etiam, et profecturos in parem gloriam: sed si praescivit, in Dei Verbo absque dubio vidit, et suo livore invidit. — Nego antecedens. et ad primam auctoritatem respondeo S. Augustinum per matutinam cognitionem quandoque intelligere beatam visionem, quandoque vero cognitionem supernaturalem, et fidei, quae cum cognitione naturali comparata dici potest matutina, licet obscura. Vel dico eum interdum usurpare cognitionem matutinam pro illa cognitione abstractiva Dei, quam habuerunt Angeli per speciem sibi divinitus impressam, et statim ab exordio suae creationis, ut supra docebamus cum Doctore dist. 3. q. 9. n. 9. Ibi dicit Angelum habuisse ab initio speciem intelligibilem distincte repraesentantem essentiam divinam per cognitionem abstractivam ipsius Dei, quae cognitio erat matutina,
quia secundum S. Augustinum 4. super Genes. c. 23. dies illi sex non erant in successione temporis, sed in cognitione angelica creaturarum ordinem naturalem habentium: ita quod prius naturaliter novit Angelus creaturam in Verbo, secundo in genere proprio, et non ibi stando rediit in Verbum laudans ipsum ex opere suo: et in illo iterum vidit rationem sequentis creaturae naturaliter. Ita quod quando dixit Deus fiat lux, vidit Angelus se in Verbo aeterno: cum facta est lux, et cum factum est vespere, vidit se in genere proprio: et cum factum est vespere, et mane dies unus, ex se exsurrexit in laudem Dei, in quo vidit secundam creaturam: ita quod ista visio erat terminus praecedentis diei, in quantum ex cognitione creaturae primae in Verbo, surrexit in cognitionem Verbi, imo requies omnium creaturarum in primo Artifice, et Opifice. Ita distinguit S. Augustinus singulos dies usque ad diem septimum, cuius erat mane ultimae creaturae in Verbo, et non sequebatur vespere, et erat principium sequentis diei in quantum vidit illam creaturam in genere proprio. — Nec refert, inquit Doctor ibidem, quod illam cognitionem rerum in Verbo S. Aug. c. 22. eiusdem libri, beatificam appellaverit; potest enim probari ex eius dictis, quod haec cognitio, quae vocatur communissime cognitio matutina, sit naturalis, et non praecise beatifica: quia secundum sanctum Augustinum, iste ordo erat in cognitione angelica creaturae post creaturam, quod prius naturaliter praecessit cognitio angelica creaturarum in Verbo, cognitionem earum in genere proprio: factis autem creaturis in genere proprio, statim potuit Angelus cognitionem earum habere in genere proprio: igitur omnes istae cognitiones in Verbo praecesserunt naturaliter cognitionem creaturarum in genere proprio: omnes igitur, secundum eum, erant simul productae: igitur cognitio ista in Verbo naturaliter praecessit productionem earum in genere proprio. Sed tunc erant Angeli in statu innocentiae, et non beati, quia aliqua morula fuit inter creationem, et lapsum eorum: erat igitur aliqua cognitio Angelorum matutina, scilicet creaturarum in Verbo existentium in naturalibus, aut saltem non beatorum: et ita videtur, quod oporteat dare distinctam cognitionem Angeli stantis in cognitione naturali, vel in gratia, quia alias in ipsa causa praecise cognita non posset prius cognoscere creaturas, et effectus ordinatos, quam in genere proprio. Nam ratio cognoscendi rem confuse non est ratio cognoscendi eam distincte, et effectus ordinatos.
Haec Doctor. — Ad testimonia eiusdem S. August. secundo loco inducta, respondeo ipsum non loqui de beatitudine illa perfectissima, et consummata qua nunc fruuntur Angeli, sed tantum de beatitudine generali, et inchoata, quae in cognitione et amore charitatis Dei consistit, maxime quando adiunctam habet innocentiam, et potestatem, ac facilitatem carendi omni malo si quis velit: qualiter sese explicat S. Augustinus lib. De Correptione et gratia c. 10. ubi postquam sanctos de suo statu securos esse dixit, ita loquitur:
Diabolus vero, et Angeli eius, etsi beati erant, antequam caderent, etsi in miseriam casuros esse nesciebant; erat tamen adhuc, quod eorum adderetur beatitudini, si per liberum arbitrium in veritate stetissent, donec istam summae beatitudinis plenitudinem tamquam praemium ipsius permansionis acciperent: idest, ut magna per spiritum sanctum abundantia charitatis Dei cadere ulterius omnino non possent, et hoc de se certissime nossent.
— Ad tertium vero caput auctoritatis, dico S. Augustinum intelligendum esse, non de peregrinatione viae simpliciter, quae fit per fidem, sed de peregrinatione peccati, de qua loquitur S. Petrus Epistola 1. c. 4. Nolite peregrinari in fervore, qui in tentationem vobis sit. Vel dico, quod velit Angelos non fuisse peregrinantes, aut quia brevissimo tempore post suam creationem comparaverunt suam beatitudinem: sicque modico tempore ambularunt per fidem, parum autem pro nihilo reputatur: aut quia ipsi semper fuerunt in caelo empyreo, a quo nos elongati sumus: aut quia per peccatum numquam a Deo recesserunt: aut denique quia nullam habuerunt miseriam sicut homines. — Ad sanctum vero Bernardum, respondeo ipsum non assertive, sed dubitative locutum, ait namque si tamen incredibile non putetur, quae verba eum hac in re dubium haesisse denotant.
Dices 2. Scriptura sacra aperte significat supremum saltem Angelum donatum fuisse beatitudine caelesti; nam Ezechiel 28. sic primum Angelum praevaricatorem in persona Regis Tyriorum alloquitur: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi fuisti: deliciae autem paradisi sunt amor beatificus, et gaudium de divina visione: ergo primus Angelus dum esset viator, caelesti beatitudine potitus est. — Nego maiorem. per delicias namque paradisi, quibus dicitur aliquando fruitus Lucifer, non intelligitur ipsa clara, et intuitiva visio divinae essentiae, sed Dei amor per charitatem, et cognitio per fidem, necnon et omnia gratiarum charismata, quibus cum aliis Angelis in suae creationis exordio illustratus fuerat Lucifer, et quae per peccatum perdidit: vel intelliguntur inferiores quaedam deliciae, nempe habitatio caeli empyrei, quod locus amoenissimus est, et paradisus plenus deliciis, in quo Lucifer cum aliis Angelis conditus est, et a quo per peccatum fuit deiectus.
Dices 3. Si Angeli omnes a suae creationis exordio non fuerint caelesti beatitudine donati, maxime quia prius esse debuerunt liberi, ut possent eam promereri: sed haec ratio non officit, siquidem Christus Dominus licet in primo instanti suae conceptionis secundum animam beatus fuerit, non minus mereri potuit, igitur status beatitudinis merito non officit. — Distinguo minorem. meritum subsistere potest cum statu beatitudinis, quando non habet annexum periculum peccandi, concedo: quando habet, nego: Christus autem non meruit cum peccandi periculo, et libertate ad peccatum, quae summe repugnat visioni beatificae, quaeque fuit in eo ab initio creationis eius animae: sed tantum Christus meruit, vel cum libertate ad actuum multiplicationem, quorum nullus determinate erat necessarius ad implendum sibi praescriptum praeceptum, quod tamen per singulos actus implebatur: vel cum libertate ad obtinendam a Patre dispensationem praecepti si voluisset; vel denique cum libertate ad varias circumstantias, et diversa motiva, quae non praecipiebantur cum actibus sibi praescriptis. Adde quod Angeli non sint hac in parte comparandi cum Christo Domino, sed potius cum hominibus: ita ut quemadmodum homines prius fuerunt viatores quam comprehensores, et adulti prius ordinati, ut per propriam cooperationem liberam, beatitudinem possent promereri, nempe claram Dei visionem per actus fidei, comprehensionem per actus spei, et per charitatem viae ad charitatem patriae tendere: sic etiam Angeli ita fuerunt ordinati; adeoque non videtur ipsis ab initio concessa beatitudo: ordo namque congruus exigebat, ut saltem per aliquod instans prius fuerint sub gratia, et capacitate merendi, quam meriti praemium acceperint.
Conclusio tertia. — Angeli creari potuerunt in statu beatitudinis, si Deus ita ordinasset. Haec est Doctoris, dist. 5. q. n. 5., ubi ait:
Dico, quod Boni potuerunt in primo instanti esse beati. Cuius ratio est ista, quia beatitudo non potest inesse alicui creaturae capaci beatitudinis nisi a Deo: ergo pro quocumque instanti est beatitudo possibilis dari a Deo, et inesse creaturae capaci illius, pro illo instanti est simpliciter possibilis: sed pro quocumque instanti Deus potuit illam dare, ita bene in primo sicut in secundo, vel in tertio instanti: et Angelus bonus pro quocumque instanti fuit capax, quia per naturam est imago Dei, qua est capax Dei, et illam plenam habuit naturam, et perfectam in naturalibus; quare, etc.
Quibus verbis Doctor aperte affirmat Angelos potuisse in primo instanti suae formationis revera esse beatos; idque, vel absque sua cooperatione, quemadmodum sanctissima Christi Domini anima, quae independenter a sua cooperatione, et ullo liberi arbitrii actu, sed ex solo Dei beneplacito statim ac formata fuit, beatitudinem, claramque ac intuitivam Dei visionem obtinuit; vel ita ut eam beatitudinem sibi a Deo oblatam cum libera suae voluntatis acceptatione illam acceperint, solo naturae ordine servato inter hunc actum, et beatitudinem; qualiter servatur inter contritionem, et gratiam, vi eius tamquam ultimae dispositionis infusam: an autem eam quoque in primo instanti mereri potuerint, dicetur infra. Nec quantum ad praedicta ulla videtur esse discutienda difficultas. — Subdit Doctor, quod etiam Angeli potuerint in primo suae creationis instanti esse miseri miseria poenae, quae non supponit culpam; Quia, inquit, non videtur contradictio, quod in primo instanti poena aliqua angelicae naturae infuisset; subindeque potuit etiam immediate a Deo dari pro primo illo instanti sicut et beatitudo: nulla, inquam, quantum ad hoc assignari potest contradictio, vel repugnantia; etenim si quae esset, maxime vel physica, vel moralis. At non physica, quia omnis oppositio physica, quae esset in primo instanti inter Angelum, et poenam, esse pariter deberet in sequentibus instantibus: sed nulla fuit talis oppositio in sequentibus instantibus, quippe cum plures Angeli fuerint poenis aeternis addicti. Non etiam moralis, quia si aliqua, maxime quia dedeceret Deum punire absque culpa tam gravi, puta poena quam de facto patiuntur damnati, quippe hoc summe repugnare videtur bonitati divinae; sed ex hoc capite non repugnaret, quia cum Deus sit Dominus vitae, et mortis creaturae, potest pro libito ipsius statum immutare. Quod confirmat Doctor auctoritate sancti Augustini 3. De lib. arb. dicentis: Si Deus ab initio fecisset hominem in poena, non esset propter hoc vituperandus Deus nec iniustus: ergo nec dedeceret idem de Angelo constituere. Adeoque nulla apparet repugnantia, cur Deus creaturam aliquam non posset citra culpam poenis addicere, ut fusius demonstrabimus agendo de statu naturae purae in quo Deus hominem creare posset, et poenis addicere, ubi pariter solventur et quae hanc adversus veritatem possent obici.
Quaestio II: An, et qualem gratiam habuerint Angeli
Notandum 1. Nomine gratiae nos hic intelligere, non solum donum seu beneficium divinum ex vi solius creationis aut naturae rei non debitum; sed qualitatem illam supernaturalis ordinis qua rationalis creatura rectificatur, completur, et elevatur ut possit aliquem actum supernaturalem Deo gratum producere, vel in supernaturali statu constitui. Etenim, inquit Seraphicus Doctor in 2. dist. 4. q. 2. ad tertium:
Gratiae nomen tripliciter usurpatur: uno enim modo gratia dicitur communiter, prout comprehendit quidquid naturalibus est superadditum; naturalibus, inquam, quae sunt de essentiali rei constitutione; sicut dicitur ex gratia habere bonum ingenium, bene legere, bene cantare, et alia huiusmodi. Alio modo dicitur quod superadditum est libero arbitrio ad rectitudinem faciens, et disponens; sic virtutes naturales, sicut innocentia, humilitas, et pietas dici possunt gratia. Tertio modo, quod est superadditum tamquam rectificans, et complens, et elevans, et haec dicitur gratia gratum faciens, quia hominem facit acceptum Deo, quia ipsi conformem efficit.
De gratia autem hac in posteriori acceptione sermo est in praesentiarum.
Notandum 2. Gratiam Angelis multipliciter, maxime vero quatuor modis, videri necessariam: Primo quidem gratia praedestinationis opus fuit eis, cum enim beatitudo supernaturalis aeque Angelis ac hominibus sit naturaliter indebita, gratiae beneficium fuit, et donum naturae non debitum, quod Deus ex beneplacito Angelos ad finem supernaturalem ordinaverit; nec eos in statu naturae purae deseruerit. Hinc Conc. Viennense in Clementina Ad nostrum, De haereticis, merito definivit naturam intellectualem (idest Angelos aeque ac homines) non esse naturaliter beatam: et censura Pii V. et Gregorii XIII.1 contra Michaelem Baium, statuitur hominem adhuc integrum, et Angelos debuisse elevari per dona supernaturalia, ut mererentur vitam aeternam. — Secundo, opus habuerunt gratia praeveniente atque concomitante, siquidem Deus Angelos praedestinavit ad beatitudinem consequendam per media convenientia, idest, per proprios actus liberos, et morales: media autem convenientia debent esse fini proportionata: subindeque cum beatitudo sit ordinis supernaturalis, ut ad eam possent Angeli sese disponere, necessaria fuit eis gratia praeveniens, seu auxilium speciale illuminationis, et piae motionis, quo Deus intellectum et voluntatem praevenit ad eiusmodi actus liberos conversionis actualis in Deum exercendos: tum etiam gratia concomitans, et physice cooperans in ipso exercitio actus liberi supernaturalis consensus vocationem, ut docet S. Augustinus lib. 12. De Civit. Dei, cap. 9. affirmans gratiam excitantem, et cooperantem fuisse sanctis Angelis necessariam ut Deo amore casto adhaererent. — Tertio, ut essent sancti, et iusti opus habuerunt gratia sanctificante, seu habituali quae infert specialem inhabitationem Spiritus sancti: Sanctificatio enim, inquit S. Basilius lib. De Spiritu sancto cap. 16., non est absque Spiritu: nec coelorum virtutes suapte natura sanctae sunt; et S. Augustinus supra laudatus docet de Angelis aeque ac de hominibus intelligendum esse illud Pauli ad Romanos 5. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. — Quarto denique Angeli boni, ut malis cadentibus, starent in gratia, et ut sollicitantibus ad perduellionem resisterent, gratia perseverantiae opus habuerunt, ut docet S. Fulgentius libro De Fide cap. 3. et lib. 2. ad Thrasimundum cap. 3. dicit eamdem gratiam operari in homine ut resurgat, quae in Angelo operata est ne caderet, quod etiam docet Beda in Psalmum 32. exponens illud: Verbo Domini coeli firmati sunt, etc. ubi ait, quod Coelestes exercitus Cherubim ac Seraphim, praevaricante Diabolo, perstiterunt, non ex se, sed ex Domino Patre, et Verbo eius habuerunt: et non pars virtutis, sed omnis virtus eorum est spiritu oris eius. Hic autem tantum sermo est de gratia habituali, et sanctificante, an videlicet Angeli eam habuerint in primo instanti creationis.
Notandum 3. Circa praesentis difficultatis resolutionem duas maxime esse auctorum Sententias.
Fuerunt enim aliqui, ait Seraphicus Doctor loco supra laudato, dicentes, quod Angeli omnes creati sunt in gratuitis gratum facientibus, et ratio quae movit eos fuit haec, ex parte Dei nempe perfecta liberalitas, et ex parte creaturae idoneitas: quia enim ab instanti creationis erant vasa, et receptacula munda, et Deus est promptus suam gratiam impertiri, nisi habeat obstaculum ex parte suscipientis, non dimisit Deus illa ad momentum vacua; sed statim ut condidit, gratia illustravit, et talia debuerant de manu Dei exire receptacula, ut statim essent prompta in bonum usum. Unde sicut probabiliter coniiciunt aliqui, quod Deus fecerit arbores plenas fructibus, et alia in statu nobilissimo et perfectissimo: sic etiam naturam Angeli ornaverit gratia a sui conditione, quae in primo usu bono sine victoria erat perpetuanda, et in prima deordinatione perpetualiter amittenda.
Haec est una positio, et satis videtur consona SS. Patrum auctoritatibus. Hanc autem sententiam docet S. Thomas quaest. 2. art. 3.
— Fuerunt etiam alii, qui dixerunt Angelos non habuisse gratiam gratum facientem ab instanti creationis, sed post: et ratio quae eos movit est dispositio angelicae naturae, quae fertur in id quod appetit sine retardatione. Unde sicut ex conversione ad malum ita profunde conversi sunt, ut non possent redire; sic, imo multo magis ex conversione ad bonum, sive ex habilitate, ita bono totaliter adhaesissent, si gratiam habuissent, quod numquam lapsi es> sent. Unde non videtur aliquo modo probabile, quod Lucifer habuerit gratiam, et si ipse non habuit cum inter caeteros esset excelsus, a maiori arguitur, nec alios habuisse a sui origine. Hanc positionem videtur acceptare Magister, eamque communiter tenent Doctores, et ita huic tamquam probabiliori et communiori concordant.
Ita Seraphicus Doctor; ita pariter docent Hugo a S. Victore lib. 1. De Sacramentis par. 5. c. 29. Henric. Gand. 1. quaest. 10. — Quibus constat eum hac in re omnino esse probabilem, nec alterutram sententiam aperte docere. Talis pariter fuit Subtilis Doctor, qui utramque sententiam probabilem existimat, dist. 5. q. 1. ubi asserit tantum omnes Angelos aliquando fuisse in gratia: an vero creati fuerint in gratia sanctificante, vel in puris naturalibus, ita ut postmodum ipsis gratia sanctificans collata fuerit, non determinat: sed dicit num. 7. tantum, quod ponere Angelos creatos fuisse in puris naturalibus, necesse est tunc ponere quatuor moras, ita quod omnes in prima mora fuerunt in puris naturalibus; in secunda omnes in gratia, et meruerunt boni, et mali demeruerunt: in tertia boni perseveraverunt in bono, et mali in malo; in quarta et isti, et illi fuerunt in termino; et ista ultima via de quatuor moris salvat plures status in eis, et plures affirmativas auctoritates. Quae pluralitas morarum si non placeat, quia non habet necessitatem evidentem, saltem tres moras probabile est ponere, in quarum prima, inquit num. 6., omnes creati sint in gratia, et sint uniformes; in secunda fuerunt difformes, scilicet boni meruerunt, et mali demeruerunt; in tertia omnes fuerunt in termino, scilicet boni in beatitudine, et mali in poena. Ita Doctor. His praemissis, quatuor maxime hic sunt resolvenda: primum, quod omnes Angeli sive boni, sive mali habuerunt aliquando gratiam sanctificantem: secundum, quod probabilius sit eos in gratia sanctificante creatos fuisse: Tertium, quod qui praestantioris sunt naturae uberiorem gratiam acceperint.
Conclusio prima. — Certum est omnes Angelos aliquando expertes fuisse omnis culpae, et in statu gratiae sanctificantis extitisse. Haec modo communis est apud Theologos, et Probatur primo: si aliqui Angelorum gratiam sanctificantem aliquando non habuerunt, maxime Lucifer cum suis perduellibus asseclis: sed ita non est: ergo, etc. Maior constat, cum enim boni Angeli non fuerint creati in statu beatitudinis supernaturalis, ut supra probatum est, sed eam suis meritis obtinuerint, ut constabit infra, haud dubium est eos aliquamdiu stetisse in gratia habituali, et sanctificante, quo in statu possent illam beatitudinem promereri.
Probatur minor. Ex Scriptura sacra: Primo quidem ex illo Isaiae 14. Quomodo cecidisti de coelo Lucifer, qui mane oriebaris? etc. ubi licet ad litteram sermo sit de Nabuchodonosor Rege Babylonis, tamen in sensu mystico de Lucifero principe perduellium Angelorum intelligunt, non solum Origenes lib. periarchon cap. 2. et Tertullianus lib. 5. adversus Marcionem cap. 17., sed etiam Athanasius lib. De Passione Christi: Hieronymus in cap. 14. Isaiae, Ambros. in Psal. 118. necnon, et August. lib. 3. De Doctrina Christiana cap. 37. Licet etiam haec verba innuant Luciferi lapsum e coelo, in quo cum caeteris Angelis creatus fuit, nihilominus tam gravis interrogatio, et admiratio videtur significare casum non tantum a coelo materiali, sed ex eminenti quadam dignitate, et excellentia, non quidem naturali, quam non amisit, sed supernaturali, et gratiae, qua per peccatum spoliatus est.
Probatur secundo eadem minor. Ex illo Ezechielis 28. Tu signaculum similitudinis sapientiae, et perfectus decore, in deliciis Paradisi Dei fuisti, omnis lapis pretiosus operimentum tuum... in medio lapidum ignitorum ambulasti, perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. Quae verba licet ad litteram dicta sint de Rege Tyri, tamen de daemone Angelorum rebellium principe intelliguntur passim a sanctis Patribus, Ambros. lib. De Paradiso cap. 2., Hieron. in hunc locum Ezechielis, August. lib. 11. De Genesi ad litteram cap. 20., Cyrillo lib. 3. in Ioannem cap. 29. et recentioribus Interpretibus, qui communiter ponderant primo verba illa, tu signaculum similitudinis Dei, scilicet cum singulari excellentia. Unde Gregorius lib. 32. Moralia cap. 18. Quid doni non habuit, si signaculum Dei similitudinis fuit? Secundo per verba illa, in medio lapidum ignitorum, intelligunt sanctos Angelos charitate flagrantes et ignitos, ut sanctus Augustinus lib. 11. De Civit. Dei, cap. 15. Atque adeo Luciferum in medio eorum positum instar Regis stipati Aulicis, quando inter eos ambulat eodem igne flagrare. Tertio verba illa, plenus sapientia, et perfectus decore, et perfectus in viis tuis, donec inventa est iniquitas in te, probabiliter significant perfectionem, et iustitiam supernaturalem, a qua daemon excidit, naturalia enim dona non solent in Scriptura tantopere exaggerari.
Probatur tertio eadem minor. Ex illo Iudae cap. 6. Angelos, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit. Quamquam enim nonnulli recentiores Interpretes hunc textum explicent de principibus in terra promissionis dominantibus, quos dicunt fuisse reservatos in aeternum iudicium, eo quod non servaverint sibi creditum principatum, a Deo concessam regiam dignitatem; nihilominus communior et verior interpretatio est de daemonibus, quos constat privatos fuisse principatu, non quidem naturali, neque scientiis, et similibus donis naturalibus, secundum quae est naturalis subordinatio inter malos Angelos. Neque etiam fuerunt Coelo exclusi, et privati iure incolarum coelestis domicilii, nisi propter peccatum, et amissionem gratiae supernaturalis, cui haereditario iure debetur gloria.
Haec eadem veritas probatur ex sanctis Patribus, quorum plurimi affirmant Angelos aliquando habuisse gratiam, quam daemones per peccatum perdiderunt. Ita S. Cyprianus lib. De zelo, et livore in initio, ubi affirmat daemonem aliquando fuisse Deo acceptum, et charum: et Basilius Epistola 141. in qua de Spiritu sancto disputans, non eiusdem illum esse cum Angelis naturae, conditionisque sic ostendit:
At neque mutabilem illius substantiam unquam audebis dicere, si ad naturam contrariae Virtutis respicias, quae sicut fulgur cecidit de Coelo, atque a vera vita excidit, propterea quod adventitiam virtutem habuit, et malam vitam consecuta mutatio est. Itaque cum ab unitate recessisset, et angelicam dignitatem abiecisset, diabolus a moribus appellatus est: postquam prior ille, ac beatus habitus extinctus est, et huic opposita vis accensa.
Idem docet S. Hieronymus in illud Osee 3.: Et di- ligunt vinacia uvarum. ubi addit: Quae vina non habent, et pristinam gratiam perdiderunt, sicut daemones, qui lapsi de propria dignitate, et antiquae gratiae possidentes aridi sunt. Sed omnium optime S. Augustinus, qui licet in aliquot locis dubius videatur, alibi tamen id affirmat, ut lib. 12. De Civit. Dei, cap. 9. circa medium, ubi ait Deum creasse Angelos, simul in eis condendo naturam, et largiendo gratiam. Unde, inquit:
Sine bona voluntate, hoc est Dei amore, nunquam sanctos Angelos fuisse credendum est, illi autem qui cum boni creati essent, tamen mali sunt, mala propria voluntate, quam bona natura non fecit, nisi quando a bono sponte defecit; et mali causa non sit bonum, sed defectus a bono: aut minorem acceperunt amoris divini gratiam, quam illi, qui in eadem perstiterunt: aut si utrique boni aequaliter creati sunt, istis mala voluntate cadentibus, illi amplius adiuti ad eam beatitudinis plenitudinem, unde se numquam casuros certissimi fierent, pervenerunt.
Favet etiam Concilium Braccharense primum Canone 7. cuius verba haec sunt: Si quis dicit diabolum non fuisse prius Angelum bonum a Deo factum, anathema sit.
Dices. Qui nusquam habuit charitatem, nec gratiam habuisse dicendus est. Omnis enim, inquit S. Ioannes epistola prima cap. 3., qui non diligit, manet in morte: sed daemones nusquam charitatem habuerunt. — Probatur primo, ex Ioanne Papa in epistola ad Isaac Syracusanum, ubi de daemone ait: Dolet satis, et erubescit charitatem, quam in coelo habere nequivit, homines constantes ex lutea natura tenere in terris: sed homines tenent in terris charitatem qua iustificantur apud Deum: ergo daemones illam in caelis habere nequiverunt. — Deinde S. Gregorius lib. 32. Moralia cap. 23. expendens illud Ezechielis c. 28. Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die qua conditus es, praeparata sunt; per aurum, sapientiam daemonis intelligit: per foramina vero capacitatem charitatis, qua, inquit, si repleri voluisset, stantibus Angelis tamquam positis in Regis ornamento lapidibus, inhaerere potuisset. Unde concludit: Habuit ergo foramina, sed per superbiae vitium, charitatis auro non sunt repleta. Quam utique sententiam sequitur Rupertus lib. 1. De operibus Trinitatis c. 28. ubi de daemone ait:
Durum est hic asserere illum non fuisse perfectum, durius autem affirmare illum habuisse unquam in se Creatoris dilectionem sine qua nulla est perfectio viarum. Nam et si Propheta praedictus dixit: aurum opus decoris tui, et foramina tua in die qua conditus es praeparata sunt, non tamen et hoc dixit, vel nullo modo significat, quod eiusdem foraminibus auri ligaturam recepit; quia videlicet cum sit rationalis creatura, utique ingenium, intellectum, et memoriam habuit, quibus quasi foraminibus, spiritum amoris Dei, quod est aurum optimum, recipere cum debuisset, superbe recusavit.
Quibus constat diabolum non habuisse unquam Creatoris dilectionem, subindeque nec gratiam, quae aut charitas est, aut charitati indivisim coniuncta.
Nego minorem. et ad primam eius probationem dico cum Glossa canonica, illa verba Ioannis Papae intelligenda esse de perseverantia finali in charitate, quam diabolus habere non potuit: non quod revera non potuerit illam recipere, sed quia iam receptam retinere non voluit, et idcirco maxime dolet, quod illam homines obtineant, et constanter servent. Vel dico particulam nequivit, significare impotentiam habendi post lapsum, idest recuperandi charitatem, vel propter suam in malo proposito obfirmationem, vel propter defectum vocationis ad poenitentiam supernaturalem, sine qua recuperari non potest. Unde etiam in quibusdam exemplaribus, loco verbi praeteriti nequivit, legitur praesens, nequit. Vel denique dico daemonem dolere, quod nequiverit, non absolute, vel antecedenter, sed consequenter ex inconstantia, et vitio suae voluntatis, habere perseverantem charitatem, quam videt multos homines lutea licet natura constantes, et longe fragiliores, firmiter tenere. — Ad S. Gregorium, dico ipsum debere intelligi de charitate non simpliciter sed aucta per merita, ut indicat etiam verbum repleri; vel etiam de charitate consummata per beatitudinem, et gloriam, ac subinde loquitur de capacitate proxima ad eam charitatem consummatam, quae capacitas non est per solam naturam, sed per charitatem viatoris. Quod autem ita debeat intelligi inde liquet, quia alias sibi contradiceret, nam c. 18. eiusdem libri, expendens haec verba Ezechielis: In medio lapidum ignitorum perfectus ambulasti, illa verba interpretatur de Lucifero, quem testatur conditum fuisse in charitate: Quia, inquit, inter Angelorum choros, charitatis igne succensus, clarus gloria conditionis extitit. Similiter exponi posset Rupertus: vel dicendum est illum contrariam sententiam secutum fuisse, quae nunc improbatur a Theologis.
Dices 2. Qui ab initio suae formationis peccavit, nec poenituit, gratiam sanctificantem non habuit: sed ita est de daemone, ut probatur primo ex Ioannis 3. Qui facit peccatum, ex diabolo est, quia ab initio diabolus peccat. Et cap. 8. Christus Iudaeos sibi adversantes alloquens dicebat: Vos ex Patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere: ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit; hoc est, non extitit, verbum enim stare, in Scriptura frequentius usurpatur pro esse, vel existere; sic secundae ad Corinth. 3. In ore duorum, vel trium stabit omne Verbum, hoc est erit: sequitur ergo, quod diabolus gratiam sanctificantem nusquam habuit.
Nego minorem. et ad primum contextum dico illius sensum esse, vel quod diabolus ab initio mundi moraliter, et non mathematice sumpto peccaverit, hoc est paulo post suam formationem: vel quod deinceps pertinaciter, et continuo peccaverit, ex eo quo semel peccare coepit. Ad posteriorem vero textum, dico revera quidem diabolum ab initio mundi moraliter sumpto esse reum homicidii, quippe non solum Cainum ad Abelis fratricidium impulit, sed etiam eius invidia mors introivit in orbem terrarum propter peccatum primi Parentis eius tentatione commissum, quocirca merito Christus Iudaeis sibi mortem inferre conantibus dixit, illos esse ex Patre diabolo, eo quod diaboli saevitiam imitarentur. Non itaque inde colligitur daemones gratiam sanctificantem nusquam habuisse, imo contrarium ex posterioribus verbis elicitur; siquidem diabolus dicitur in veritate non stetisse, nam licet verbum sto interdum in Scriptura idem significet, ac existo, frequentius tamen stabilitatem, et permanentiam in aliqua re inchoatam, vel in aliquo bono incoepto designat, maxime vero hoc loco. Quod utique confirmatur ex illo Iobi 4. Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem: dicuntur enim daemones non fuisse stabiles, quia non perseveraverunt in gratia, quam acceperunt: quod utique significat Christus dicendo diabolum in veritate non stetisse; hic autem veritas innocentiam, et sanctitatem significat, quemadmodum et in illo 4. Regum cap. 20. ubi dixit Ezechias, Memento quoniam ambulaverim coram te in veritate.
Conclusio secunda. — Probabilius est Angelos omnes in primo suae creationis instanti gratiam sanctificantem excepisse. Haec pariter communior nunc est apud Theologos, et Probatur Primo ex illo Ezechielis 28. Perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. Hanc veritatem expresse docet S. August. lib. 12. De Civit. Dei, cap. 9. ubi cum dixisset, ut superiori Conclusione retulimus, Deum creasse Angelos, simul in eis condendo naturam, et largiendo gratiam: de bonis Angelis subiungit: Unde sine bona voluntate, hoc est Dei amore, nunquam sanctos Angelos fuisse credendum est. De malis autem:
Isti qui cum boni creati essent, mali sunt, aut minorem acceperunt divini amoris gratiam quam illi, qui in eadem perstiterunt; aut si utrique boni aequaliter creati sunt, istis mala voluntate cadentibus, illi amplius adiuti, ad eam beatitudinis plenitudinem, unde se numquam casuros certissimi fierent, pervenerunt.
— Secundo Basilius in Psalmum 32.:
Nihil sanctum est, sine Spiritus sancti praesentia, Angelos namque ex nihilo, ut essent, Verbum opifex omnium condidit, sanctificationem vero simul illis impendit Spiritus sanctus: non enim in infantili statura sunt creati, deinde paulatim exercitati atque perfecti spiritus susceptione digni habiti sunt: sed in ipsa constitutione, et quasi quadam conspersione suae substantiae simul infusam habuere sanctitatem.
Quod item de malis Angelis postea docet. — Tertio Gregorius libro 27. Moralia cap. 23. Virtutes Angelicae, quae in divino amore fixae perstiterunt, hoc in munere retributionis acceperunt, ut in contemplatione Conditoris sine felicitatis fine permaneant, et in hoc quod sunt conditae, aeterna stabilitate subsistant. Probatur ratione: Angeli enim non fuerunt creati in minori perfectione quam primus homo: sed fatentur omnes Theologi Protoparentem in iustitia originali fuisse conditum. Primo quia id videtur insinuare Tridentinum sessione 5. ubi dicit: Adam per peccatum, iustitiam, et sanctitatem perdidisse in qua fuerat constitutus. — Secundo quia id aperte docet Anacletus Papa ep. 1. dicens: Hominem ideo dici conditum ad imaginem Dei, quia in sui creatione gratiam, et caeteras habuit virtutes. Tertio quia id Scriptura non obscure testatur, dum ait Eccles. 7. Deus fecit hominem rectum, rectitudo enim in Scriptura gratiam et sanctitatem significat. — Denique, quia filii qui ex Adamo nati fuissent, si ille in statu innocentiae perseverasset, gratiam quasi congenitam habuissent: ergo et ipse Adam, qui erat ipsorum caput, et exemplar, illam a principio suae conditionis habuit. — Deinde, Deus pronior est ad miserendum quam ad damnandum: sed Angelos creavit eo in statu ut illico possent demereri, adeoque damnari: ergo eos etiam producere debuit in statu in quo poterant mereri, subindeque in statu gratiae sanctificantis, quae est meriti principium. — Denique, Deus a principio condidit Angelos omnes propter finem supernaturalem, et sub convenientissima providentia ad consequendum illum: sed conveniens providentia postulat, ut cuique rei medium necessarium tribuatur ad sibi debitum finem assequendum: ergo cum gratia sanctificans sit maxime necessaria ad beatitudinem promerendam, congruum fuit ut illam Deus Angelis omnibus statim ab initio largiretur. Congruum, inquam, fateor enim ad hanc veritatem suadendam nullam rationem demonstrativam suppeditari posse, cum res de facto ex mera Dei voluntate, et liberalitate pendeat.
Obicies 1. Illud cap. 4. Iobi, nam ubi legimus, quod Deus in Angelis reperit pravitatem, in Hebraeo habetur, in Angelis suis non posuit laudem vel lucem: sed gratia, et iustitia in sacris litteris appellatur lumen, et lux, iuxta illud primae Petri 2. Vocavit eos in admirabile lumen suum: et S. Paulus plerumque iustos, filios lucis appellat dicens: Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. — Confirmatur ex eo quod S. Augustinus lib. 1. De Genesi ad litt. cap. 9. dicit: Angelicam creaturam primo factam fuisse informem, et coelum dictam: deinde formatam fuisse, et lucem appellatam: ergo Angelus ab initio gratiam sanctificantem non obtinuit.
Respondeo. quod etsi praefatus textus Iobi interpretetur de laude vel luce; non propterea officiet veritati Conclusionis, siquidem significavit Angelos non habuisse laudem, vel lucem consummatam et perfectam, qualem habent beati Angeli, qui idcirco ab eodem cap. 38. dicuntur astra matutina Deum laudantia. — Ad sanctum autem Augustinum dico, equidem ipsum hac in decernenda veritate pluribus videri ancipitem et dubium; nihilominus, quoniam, ut supra diximus, eamdem veritatem alibi constanter edocet, benigne interpretandus est, ne sibi contrarius appareat. Dico igitur, quod quando affirmat Angelos prius fuisse informes quam formatos, intelligit vel de sola prioritate naturae, non temporis: vel quod iudico probabilius, loquitur de informitate per carentiam visionis beatificae ac luminis gloriae, quae duratione beatitudinem praecessit.
Dices 2. Si omnes Angeli fuissent in gratia sanctificante creati, nullus eorum cadere potuisset: sed falsum consequens: ergo et antecedens. Minor constat, daemones enim lapsi sunt. Probatur autem sequela maioris: si in gratia sanctificante creati fuissent, etiam fuissent supernaturaliter ad Deum conversi, non enim solet Deus gratiam sanctificantem conferre personis propria voluntate utentibus, nisi ipsis consentientibus, et volentibus illam habere; adeoque ad Deum conversis: sed si Angeli fuissent semel ad Deum conversi, nunquam ab eo averti potuissent; tum quia Angelorum voluntas vel omnino mutari non potest ab eo quod semel elegit, vel difficillime mutatur, et ideo postulat statim confirmari in sua electione; tum quia si in primo instanti conversi essent in Deum per gratiam, meruissent beatitudinem: ergo in secundo instanti in sui meriti praemium eam accepissent, et sic cadere non potuissent.
Nego maiorem. et ad eius probationem dico, quod quamquam Angeli non ita facile ac homines moveantur ab eo quod semel elegerunt; tamen omnino ex se non sunt in sua electione prorsus immobiles: ideo etiamsi Angelus in prima sua operatione per gratiam sanctificantem conversus fuerit ad Deum, tamen ab illa conversione recedere potuit, quippe cum liber esset, et adhuc in statu viae, et insuper, quia nova occasio peccandi ipsi occurrit, ut docet sanctus Gregorius Nazianzenus oratione 38. ubi de lapsu Angelorum cum dixisset: Velim dicere eos immobiles ad malum, atque ad bonum dumtaxat agitationem habentes: utpote Deum circumstantes, ac primas a Deo illustrationes haurientes: subdit: Verum ut non omnino immobiles, sed aegre mobiles existimem ac dicam, mihi persuadet ille a splendore Lucifer, qui propter superbiam caligo effectus est, et nominatur, ac subiectae illi rebelles Potestates, quae per boni fugam vitium effecerunt, et nobis contraxerunt.
Dices 3. Gratia est medium inter naturam, et gloriam: ergo debuerunt Angeli prius creari in statu naturae purae, postmodum gratia donari, et deinde beatitudinem promereri.
Nego consequentiam. etenim si quid probaret, etiam evinceret primum hominem non fuisse creatum in gratia. Adde. quod ratio in antecedente posita est parvi momenti, multo enim melius est creaturae rationali semper in gratia Dei stetisse, quamvis instanti immediate sequenti receptionem gratiae non sit beatitudinem receptura, quam fuisse aliquamdiu in statu naturae purae; status enim naturae purae non dicit perfectionem sicut dicit status gratiae. Deinde maior Dei potentia, et liberalitas apparet donando simul gratiam cum natura, quam si prius naturam, postmodum gratiam conferret; nullaque apparet ratio cur Deus gratiam Angelis conferre distulisset, maxime cum, ut supra docebat sanctus Basilius, Angeli non fuerint creati infantes, idest non opus habuerint temporis decursu ad sanctificationem et illuminationem recipiendam.
Dices 4. Magis congruum erat gratiam conferre post naturam, siquidem utramque simul conferendo, gratia videretur connaturalis: ergo probabilius est Deum simul utramque non contulisse.
Nego antecedens. licet enim gratia simul cum natura Angelis fuerit collata, nullum tamen erat exinde periculum utramque confundendi, maxime cum Angeli nosse potuerint, saltem per fidem, auxilium sibi concessum ex mera Dei liberalitate pendere, et eorum vires naturales prorsus excedere: haec namque notitia maxime conducebat ad eorum constantiam et humilitatem probandam.
Dices denique. Deus nihil frustra operatur: sed gratia Angelis in primo instanti frustra collata fuisset, quippe cum illa nondum poterant deliberare, nec consequenter poterant operari mediante gratia. Deinde gratia fuisset frustranea in daemonibus, quippe nullum fructum boni operis et meriti ex illa perceperunt. Tandem Angelus novisset se creatum in gratia, subindeque se esse Filium Dei, et consequenter tantam dignitatem ita facile noluisset deperdere: ergo probabilius apparet ipsi non fuisse concessam gratiam sanctificantem.
Nego conseq. et ad primum argumentum dico, gratiam non fuisse frustraneam in primo instanti, siquidem maxime conducebat ad Angelorum perfectionem, et insuper cum ea poterant deliberare sufficienter, et operari, ut ultima Conclusione probabimus. Ad secundum dico quod licet daemones nullum gratiae fructum fuerint sortiti, illa tamen non fuit eis frustra concessa; siquidem medium erat ad finem debitum consequendum, conferebatque ad demonstrandam suavem illam rectamque Dei providentiam qui vult omnes salvos fieri, et singula media ad salutem necessaria subministrat. Ad tertium dico, quod quamvis Angelus se noverit Filium Dei, et in gratia constitutum, tamen ex libertate sua potuit illam dignitatem deperdere, agendo nempe contra gratiae inclinationem, et institutum; siquidem gratia voluntatem non necessitat, sed iuxta liberam suam conditionem adiuvat et promovet ad actus supernaturales.
Conclusio tertia. — Angelis gratiam inaequalem Deus contulit iuxta maiorem aut minorem perfectionem naturalem eorum. Haec est communis apud Theologos, et Probatur auctoritate sanctorum Patrum: imprimis enim S. Ambrosius lib. 1. De Spiritu sancto c. 7. docet Angelis uberiorem gratiam quam hominibus collatam fuisse pro maiori ac praestantiori suae conditionis dignitate:
Si putant, inquit, non esse spiritalem in Angelis sanctitatem, sed aliam quamdam gratiam suae proprietate naturae, hi inferiores profecto Angelos hominibus iudicabunt. Cum enim et ipsi fateantur quod Spiritui sancto Angelos conferre non audeant, nec possint negare quod hominibus infundatur Spiritus sanctus, sanctificatio enim Spiritus donum munusque divinum est; invenientur utique homines, qui meliorem sanctificationem habent Angelis praeferendi: sed cum Angeli hominibus in adiumentum descendant, intelligendum est, quod creatura quidem superior Angelorum sit, quae plus recipit gratiae spiritualis, eiusdem tamen et erga nos, et illos munus Auctoris sit.
Quibus verbis S. Ambrosius fatetur, idcirco Angelis uberiorem quam hominibus collatam fuisse gratiam, eo quod sint praestantioris naturae; cum autem Angeli etiam alii sint aliis in natura praestantiores, eadem ratione sequitur illis uberiorem, pro cuiusque naturae perfectione gratiam fuisse collatam. — Hoc ipsum edocet S. Basilius lib. De Spiritu sancto cap. 16. dicens: Coelorum virtutes non suapte natura sanctae sunt, sed iuxta proportionem qua se invicem superant, a Spiritu habent sanctificationis mensuram. Similem fere sententiam habet Damascenus lib. 2. c. 3. ait enim: Per Verbum omnes Angeli creati sunt, et per sancti Spiritus sanctificationem omnes perfectionis numeros acceperunt; ita tamen ut pro sua quisque dignitate, et classe luminis gratiaeque participes sint. Videnturque suam sumpsisse sententiam ex S. Dionysio lib. De Coelesti Hierarchia, ubi Angelos perfectiores in natura dicit propinquiores esse Deo, tum in officio, tum in splendoribus gloriae et gratiae: quod a praeceptore Paulo didicisse cap. 6. profitetur, et ita consequenter ib. ait: Primam Hierarchiam, sicut est perfectior reliquis, ita primoribus Dei splendoribus maiori propinquitate coniunctam esse. Et c. 7. Merito prima illa coelestis functio ab altissimis Spiritibus agitur, cum sit ordo omnibus celsior atque sacratior, atque ad hunc modum de caeteris in sequentibus capitibus philosophatur. — Et quamvis isti Patres expresse non loquantur de primo instanti creationis, tamen, inquit Suarez lib. 5. cap. 10., sine dubio idem cum proportione de illo sentiunt: tum ex parte Dei, quia videtur consentaneum sapientiae eius, ut quos meliores in natura condebat, in altioribus sedibus gloriae collocaret, et consequenter etiam maioribus gratiis praeveniret: tum ex parte ipsorum Angelorum, quia quo sunt natura perfectiores eo vehementius, et maiori conatu per gratiam operantur, et ad illam se disponunt. Verum haec assertio difficultate non caret, qua ut appareat,
Dices 1. Si Angelis Deus gratiam contulisset iuxta naturae perfectionem, sequeretur Luciferum in primo instanti creationis fuisse caeteris Angelis sanctiorem; sed hoc videtur absurdum: ergo, etc. Patet sequela maioris, Lucifer enim omnium Angelorum in naturalibus perfectissimus erat. Minor etiam constat, verisimile namque non fit Deum, illum Angelum in sanctitate aliis praetulisse quem sciebat non fore in gloria cum illis collocandum. Confirmatur, inferius non potest esse mensura superioris: sed natura est inferior gratia: ergo non potest esse mensura illius collationis.
Nego minorem. non enim est inconveniens, quod si Lucifer perfectior fuit omnibus Angelis in natura, etiam eis sanctior extiterit, et abundantiorem habuerit gratiam quam caeteri inferiores Angeli, quippe cum Deus gratiam non conferat iuxta praescientiam eventus futuri, sed secundum praesentem dispositionem: nec maior gratia maiorem semper infert conformitatem ad illam, quod exemplo Iudae fit compertum, plures enim gratias excepit quam plerique sancti; periit tamen ille: hi vero in aeternum salvantur.
Ad confirmationem. distinguo maiorem: inferius non potest esse superioris regula princeps aut formalis, concedo: occasionalis, aut instrumentalis, nego. Ad minorem dico, naturam angelicam esse mensuram gratiae, et eius distributionis inter Angelos, non quidem regulam principem, et formalem: primaria enim regula distributionis gratiae, tam inter Angelos quam inter homines, est ipsa divina voluntas dividens singulis prout vult, ut loquitur Apostolus primae ad Corinth. 12. Nihilominus ipsa angelica natura potest esse regula occasionalis, quatenus nempe Deus ex pura liberalitate distributurus gratiam Angelis, sapienter voluerit eam distribuere iuxta proportionem perfectionum naturalium, ut qui praestantiores erant in ordine naturali, etiam et in supernaturali praecellerent.
Dices 2. Deus illam proportionem in distribuendis gratiis iuxta naturae dignitatem, et praestantiam non servat erga homines: ergo nec eam servare debet erga Angelos. Patet antecedens: plures enim homines conspicimus ingenio, et aliis animae facultatibus caeteris praestantiores, quos tamen Deus nec uberiori gratia donat, nec ad obeunda divina munera eligit, aut evocat; imo, inquit Apostolus, primae ad Corinth. 1. Non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, etc. Consequentia etiam constat a paritate rationis, quippe cum nulla appareat ratio cur Deus erga Angelos in gratiis distribuendis aliter se gerere debeat, quam erga homines, maxime cum illud beneficium utrique naturae prorsus sit indebitum.
Nego consequentiam. quamquam enim nulla nobis appareat ratio cur Deus ita se gerat erga Angelos potius quam erga homines, non minus res ipsa nobis debet esse constantissima, maxime cum non omnium Dei consiliorum ratio nobis affulgeat. Quemadmodum non minus certum est Deum non apprehendisse Angelos, sed semen Abrahae, ut cum ipso hypostatice uniretur, licet eius praeferentiae nulla suppeditaretur alia ratio quam ipsa divina voluntas, quae pro suo nutu quam voluit naturam adoptavit: ita etiam placuit homines ad varios gradus gratiae pro sua voluntate eligere: Angelis vero placuit gratiam distribuere servata proportione ad ingenitam eorum praestantiam, propter scilicet rationes congruitatis in Conclusione praemissas; maxime vero id constat propter auctoritatem sanctorum Patrum, idipsum asserentium. Igitur non licet ab hominibus ad Angelos, aut e converso argumentari: et fortasse voluit Deus utroque hoc diverso modo gratiam hominibus, et Angelis largiri, ut se liberalem gratiae donatorem ostenderet, utpote cum eam quibuslibet, et quomodolibet distribuat.
Dices 3. Si ingenita Angelorum praecellentiae essent rationes cur amplior gratia ipsis infunderetur, sequeretur quod cum aequali gratia, unus Angelus plus mereretur quam alius: sed falsum consequens: ergo antecedens. Probatur sequela maioris; idcirco unus Angelus ampliorem gratiam obtinuit, quia nempe praestantiorem habuit naturam, et facultates vegetiores, adeoque ad ipsam gratiam excipiendam sese nobilius, et efficacius disposuit: ergo a pari, si unus Angelus cum aequali gratia maiorem adhibeat conatum in implendo sibi praescripto divino mandato quam alius, etiam praestantius habebit meritum: non propter gratiam, qua supponitur aequalis: ergo propter maiorem conatum, adeoque illa meriti exuberantia refundenda est in vires pure naturales.
— Negant sequelam maioris communiter Theologi, amplioris namque meriti ratio desumenda est, inquiunt, ex parte gratiae, et consequenter cum aequali gratia si duae potentiae opus aliquod implerent, quarum una vegetius ageret quam altera, non propterea abundantius, sed omnino aequale cum altera haberet meritum.
— Verum quoniam hanc responsionem non probant Scotistae contendentes etiam cum aequali lumine gloriae Deum ab intellectu perspicaciori, et vegetiori clarius videri, idcirco nego minorem, et ad eius probationem dico, illam meriti amplitudinem maiorem in uno quam altero, non esse refundendam in solas naturae vires, sed in facultatem per gratiam elevatam, ut a simili diximus agendo de principio inaequalitatis luminis gloriae.
Quaestio III: An, et quomodo Angeli gratiam sanctificantem, et suam beatitudinem ex propria operatione, et merito fuerint assecuti
Notandum 1. Ex Seraphico Doctore lib. 5. Compendii Theologici cap. 11.:
Quod meritum est boni operis efficacia ad obtinendum id quod non habetur, vel ad habendum iustius, quod habetur: unde per meritum de non debito fit debitum, et ipsum debitum fit magis debitum. Sicut Rex dat equum quem miles non meruit; sed per usum equi meretur eumdem equum iam datum. Meritum autem generatim triplex distinguitur, scilicet, congrui, digni, et condigni. Meritum congrui est per quod disponitur subiectum, ut possit recipere gratiam secundum rationem divinae Iustitiae, istud vocatur dispositio materiae, scilicet cum quis facit, quod in se est. Meritum digni dicit idoneitatem operantis ad assequendum id quod meretur. Meritum condigni dicit aequalitatem meriti ad remunerationem: dico autem aequalitatem non arithmeticam, sed geometricam, idest non quantitatis, sed proportionis, et hoc patet, quia Deus semper remunerat supra meritum, sicut punit citra condignum. Unde non est inter meritum et praemium aequalis quantitas, sed proportio, quia > apud Deum non est iustitia commutativa, iustitia fori, qua datur unus panis pro uno denario, vel ulna panni pro solido; iustitia vero distributiva est principium, quo distribuuntur dona, secundum proportionem ad merita, et ista est apud Deum. Unde Apostolus primae ad Corinth. 3. Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Unde infert Seraphicus Doctor, quod nullus meretur sibi primam gratiam merito digni, vel merito condigni, sed tantummodo merito congrui. Similiter existens in charitate non potest alteri mereri primam gratiam merito condigni, sed merito digni, et merito congrui. Potest autem existens in gratia mereri sibi augmentum gratiae ex condigno, et per consequens merito digni, et merito congrui.
Notandum 2. Ex eodem ibidem c. 13.:
quod opera meritoria totaliter sunt a gratia, et totaliter sunt a libero arbitrio, licet principaliter a gratia, quia gratia comparatur ad liberum arbitrium, sicut sessor ad equum: sicut enim sessor equum dirigit; ita gratia dirigit liberum arbitrium in exercitio virtutum: per nos enim malum facere possumus, sed non bonum. Insuper ad efficaciam merendi, tria valent: Primum est difficultas operis, quod patet in martyrio. Secundum promptitudo voluntatis; nam, inquit Apostolus secundae ad Corinth. 5. Hilarem datorem diligit Deus. Tertium est magnitudo charitatis, ipsa enim charitas pondus est sanctuarii secundum quod omnia, quae erant in templo, ponderabantur: ut legitur Levitici 27. — Rursus, ut aliquod opus sit meritorium, tria requiruntur: Primo, quod ipsum opus fiat in charitate, quia opera, quae fiunt extra charitatem mortua sunt, sicut carbo extinctus. Secundo, quod fiat ex charitate: multa enim fiunt in charitate, quae tamen non sunt meritoria, ex eo, quod non fiunt ex charitate: idest, quia non referuntur ad finem debitum. Tertio, quod ipsum opus sit referibile ad bonum: mala enim non possunt bona intentione fieri, alioquin sequeretur absurditas, quod idem opus esset meritorium, et demeritorium.
— Denique tria attenduntur in merito ex parte hominis, scilicet subiectum, hoc est anima, principium, idest liberum arbitrium, et intentio finis: quibus tria respondent ex parte Dei, scilicet gratia, virtus, charitas: gratia quidem reddit subiectum Deo gratum: virtus autem habilitat liberum arbitrium: charitas vero dirigit intentionem ad debitum finem.
Notandum 3. Ex eodem ibidem c. 15.:
quod opera bona sunt meritoria trium, scilicet vitae aeternae, augmenti gratiae, remissionis poenae. Primum respondet radici operis, scilicet charitati, et hoc est praemium substantiale vitae aeternae; praemium vero accidentale respondet generi operis, sicut et augmentum gratiae, quia operibus excellentibus, et supererogativis meremur magis augmentum gratiae, quam aliis operibus; remissio autem poenae respondet poenalitati operis, quia opera quo magis sunt poenalia, magis sunt meritoria remissionis poenae.
Haec Seraphicus Doctor.
Sciendum autem est, hic sermonem non institui de merito remissionis poenae, quippe cum Angelis peccantibus non pepercerit Deus, nec tempus ad poenitendum, et veniae gratiam concesserit; solum itaque hic superest examinandum: Primum an Angeli propriis suis operibus cum gratia actuali sese disposuerint ad recipiendam gratiam sanctificantem. Secundum, an revera bonis suis operibus S. Angeli beatitudinem suam meruerint. Tertium, quibus maxime virtutibus illam fuerint assecuti.
Conclusio prima. — Probabilius est omnes Angelos gratiam sanctificantem accepisse per propriae voluntatis cooperationem, et veluti dispositionem. Haec est communior inter Theologos, eamque aperte docent S. Thomas prima parte quaest. 62. art. 2. et omnes illius Discipuli. Quamvis autem Doctor Subtilis de ipsa veritate nihil expresse determinet, eam tamen satis indicat, dist. 5. quaest. 1. num. 5. ubi varios referens dicendi modos de duratione, et statu viae Angelorum, dicit: Quod possunt quatuor morae assignari, in quarum prima omnes Angeli fuerunt in naturalibus: in secunda omnes in gratia: in tertia boni steterunt, et meruerunt in gratia, et mali deliquerunt, in quarta, et hi, et illi fuerunt in termino. Quam assertionem licet probabiliorem non iudicet, ut explicat infra, verius existimando Angelos omnes in gratia sanctificante fuisse creatos: illam tamen non improbat, sed probabilem existimat.
Suadetur conclusio primo: Angeli sanctificati fuerunt nobiliori modo, qui creaturam rationalem decebat: sed sanctificatio, quae fit per propriam dispositionem, longe nobilior est, et praestantior, quam quae fit per puram Dei misericordiam et liberalitatem: quia ex suo genere ac caeteris paribus, semper est perfectius habere aliquid a se, quam ab alio tantum, et esse saltem ex parte causam suae perfectionis, quam illam totaliter ab altero emendicare: qui autem ad gratiam habitualem se praeparat per proprium actum, est saltem ex parte causa suae sanctificationis, quippe cum concurrat cum auxilio actuali ad illam gratiam habitualem, et sanctificantem recipiendam. Hinc communiter Theologi distinguunt duplicem sanctificationem; unam quidem adultorum, qui secundum proprium actum sanctificantur: alteram puerorum, qui non sanctificantur per proprium actum fidei; sed secundum fidem parentum, vel Ecclesiae: fatentur autem primam sanctificationem esse perfectiorem quam secundam, eo quod actus sit perfectior quam habitus: habitus enim ordinatur ad actum; adeoque perfectius fuit in Angelis sanctificari per propriam dispositionem, quam per simplicem Dei concessionem.
Adde. quod qui se disponit ad gratiam habitualem, seu sanctificantem, illam impetrat a Deo, et meretur saltem de congruo, Deumque aliquatenus excitat, et allicit ad illam gratiam sibi conferendam, ac subinde aliquo modo est causa suae gratiae sanctificantis, concurrit nempe cum auxilio supernaturali actuali ad illam ita promerendam.
Secundo, homines adulti non recipiunt gratiam sanctificantem nisi mediante propria dispositione, eo quod libertatis usum habeant, quo carent parvuli, in quibus illa praevia dispositio non exigitur: sed Angeli conditi fuerunt cum perfecto usu liberi arbitrii: Neque enim, inquit S. Basilius in Psalm. 32., in infantili statura sunt creati, deinde paulatim exercitati; sed ab initio suae productionis perfecta notitia, et libertate donati sunt: ergo verisimilius est, quod gratiam sanctificantem aliter quam per propriam dispositionem et consensum, non receperint. — Confirmatur. quia causae liberae non minus possunt operari cum primum habent omnia ad agendum requisita, quam causae naturales seu necessariae: sed causa naturalis quae in primo instanti suae formationis habet omnia requisita ad agendum, eodem instanti operatur, ut patet de Sole, et quolibet alio corpore luminoso, quod statim illuminat ac existit: ergo pari ratione causa libera potest operari primo instanti, quo est, si in eo habeat omnia requisita ad libere operandum: atqui Angeli habere potuerunt omnia necessaria ad operandum in primo instanti suae formationis, tam ex parte Dei, quam ex parte eorum. Ex parte quidem Dei, nempe auxilium actuale supernaturale, quo eorum voluntas ad Deum moveretur, et pio in ipsum affectu tenderet: ex parte vero sui, nimirum plenam cognitionem, et vim completam voluntatis, qua concurrere possent cum auxilio divino sibi oblato ad actum supernaturalem eliciendum, vel non eliciendum: igitur habuerunt ab initio omnia necessaria quibus se libere disponere poterant ad gratiam sanctificantem recipiendam.
Tertio denique, per receptionem gratiae sanctificantis initur amicitia inter Deum et creaturam, imo et quoddam spirituale matrimonium contrahitur: amicitia autem fundatur in consensu amantium, et ad matrimonium contrahendum requiritur utriusque partis consensus: ergo gratia sanctificans non communicatur creaturae intellectuali usum libertatis habenti, nisi adsit eius consensus.
Adde. quod conveniens est, ut Deus, quos in filios adoptat, adultos iam, et liberos non promoveat ad statum illum supernaturalem, nisi ut liberos, idest, volentes et consentientes libere, idque magis consentaneum est naturae rationali et liberae, atque amicitiae ineundae quam mutuo partium consensu iniri convenit: quo etiam modo Deus se gerit cum hominibus adultis iam, et liberis, iuxta illud, Convertimini ad me, et ego convertar ad vos: quae lex respectu nostri certa et universalis est, iuxta Tridentinum sess. 6. cap. 5.
Dices 1. Christus Dominus secundum humanitatem paulo minus minoratus est ab Angelis: sed illi datus est habitus gratiae ab instanti suae conceptionis, sine propria dispositione, et ab illo habitu proveniebat primus actus ab eo elicitus: ergo idem de Angelis ferendum est iudicium.
Nego paritatem. nam prima gratia habitualis Christi erat veluti resultans ex gratia unionis, et ita illam habebat nobiliori modo quam per dispositionem propriam. Insuper, Gratia Christi ab initio fuit consummata, et primi eius actus fuerunt visio et fruitio beata, qui non poterant esse dispositiones ad gratiam, sed potius fructus illius.
Dices 2. Deus alias res creavit cum fructibus perfectas, v. g. arbores, et absque ulla dispositione ex illarum parte: ergo multo magis Angelos condidit cum fructibus, hoc est, gratia habituali et iustitia inhaerente, absque praevia eorum dispositione.
Respondeo. res alias non posse per dispositiones proprias recipere altiores perfectiones, sicut possunt Angeli et homines adulti.
Dices 3. Perfectior agendi modus Angelis ab initio tribuendus est, ipse namque divinae operationi et angelicae dignitati consentaneus est: sed nobilius est, et perfectius operari ex habitu supernaturali, quam sine eius concursu: ergo nobilius erat Angelis primo operari ex habitu gratiae sanctificantis, quam per auxilium actuale, adeoque non potuerunt sese disponere ad receptionem eius gratiae habitualis.
Distinguo maiorem. operari ex habitu caeteris paribus, melius et connaturalius est, quam operari sine illius habitus concursu, concedo: quando caetera non sunt paria, nego: fieri namque potest, ut convenientius sit operari sine habitu quam cum eius concursu: ita autem fit in proposito; nobilius namque fuit Angelis sese disponere ad propriam sanctificationem, et esse aliqualiter causam suae iustitiae, et per proprium consensum Dei amicitiam, ac desponsationem acceptare, quam aliter hanc recipere: ergo ita factum fuisse iudicandum est.
Dices 4. Angeli habuerunt gratiam sanctificantem sibi concreatam: ergo ad eam non potuerunt sese disponere. Antecedens patet ex dictis in priori Quaestione: consequentia probatur: dispositio praecedit formam, quippe subiectum praeparat ad illam recipiendam: sed aliquid concreatum non potest praesupponere aliquid praevium in subiecto quod sit dispositivum ad sui receptionem: ergo cum gratia sanctificans fuerit Angelis concreata, ad eam non potuerunt sese disponere.
Nego consequentiam. et maiorem illius probationis distinguo: dispositio praecedit formam, instanti naturae, concedo: temporis, nego: siquidem, ut etiam constat in rebus physicis, ultimum esse dispositionis est primum esse formae substantialis; et actus contritionis, qui est dispositio ad gratiam sanctificantem simul est cum ipsa gratia sanctificante, licet natura eam praecedat: ergo a simili Angeli cum auxilio supernaturali sibi ab initio concesso, eodem instanti, quo creati sunt, potuerunt sese ad Deum convertere per actum amoris, quo veluti quadam dispositione acceptabant ea omnia, quae sibi tum in naturalibus, tum in supernaturalibus ab ipso magnifico rerum omnium Artifice monstrabantur: ipsique propter ingentia sibi collata beneficia grates referebant.
Instabis. Si Angeli per auxilium actuale sibi concessum aliquem elicuerint actum quo sese disponerent ad gratiam habitualem, sequitur, quod simul tempore duos actus habuerint, unum quidem elicitum a voluntate cum concursu illius gratiae actualis, alterum vero cum concursu gratiae habitualis: sed una eademque facultas duos simul actus elicere non potest: ergo nec Angeli illos duos actus simul habuerunt. Probatur sequela maioris: Primo asserimus eos elicuisse actum cum auxilio supernaturali actuali, quo sese ad gratiam habitualem disponerent; sed etiam debuerunt alterum actum elicere ex illa gratia habituali sibi concreata, alioquin habitus ille fuisset aliquamdiu in Angelis otiosus, quod apparet absurdum: ergo, etc.
Respondeo. concessa maiore distinguendo minorem: una eademque facultas non potest simul elicere duos actus totales, et non subordinatos, concedo: partiales, et invicem subordinatos, nego: quemadmodum enim Sol, v. g. eadem illuminatione adaequat et Lunam, et ipsa mediante aërem noctu lumine perfundit: ita eadem voluntas duobus actibus simul in Deum poterit tendere, quando maxime unus se habet per modum dispositionis ad alterum.
Conclusio secunda. — Angeli de facto meruerunt beatitudinem, idque prius tempore, quam eam fuerint adepti. Ita
Doctor dist. 5. quaest. 1. n. 3. ubi refert, et impugnat sententiam Magistri dicentis Angelos non meruisse eam beatitudinem antequam accepissent: sed postquam illam acceperunt: sicut miles dicitur mereri equum per opera non facta, sed fienda. Quae sententia, inquit Doctor, absurda est, si enim propter opera praevisa quis diceretur mereri, sequeretur gratiam non esse gratiam, ex eo namque, inquit, quod aliquis praevidetur bene usurus accepto, non meretur accipere illud. Tunc enim posset homo mereri primam gratiam, quia praevidetur a Deo dante, bene usurus ea, et tunc gratia non esset gratia, quia esset ex meritis, licet non positis in effectu, tamen praevisis: igitur Angelus non meruit beatitudinem, si tantum habuit eam propter bonum usum praevisum ipsius in obsequendo circa electos. Deinde subdit: Ideo tenetur, quod Angeli meruerunt beatitudinem suam priusquam receperunt eam.
Primam autem Conclusionis partem sic Probat: Omnis natura consequitur suam perfectionem per operationem propriam: sed perfectio, et finis cuiuslibet creaturae rationalis, est beatitudo, quae soli Deo est naturalis: ergo illam Angelus per propriam actionem consequi debuit. Finis autem consequendus per operationem, vel est per eam faciendus, vel per eam promerendus, seu, ut loquitur Doctor, omnis operatio ducens in finem, vel est factiva finis, quando scilicet finis non excedit virtutem operantis propter finem, sicut medicatio respectu sanitatis: vel est meritoria finis quando scilicet finis excedit virtutem operantis propter finem, et tunc expectatur finis ex dono alterius: beatitudo autem excedit omnem naturam creatam: ideo tam Angelus, quam homo non potest illam consequi per operationem effectivam, sed tantum per meritoriam.
Probatur 2. Natura angelica ita capax est merendi suam beatitudinem, quam homo: ergo qua ratione homines non consequuntur beatitudinem, nisi per proprium suum meritum, eam pariter Angeli debuerunt promereri. Consequentia patet: tum quia, caeteris paribus, Angeli sunt aptiores ad merendum apud Deum, quam homines: tum quia si hominibus natura imbecillioribus, et infirmioribus non datur gloria sine merito, pari ratione non videtur absque merito Angelis concedenda: tum denique quia Apoc. 21. Mensura hominis, quae est Angeli: hoc est, ut quidam interpretantur, eadem ratione se habet erga homines, ac se habuit erga Angelos in eorum ordinatione ad beatitudinem, quia nempe in consequenda beatitudine, eadem mensura seu regula mensurantur homines et Angeli: ergo cum in hominibus mensura consequendae beatitudinis sit meritum, pari ratione dicendum est, Angelos per proprium meritum beatitudinem fuisse adeptos.
Confirmatur. haec veritas auctoritate sanctorum Patrum, maxime vero S. Augustini lib. De Correptione, et Gratia cap. 11., ubi loquendo de statu primi hominis, cui Deus auxilium concesserat, quo perseveranter bonum tenere posset, si vellet, inquit:
sed quia noluit permanere, profecto eius culpa est, cuius meritum fuisset, si permanere voluisset: sicut fecerunt Angeli sancti, qui cadentibus aliis per liberum arbitrium, per liberum arbitrium steterunt ipsi, et huius mansionis mercedem recipere meruerunt, tantam scilicet beatitudinis plenitudinem, qua eis certissimum sit semper se in illa esse mansuros.
Fatetur ergo S. Augustinus revera sanctos Angelos promeruisse suam beatitudinem.
Probat etiam secundam partem Doctor, nempe quod Angeli meruerint gloriam prius tempore, quam ipsam fuerint adepti: non potest voluntas simul et semel esse in eo statu, in quo velit obiectum mutabiliter, et contingenter, et etiam immutabiliter, et necessario: sed si Angeli eodem tempore acciperent beatitudinem, quo ipsam merentur, sequeretur eos velle idem obiectum mutabiliter et immutabiliter, contingenter et necessario; ergo non possunt mereri, et obtinere eodem instanti temporis beatitudinem. Maior patet: duo namque actus omnino oppositi non possunt simul ab eadem facultate procedere. Probatur minor: ut quis mereatur debet esse in statu, ut non sit ita determinatus ad actum, quin habeat libertatem non solum essentialem, sed etiam contradictionis, habendi talem actum, vel non habendi, seu debet esse indifferens ad actum eliciendum, vel non eliciendum: sed quando voluntas est in statu beatifico non habet amplius talem indifferentiam, quippe cum per visionem beatificam ita determinetur et alliciatur ad amandum Deum, ut ab eo eliciendo actu non possit cessare; ergo si eodem instanti, quo meretur, haberet beatitudinem, sequeretur, quod simul mutabiliter et immutabiliter, contingenter et necessario posset per actum amoris in Deum tendere; quod cum sit absurdum, etiam absurdum est, eos simul mereri beatitudinem, et eam accipere.
Deinde, status beatitudinis omne meritum excludit, alioquin homines de facto mereri possent in Coelo; nec status viatoris ad merendum necessario desideraretur: sed consequens est contra communem Theologorum sententiam, qui ad meritum volunt requiri statum viae, non patriae: ergo meritum nequit esse simul cum beatitudine, subindeque debet illam tempore praecedere.
Denique, dispositio ad formam, et via ad terminum, debent esse prius forma, et termino, quando ex ratione sua speciali quamdam habent incompatibilitatem, ratione cuius non possunt simul subsistere: sed meritum Angelorum est via et dispositio ad beatitudinem, quae cum ipsa non possunt subsistere; quia meritum Angelorum supponit fidem, et cognitionem, ac statum viae: utrumque autem beatitudo excludit; ergo non possunt simul subsistere: adeoque meritum tempore beatitudinem debet praecedere.
Dices 1. Angeli merentur aliquid propter obsequia hominibus impensa: sed illud meritum simul consistit cum praemio, alias illud expectarent, haec autem expectatio eorum felicem statum interturbaret: nam ex Prov. 13. Spes quae differtur affligit animam: illud autem, quod merentur non potest esse aliud, quam beatitudo, subindeque meritum, et beatitudo simul possunt subsistere, et consequenter Angeli simul potuerunt mereri beatitudinem, et eam possidere.
Distinguit maiorem Doctor. per illa obsequia Angeli merentur beatitudinem essentialem, negat: accidentalem, concedit; quamvis autem hanc accidentalem beatitudinem prius non habuerint, et illam possint appetere, ac desiderare: inde tamen nulla in eis sequitur molestia, quippe cum eam omnem beatitudo essentialis excludat.
Dices 2. Maius praemium supponit maius meritum; sed Angeli maius praemium, amplioremque beatitudinem habent, quam plurimi homines electi: ergo pariter maius meritum debent habere: sed non potuerunt habere maius meritum ante perceptam suam beatitudinem, quam plurimi sancti homines, qui diuturno viventes tempore plurima merita congesserunt: ergo necesse est, quod Angeli mereantur gloriam per opera consequentia, et consequenter ipsorum meritum simul cum beatitudine subsistit.
— Distinguit maiorem Doctor: maius praemium requirit maius meritum intensive, concedit: extensive, negat: hoc est, requirit opus meritorium, quod sit praestantius et perfectius, ratione scilicet vel praestantioris principii, vel intensioris actus charitatis et amoris, non vero requirit plura opera meritoria quantum ad numerum. Et similiter distincta minore, neganda est consequentia: meritum enim Angelorum, quamquam modico tempore comparatum fuerit, nihilominus longe perfectius potuit esse intensive, quam merita hominum multiplicata per varios annos.
Instabis. meritum adiunctam habet difficultatem: sed in Angelis nulla fuit difficultas in bonum prosequendo: ergo vel nullum eis meritum, vel saltem minus perfectum quam in hominibus, qui maximam difficultatem patiuntur in prosecutione boni.
— Distinguit minorem Doctor: non fuit in Angelis difficultas prosequendi bonum ex inclinatione sensibili ad oppositum, concedit: ex proportione obiecti, circa quod tendere debebant, negat; sciendum enim est, inquit, quod difficultas aliquando accidit in aliquo opere ex inclinatione voluntatis ad oppositum: aliquando accidit difficultas in opere propter hoc illud, circa quod operatur, quod excedat naturam operantis. Et hoc modo fuit consecutio beatitudinis difficilis, et laudabilis in Angelis, non autem primo modo, quia non inclinabant ad oppositum. Sed omnino verisimile esse, quod Angeli magnam passi sint difficultatem, ut Deo amore, et obsequiis adhaererent: id enim denotat praelium magnum initum inter Angelos perduelles, et fideles: significat etiam ex lapsu tot Angelorum, qui probabiliter ita non corruissent, nec a Deo exorbitassent, nisi quamdam difficultatem in eius adhaesione passi fuissent. Denique si quid argumentum concluderet, dicendum esset, quod etiam Angeli non possent ullatenus mereri per opera sua facientia adeptionem beatitudinis, quippe cum status ille omnem difficultatem removeat, maxime circa amorem Dei, quem intuentes facie ad faciem etiam summe diligibilem agnoscunt.
Conclusio tertia. — Angeli meruerunt suam beatitudinem maxime per actus virtutum theologicarum, fidei, spei, et charitatis.
Probatur Conclusio. Primo quidem ex fide, nam ex Habacuc 2. Iustus ex fide vivit, et ut addit Apostolus ad Hebraeos 11. sine fide impossibile est placere Deo. Angeli autem, ut mererentur, iusti esse debuerunt et Deo placentes: ergo et fidem habere: non minus oportebat Angelos per fidem iustificari, et ad visionem pervenire, quam homines; sed homines sine fide iustificari nequeunt, et ad visionem pervenire absque fide; siquidem, inquit Apostolus ad Hebraeos cap. 11. Fides est sperandarum substantia rerum. Unde ibidem concludit: credere oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit: ergo, etc. Denique visio quaedam peculiari ratione fidei respondet tanquam praemium sibi specialiter proportionatum. Hinc beatis accommodari potest illud Psalmistae, sicut audivimus per fidem in via, sic videmus per evidentem manifestationem, in civitate Domini virtutum. His adde, quod Angeli charitatem habuerunt, est enim charitas, vel eadem cum gratia, vel ab ipsa inseparabilis: charitas autem necessario fidem supponit, subindeque necessum fuit, ut Angeli fidem infusam habuerint.
— Hinc verius dicendum arbitror, Angelis revelatum fuisse, et eos per fidem cognovisse, primo Deum ut Auctorem gratiae, et finem ultimum, obiectumque beatitudinis supernaturalis, nam ut supra dicebamus ex Apostolo, accedentem ad Deum, etc. Quae verba de Angelis aeque, ac de hominibus intelligi debere docet S. Thomas 2. 2. qu. 5. art. 1. Secundo explicite noverunt mysterium Trinitatis. Nam, inquit Thalassius t. 5. Biblioth. Patrum sententia 59., tam Angelorum, quam hominum sanctificatio, et deificatio est sancta consubstantialis Trinitatis cognitio. Suaderi etiam potest, quia cognitio viae Angelorum debuit respondere cognitioni patriae: fides enim est dispositio maxime accommodata per quam paulatim ad scientiam beatificam rationalis creatura promovetur: sed beatitudo supernaturalis maxime consistit in cognitione mysterii Trinitatis: ergo, etc. Tertio, probabilius etiam existimo mysterium Incarnationis illis pariter fuisse revelatum: tum quia talis revelatio, et cognitio, non solum ad perfectionem ipsorum Angelorum spectabat; sed etiam valde conveniens erat honori et maiestati Christi, idque indicat S. Paulus Hebr. 1. dicens: Cum iterum introducit Primogenitum in orbem terrae, dicit: et adorent omnes Angeli eius: quod praeceptum dari decuit etiam Angelis viatoribus, non solum erga Filium ut Deum, sed etiam ut Deum hominem; nam cum mysterium Incarnationis cognoscatur a beatis Angelis, ut unum e praecipuis, cumque cognitio viae Angelorum correspondere debeat cognitioni patriae, congruum fuit, ut mysterium illud in via cognoscerent.
Dices. S. Paulus ad Ephesios 3. et 1. ad Timoth. 3. significans mysterium Incarnationis fuisse absconditum a saeculis in Deo, et per Ecclesiam Evangelium innotuisse Principatibus, et Potestatibus in caelestibus; unde illae Angelorum interrogationes, Quis est iste Rex gloriae? Psal. 23. Quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra? Isai. 63. ergo, etc.
— Respondet Poncius, ex eodem Apostolo ad Hebr. 1. constare, Angelos ante omnem pacem, et Ecclesiae praedicationem agnovisse mysterium Incarnationis ab eius initio, et Christum Dominum adorasse in ipso eius Conceptionis vel Nativitatis puncto. Alia ergo eius loca intelligenda sunt de cognitione Incarnationis, non simpliciter, sed secundum quid, nimirum vel secundum cognitionem intuitivam eiusdem iam executioni traditae, vel secundum tractum in omnes gentes, praedicatione Pauli, et Ecclesiae patefactum Angelis experimentaliter saltem; vel secundum abrogationem legalium, et alias circumstantias rei praesentatae exhibitas. Istae vero interrogationes, vel Prophetarum sunt, vel potius Angelorum, non ignorantium, sed admirantium. Neque enim verum est, quod a nonnullis affirmatur, aliquos quidem ante cognovisse, sed alios ignorasse, puta eos, qui interrogarunt in Ascensione Christi; Paulus enim ad Hebr. 1. affirmat omnes Angelos Christum Dei primogenitum adorasse cum in orbem terrae introduceretur. Confirmatur ex eo, quod S. Dionysius cap. 1. Caelestis
Hierarchiae, affirmat, omnes Angelos edocuisse omnia mysteria, quae hominibus praenuntiarunt, maxime vero, quae Christum spectabant. Unde subdit: Divinum etiam humanitatis Iesu mysterium, Angelis primum patefactum esse video, deinde per eos ad nos cognitionis beneficium pervenit. Cui concinit S. Augustinus lib. 1. De Civit. cap. 32. dum ait: Ab exordio generis humani Incarnationis mysterium fuisse Angelorum ministerio praenuntiatum, et praefiguratum; supponit ergo ab Angelis fuisse praecognitum: adeoque praefata S. Pauli verba non possunt eo rigore accipi, ut excludant omnem notitiam ante habitam ab Angelis de adorando Christi Verbi incarnati mysterio; maxime vero quantum ad Angelos superioris ordinis: nam Doctor Subtilis, dist. 19. num. 2. non vult illius mysterii cognitionem innotuisse Angelis inferiorum ordinum, ut constabit quaest. 1. sequentis Articuli.
Dices 2. Cognitio angelica fuit evidens: sed cognitio, quae habetur per fidem, non est evidens: ergo illa cognitio non erat per fidem. Probatur maior: Angeli evidenter cognoscebant Deum sibi revelare illa mysteria, quorum notitiam accipiebant; unde merito S. Bonaventura in 3. dist. 28. art. 2. quaest. 3. docet quod Angeli, a prima conditione sua habuerunt cognitionem aliquam de articulis pertinentibus ad Trinitatem, quae tamen non meretur dici fides; imo potius cognitio contemplationis propter absentiam aenigmatis.
— Distinguo maiorem: cognitio illa fuit evidens ex parte attestantis, et revelantis, quia Angeli evidenter cognoscebant revelationem, sive manifestationem mysteriorum fieri a Deo, concedo: ex parte rei revelatae, nego. Et similiter distincta minore, nego consequentiam: evidentia enim ex parte attestantis absolute non repugnat fidei. Nos enim nobis loquentes cognoscimus, et tamen eorum verbis credimus. Similiter contingebat in Angelis, qui Deum quidem sibi loquentem noverunt, sed quae referebat, et manifestabat, evidenter non cognoverunt.
Quod de fide diximus, idem potiori iure de spe, et charitate angelica dicendum est: constat enim Angelos bonos, tempore illius praelii, quod adversus perduelles habuerunt in Coelo, et Deum amasse, et in eo spem suam reposuisse; quippe propter eius tuendam gloriam praeliabantur, quod certe fieri non poterat, nisi maximo eius amore flagrarent, et opportunum ab eo auxilium adversus ingentem illam rebellantium Angelorum catervam praestolati fuissent.
Quaeres. Qualis fuerit viae Angelorum duratio?
Respondet Doctor dist. 5. qu. 1. num. 5. et sequentibus: varias hac in re determinanda fuisse Doctorum sententias: primo namque S. Thomas 1. par. qu. 65. art. 5. docet duas tantum fuisse Angelorum moras, unam qua creati sunt in gratia, et meruerunt, alteram qua boni beatitudinis essentiale praemium acceperunt, mali autem aeternum supplicium. Magister vero Sententiarum existimat tres statuendas esse durationis moras, quas sic explicat, ut velit in prima Angelos beatos conditos fuisse in puris naturalibus, in secunda vero mora mali peccarunt, meruerunt iusti; in tertia vero omnes fuerunt in termino, boni quidem in beatitudine, mali vero in tormentis. Sunt itidem aliae veterum Theologorum sententiae. Verum omnes iam pene recentiores Theologi conveniunt cum Subtili Doctore tres tantum admittendas esse angelicae viae morulas, quas instantia vocant, etsi non sint necessaria indivisibilia, uti instantia nostri temporis:
Primum instans fuit eorum creationis, in quo omnes, et naturam, et sanctificantem gratiam sibi concreatam acceperunt, et Creatori per amorem castum adhaeserunt, adeoque amore in illo instanti pariter meruerunt; sed non in merito steterunt omnes.
Secundum instans fuit, in quo facta est discretio inter bonos, et malos: bonis in merito perseverantibus, malis autem in perduellionem, et peccatum labentibus.
Tertium instans fuit, in quo consummata est illa discretio, bonis beatificatis, malis vero damnatis.
Seu, ut loquitur Doctor qu. 2. num. 15. Prima mora, in qua fuerunt uniformes in gratia, si volumus dicere, quod mali habuerunt gratiam, vel uniformes saltem in natura. Secunda mora, in qua adhuc in via existentes fuerunt difformes, quod isti ultimate meruerunt, et isti ultimate demeruerunt. Tertia mora fuit distinctio formalis unius ab alio necessario.
Probabile est etiam, quod in secunda mora, in qua fuerunt difformes in via, fuerunt multae morulae, quia mali peccaverunt multis speciebus peccati, scilicet superbiae, odii, et invidiae: et isti actus ordinate, et non in eodem instanti fuerunt eliciti.
— Dixi autem instantia illa non fuisse omnino indivisibilia, maxime primum, et secundum. Quantum enim ad primum spectat, oportuit ipsum fuisse virtualiter divisibile respondens aliquali durationi nostri temporis: gratis enim fingeretur Angelos perversos statim post primum instans omnino indivisibile lapsos fuisse: nec fit verisimile amorem illum castum, in quo omnes concreati sunt, unico tantum indivisibili instanti perseverasse, et illico extinctum fuisse; imo contrarium suadere videtur Ezechiel sub persona Regis Tyri graphice Luciferum delineans, dicens; In medio lapidum ignitorum ambulasti, perfectus in viis tuis: quod indicat ipsum aliquamdiu stetisse in amore casto, et velut in eo gressum fecisse per continuationem ipsius amoris, et bonorum operum pluralitatem. Unde multo minus verum apparet, quod docent plurimi Thomistae, post primum indivisibile instans bonos omnes fuisse beatificatos, malos vero damnatos, quia tot ponenda sunt instantia pro via daemonum, quot fuerunt operationes realiter inter se distinctae, sibique succedentes, quibus eorum via ultimo terminata fuit: supponunt enim Thomistae instantia temporis discreti, quo via Angelorum duravit, multiplicari iuxta numerum operationum sibi succedentium: sed daemones tria operationum genera exercuerunt: in primo namque instanti creationis elicuerunt actum meritorium, postmodum mortaliter peccaminosum, quem deinde secuta est damnatio: quae tres operationes omnino sunt incompossibiles: Prima namque fuit conversio actualis in Deum, ut ultimum finem: Secunda fuit aversio actualis ab eodem; Tertia vero necessario pariter distingui debuit a secunda; summa namque delectatio, et summa tristitia sunt inter se incompossibiles respectu eiusdem subiecti: Angelus autem in eo instanti, quo peccavit, habuit summam delectationem et complacentiam in sua perfectione naturali: ergo in eodem instanti non potuit habere summam tristitiam, subindeque tertium illud instans distingui debet a secundo.
Secundum instans viae similiter aliquam habuit temporis continuationem, quo boni augendis meritis, et pugna sive resistentia adversus peccantes, eorumque peccata occupabantur. In Angelis enim ad operandum expeditissimis per gratiam et naturam, quamvis longa mora per quamdam temporis durationem non fuerit necessaria; congruebat tamen, ut durationem sua merita prorogare possent, et sic ampliorem si vellent beatitudinem promereri: quemadmodum docent Theologi, quod si homo stetisset innocens, nec ipse, nec eius posteri statim fuissent in Coelum deportati, sed diuturno tempore in terris degissent, ut multiplicato bonorum operum foenore abundantiorem in Caelis gloriam et beatitudinem assequerentur.
Adde quod eamdem protractam durationis moram suadeat vulgata opinio de peccato Luciferi caeteros ad perduellionis consortium instigatione inducentis: non enim verisimile fuit eodem indivisibili momento omnes rebelles Angelos ipsi adhaesisse; imo credibilius apparet, aliquos interdum fuisse reluctatos, et tandem urgente ipsius sollicitatione ad eius partes declinasse.
Tertium vero instans consummatae discretionis bonorum Angelorum a malis per illorum glorificationem, et horum damnationem, indivisibile quidem fuit, ea ratione qua viam clausit et terminavit, in aeternum tamen duraturum est.
* Pridem enim proscriptum est insanum illud Origenis commentum, quo putabat Angelos perpetua et inamissibili innocentia ac felicitate nondum esse donatos: sed eos adhuc inter peccatum et sanctimoniam, miseriam et beatitudinem, sicut et nos, fluctuare, unde homilia in Numeros 20. De Angelis ad hominum custodiam deputatis scribit: Venient enim, inquit, Angeli ad iudicium nobiscum, et stabunt pro nobis ante solium iustitiae, ne forte aliquis ex ipsis causa fuerit, quod nos deliquimus, ne forte minus erga nos operis et laboris expenderint, quod nos a peccatorum labe revocarent. Eandem probationibus confirmat et repetit homilia 13. in Lucam, atque ita concludit: Porro frequenter evenit ut nobis laborantibus ipsi suum officium non expleant, et in culpis sint. At homilia in idem Evangelium 3. non hominum omnium Angelos faciem Patris qui in caelo est videre dicit, sed eorum dumtaxat qui Ecclesiae nomen dederunt, tum ait postmodum: Quomodo enim si per curam eorum et industriam salus hominibus comparatur, faciem Patris semper attendunt: si autem per negligentiam eorum homo corruerit, danni sui periculum non nesciunt. Et Paulo inferius: Ignominia Angeli est si homo iustus creditus fuerit et peccaverit: ut e contrario gloria est Angelo si creditus sit saltem minimus in Ecclesia fuerit. Videbunt enim aliquando faciem Patris qui est in caelis, cum alii non videant: secundum meritum enim eorum Angeli sunt, aut semper, aut nunquam, aut parum, aut plus faciem Dei Angeli contemplantur. — Verum ista Origenis doctrina iam dudum a sanctis Ecclesiae Patribus, et ab universo Theologorum coetu proscripta est inter Origenis errores deputata. *
Quaeres 2. Quamdiu duraverit Angelorum via?
Respondeo. rem esse prorsus incertam; quidam enim existimant Angelos viae suae terminum habuisse ipsa prima die mundi, quando Deus divisit lucem a tenebris, quasi in ista discretione mystica delineata fuerit ac designata Angelorum bonorum a malis discretio. Sunt qui existiment id contigisse secunda die, quando Deus creato firmamento divisit aquas quae sunt super firmamentum ab his quae ipsi inferiores sunt, quasi per hanc divisionem adumbrata fuerit sanctorum Angelorum a daemonibus separatio.
Putant ceteri, nullos adhuc Angelorum lapsos fuisse sexta die mundi, quippe cum Deus vidit cuncta quae fecerat, et erant valde bona, subindeque nullae adhuc creaturae peccato deformes, et inficiatae tunc temporis videbantur.
— Verum has omnes sententias levioribus, et incertis ducuntur argumentis: siquidem Moyses illis mundi diebus rerum corporearum formationem delineat; sicque divisionem lucis, et aquarum in corporearum, ut natura ipsa demonstrat, refert sanctissimus Propheta, nec forte de illa bonorum Angelorum a malis discretione, quidquam tunc cogitabat; sic pariter docet Deum probasse omnia quae fecerat ad totius Universi integritatem, et ornatum: an autem illis verbis etiam complexus fuerit formationem spiritualium creaturarum, incertum prorsus.
— Nihilominus conveniunt omnes Theologi viam Angelorum non ita diu protractam, sed fuisse valde brevem: tum ob perfectionem potentiarum angelicarum, quae facillime opera sua implent, maxime cum nulla adversantia impedimenta, nec corporea organa habeant Spiritus illi ad intelligendum, et volendum expeditissimi: tum propter ingentia ipsis collata divinitus auxilia, quibus eorum intellectus irradiabatur, et voluntas ad operationem stimulabatur, adde quod praemii comparandi magnitudo, nec temporis diuturnitatem, nec bonorum operum multitudinem ac pluralitatem exigat: nam, ut loquitur Doctor dist. 5. qu. 1. num. 4. ad magnum praemium non requiritur multitudo meritorum, sed multo magis requiritur unum meritum intensum, quam centum millia remissa. In Angelis autem fuit motus meriti valde intensus pro ista morula qua merebantur, in tantum forte quod nullus homo secundum communem legem posset habere ita intensum actum meriti, sicut ipsi habuerunt.
Articulus II: De officiis sanctorum Angelorum erga homines, et obsequiis hominum erga Angelos
Angelorum in humanum genus infinita propemodum, et illustria ac quotidiana sunt officia et beneficia; In supernis enim Spiritibus non solum admirabilis dignitas, sed etiam dignatio amabilis invenitur, ait S. Bern. serm. 1. de S. Michaele. Praecipuum autem in homines angelicae beneficentiae munus est eorum custodia, quam tum publice universorum, tum singulorum privatim suscipiunt; quocirca merito homines, ut aliqua ex parte tanta ab Angelis impensa sibi beneficia rependere valeant, dignum est, ut eos in grati animi testimonium laude, et cultu celebrent. Unde in hoc Articulo tria suscipimus determinanda: Primum, an omnes Angeli a Deo ad homines interdum mittantur, ut aliquod ipsis beneficium aut obsequium impendant; secundum, an et qui Angeli ad privatam et publicam hominum tutelam et custodiam a Deo deputentur. Tertium, quo cultu et qua veneratione homines sanctos Angelos venerari, et celebrare debeant.
Quaestio I: An omnes omnino Angeli ad hominum obsequia interdum deputentur
Notandum 1. Angelos omnes, praeter eorum distributionem in tres Hierarchias, et novem Ordines, communiter dividi in Assistentes, et Ministrantes, quae divisio sumitur ex Daniele 7.1 Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei: ex quo oraculo Doctores inferunt plures esse Angelos assistentes, veluti coelestis aulae Principes, quam Ministrantes; maiori namque numero assistentes designat Propheta quam Ministrantes. Hinc coniiciunt aliqui non omnes Angelos a Deo ad homines e Coelo in terras deputari: sed eos qui sunt ultimae Hierarchiae, ceteros vero Deo semper in Coelo praesentes assistere, nec usquam hominibus apparere, quod an verum sit, hic determinandum.
Notandum 2. Ex Doctore in 2. dist. 10. qu. unica, num. 2. duplicem distingui posse Angelorum Missionem: exteriorem unam, sensibilem, et immediatam: interiorem alteram, insensibilem, et mediatam. Prior est, qua Angeli a Deo ad homines mittuntur, quatenus vel eis divinam voluntatem insinuent, vel eorum affectum ad divinum amorem stimulent, et accendant, vel intellectum illustrent, et illuminent, nedum eis divinam lucem impertiendo, sed et sibi concreditas veritates suggerendo: posterior vero est, qua Angeli superiores ad inferiores mittuntur, ut eos de divinis mysteriis, divinaque voluntate instruant, quatenus ipsi eadem homines possint docere: Secundum communem processum, et ordinem, inquit Doctor, revelantur ingentia Dei mysteria superioribus, priusquam inferioribus: et ita superiores mittuntur ad inferiores loquendo, et illuminando eos interius: et illi inferiores mittuntur exterius, ad illa revelata nuncianda hominibus, vel explicanda: et ita non omnes communiter mittuntur extra. An autem extraordinarie saltem omnes Angeli a Deo ad homines propter grandia quaedam denuncianda mysteria aut implenda negotia, vel beneficia conferenda mittantur, hic est resolvendum.
Notandum 3. Quod quamquam conveniant omnes Doctores Scholastici, Angelos interdum a Deo ad homines mitti, ut eorum intellectum illuminent, et affectum inflamment; dissentiunt tamen invicem plurimi in assignando modo illius illuminationis et inflammationis, nam inquit Seraphicus Doctor, dist. 11. art. 2. par. 2:
animae nostrae a beatis Angelis per eorum revelationes illuminari possunt tripliciter; Uno modo, inquit, ut intelligatur Angelus interiorem portionem illuminare per modum luminis irradiantis: Alio modo, ut intelligatur illuminare per modum speculi deferentis: Tertio modo, ut intelligatur illuminare per modum linguae vivaciter exprimentis. Omnes hi modi etsi aliquo modo sint intelligibiles, cum Angelus sit lumen, et speculum, et habeat etiam spiritualis interpretationis sive locutionis officium, sustineri possunt; tertius tamen modus intelligibilior est. Non enim multum bene apparet quomodo Angelus irradiet, nec quomodo se offerat aspectui animae; sed hoc satis intelligibile est, quomodo possit anima quod concepit, suggerere: et sicut Doctor > dum exterius loquitur, et viam parat ad intelligendum, et viva et efficax locutio quadam vivacitate ad intellectum nostrum habet ingressum, dum sonat in aure corporis exterius, ratione cuius etiam libentius audit homo bonum Clericum, cuius sermo est efficax, et vivus: cum habeat aliquid latentis energiae vivae vocis actus, ut dicit Hieronymus: sic et hoc modo intelligendum est, quod Angelus hoc possit facere interius, et sic illuminare, non lumen infundendo nec solum offerendo sicut obiectum vel speculum, sed etiam vivaciter excitando, sicut Doctor exterius, et adhuc efficaciori modo.
His ita praenotatis, tria sunt resolvenda. Primum, an revera Angeli a Deo ad hominum obsequia e coelo in terram mittantur: Secundum, an non solum ex ultima Hierarchia, sed etiam ex aliis duabus superioribus interdum ita deputentur: Tertium, quisnam sit praecipuus, et ordinarius illius angelicae missionis effectus.
Conclusio prima. — Angeli revera interdum mittuntur ad homines. Haec est de fide, et probatur variis Scripturae textibus: Exodi 23. Ecce ego mittam Angelum meum qui praecedat in via. Lucae 1.2 Missus est Angelus Gabriel. Act. 12. Nunc scio vere quia misit Dominus Angelum suum, et eripuit me de manu Herodis.
Probat hanc Conclusionem Seraphicus Doctor loco supra laudato q. 1. ex eo quod haec missio maxime congruat charitati divinae, quae per eam missionem manifestatur; et angelicae, quae per ipsam nos adiuvat; et nostrae, quae cum sit infirma, per angelicum obsequium fovetur, nutritur, et excitatur. Haec, inquam, missio concordat charitati divinae, quia in hoc manifestatur divina bonitas, quantum nostram salutem diligat, dum nobilissimos Spiritus, qui ei intima charitate iunguntur, dirigit et transmittit ad procurandam salutem nostram. Et competit etiam charitati angelicae, cum enim charitatis ardentis sit maxime desiderare aliorum salutem, ob quam dicit Dominus sicut etiam dixit Isaias cap. 6. Ecce ego, Domine, mitte me: et Angeli possint nos iuvare, pro eo quod vident nos suo auxilio indigere, et malos Angelos indesinenter nos impugnare; ideo, quod ad nos mittantur, lex exigit charitatis angelicae. Competit etiam hoc charitati humanae, quae quoniam parvula est, quamdiu sumus in via, indiget foveri, et nutriri, et excitari. Et quoniam Angeli sunt concives hominibus, cum non sint eis iuncti per similitudinem naturae quae excitat ad amorem, oportuit iungi per obsequium beneficentiae.
Dices 1. Frustra mittit quis nuntium, ubi ipse praesens est, et melius potest facere per seipsum: ergo cum Deus nobis praesentissimus sit, et omnia possit facere per seipsum, ad nos frustra mittit Angelum: sed Deus nihil frustra molitur: ergo nec Angelum mittit.
— Respondet Seraphicus Doctor, quod quamvis sit Deus praesens, tamen propter caecitatem et caliginem intellectus nostri in qua sumus, ipsum cognoscimus ut absentem. Et quia illi Spiritus propter claritatem luminis, et beatitudinis perfectionem semper vident Deum facie ad faciem, et sunt ei praesentes, quemadmodum illi qui sunt in camera Regis indicant his qui sunt in exercitu Regis voluntatem, et ad hoc mittuntur a suo Domino: sic intelligendum est in proposito. Nec valet: Dominus per se potest facere: ergo non debet ad hoc nuntium mittere. Multa enim potest ille qui praeest per se facere, quae tamen iniungit servo, vel nuntio, ut salvetur in ministerio de actionibus decens et congruus ordo.
Dices 2. Deus misit Filium, et Spiritum sanctum ad nostram salutem instaurandam: ergo ad eam procurandam non est necessaria Angelorum missio. — Negat consequentiam Seraph. Doctor: quamquam enim revera Filius, et Spiritus sanctus per suam ad nos missionem sufficientissime salutem nostram instauraverint, quoniam tamen libertate donantur, et nostrum arbitrium pigrum est, et non bene gratiae cooperatur, ideo indiget excitari: ad hoc autem nullus est magis idoneus, quam sit Angelus: et ideo conveniens est, ut ad nos mittatur, non propter indigentiam procurationis salutis nostrae ex parte Filii, vel Spiritus sancti, sed propter negligentiam cooperationis ex parte nostri.
Dices 3. Angelus beatus sedem habet in coelo empyreo, tamquam in loco sibi congruo, et maxime convenienti, subindeque appetit ibi esse: ergo si extra coelum empyreum mittatur, frustratur eius appetitus, sicque non erit perfecte beatus: hoc autem consequens est absurdum: ergo et id unde sequitur. — Respondet idem, quod locus non debetur Angelo propter eius necessitatem, vel indigentiam, sed solum propter quamdam congruentiam. Haec autem congruentia compensari potest, et tunc nullam ponit imperfectionem vel indecentiam per sui ipsius absentiam: et sic est in proposito. Plus enim delectatur Angelus implere voluntatem Domini sui, et adiuvando hominem placere Deo, quam delectetur esse in empyreo.
Rogabis 1. Num etiam Deus interdum malos Angelos ad homines mittat. Affirmo. id enim expresse Scriptura significat. legimus enim 3. Regum cap. ultimo, quod daemonem alloquens, qui habebat in animo petere facultatem, ut deciperet Achab: Egressus est autem Spiritus coram Domino, et ait: ego decipiam illum: cui ait Dominus: in quo? Et ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium Prophetarum eius. Cum ergo Angelus ille offerebat sese ad decipiendum, sequitur quod sit malus, et a Deo missus sit, ut significatur verbis sequentibus: decipies, et praevalebis, egredere, et fac ita. Ergo mali interdum ad homines mittuntur. Hoc ipsum inculcenter explicat Gregorius lib. 2. Moralium, ubi loquens de bonis Angelis, et malis, dicit: Sicut de bonis Angelis in hac vita laborantibus auxilium pietatis impenditur: ita isti occultae eius iustitiae nesciendo servientes, ministerium exequi reprobationis conantur: non enim ministrant Deo soli, qui adiuvant boni, sed etiam mali, qui probant, non solum qui redeuntes a culpa sublevent, sed etiam qui redire volentes gravent. Nec refert, quod Angeli perversi seductionem hominum et animarum perditionem intendant: licet enim, inquit Alensis noster, q. 41. membro 2. sit contraria intentio ipsius diaboli intentioni divinae, quantum ad hoc, quod haec est bona, et illa mala, nihilominus utitur Dominus tentatione diaboli ad bonum; tentatio enim qua tentavit Diabolus Iob, quantum fuit de voluntate diaboli, fuit ad seducendum: sed illam ordinavit Dominus ad bonum, ut patientia Iob probaretur. Missio ergo Domini respicit ordinationem potestatis ad tentandum, quae est sub potestate divina, non in ordine ad voluntatem Dei, sed eius malam voluntatem ordinat Deus ad bonum.
Rogabis 2. An Angeli inferiores interdum a superioribus mittantur ad homines. Affirmo, idque probat S. Gregorius in Moralibus ex illis Zachariae Prophetae verbis, ubi dicit Propheta, quod Angelus, qui loquebatur in me egrediebatur, et alius Angelus egrediebatur in occursum eius, dixit ad eum: loquere ad puerum istum dicens: absque muro habitabitur Ierusalem. Ex quo accipitur, quod Angelus mittit, unde dicit: In conspectu Conditoris angelica ministeria ordinata sunt, ut pro communi felicitate beatitudinis Opificem suum videntes, gaudeant: cum pro dispositione dignitatis alii aliis subministrant. Ad Prophetam Angelus Angelum mittit, et quae secum de Deo communiter conspicit, edocet, et eligit, quia cum per superiorem scientiam virtute cognitionis, et praestantiorem gratiam culmine potestatis excedit. Haec S. Gregorius. Ex quibus manifeste colligitur, quod unus Angelus ab alio interdum mittatur.
Confirmatur. quia verisimile est quod quando Deus inferioribus Angelis vult revelare aliquid, id revelat prius superioribus, communiter loquendo, et his mediantibus inferioribus: ergo mittuntur superiores ad inferiores illuminandos: sed inferiores etiam similiter illuminant alios sibi inferiores, donec veniatur ad ultimum ordinem, ex quo verisimiliter mittuntur aliqui ad illuminandos homines.
Dices. Quod etsi superiores illuminent inferiores, tamen non inde sequitur, quod mittantur, quia ad missionem, de qua hic agitur, requiritur motus localis: sed ut superiores illuminent inferiores, non est necesse, ut moveantur localiter, alioqui non possent sibi proximos illuminare. — Respondeo, fortassis choros angelicos superiores esse tam distantes ab inferioribus, ut non possint eos illuminare, quin moveantur localiter. Deinde posset dici, quod missio quaecumque non necessario importet motum localem, sed ordinationem Angeli ad illuminandum alium, ita ut ille Angelus dicatur ad alium mitti, cui Deus praecipit ut alium instruat, sive interim id fiat cum, vel absque motu locali.
Conclusio secunda. — Angeli non solum inferiores, sed etiam superiores quique interdum a Deo ad homines deputantur. Ita Doctor loco supra laudato num. 2. ubi ait: Videtur quod supremi, vel aliqui de supremis mittantur quandoque ad extra.
Probaturque Conclusio ex Scriptura Sacra, imprimis vero ex illo Isaiae 6. ubi legimus: Seraphim stabant super illud sex alae uni, sex alae alteri, et subdit statim: Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulit de altari, ac tetigit os meum. Sed Seraphim sunt superioris ordinis, ut supra probatum est, et indicat sanctus Damascenus lib. 2. c. 4. ubi referens doctrinam S. Dionysii ait: Primum ordinem Angelorum esse, qui Deum semper circumstat, assidueque, ac citra ullius rei interventum ei copulatur: nempe sex aligerorum Seraphim. Item Gen. 3. legimus, quod Deus collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae. Diximus autem supra Cherubim esse secundi ordinis Angelorum, qui Deo proximiores sunt, unde etiam 4. Regum 19. Domine Deus Rex Israël, qui sedes super Cherubim tu es Deus solus Israël. — Idipsum etiam evincitur ex eo Danielis 10.3 Michael unus ex principibus primis venit in adiutorium meum: et infra: nemo est adiutor meus nisi Michael princeps vester. Hinc Ecclesia in officio Angelorum orat: Angelum pacis Michael ad istam caelitus mitti rogitamus aulam. Et iterum: Michael Archangele veni in adiutorium populo Dei. At vero Michael unus ex primis, si non primus Seraphinorum esse creditur, ut censet Pantaleon Diaconus, in hom. De S. Michaele apud Surium 29. Septembris, necnon S. Basilius hom. 1. De Angelis, ubi haec legimus: Michael Dux supernorum Spirituum, qui dignitate, et honoribus praelatus es omnibus Spiritibus, tibi supplico. Idem sentit Laurentius Iustinianus dicens in sermone de S. Michaele: In spirituali primo conflictu ceteris Spiritibus sanctis praelatus est Michael, sicut Lucifer malis. Quod etiam firmari potest ratione, nam in bello angelico, quod in exordio mundi fuit, Michael fuit dux bonorum, qui illos ad obediendum Deo excitavit, sicut Lucifer socios ad defectionem induxit.
Confirmatur. verisimile est mentem Ecclesiae esse supremum omnium Angelorum plus venerari, quam reliquos: quia hoc etiam magis consentaneum voluntati divinae esse merito praesumi potest: sed Ecclesia maxime veneratur Michaelem, ut in officio Angelorum profitetur, et prae ceteris ipsi templa dicat: ergo sentit illum esse supremum Seraphinorum.
Non tamen me latet S. Thomam in 2. dist. 1. asserere Michaelem esse ex ordine Principatuum, et ad litteram intelligit verba Danielis cap. 10. ubi Michael dicitur, Unus ex principibus primis: quam sententiam sequitur Toletus in primum caput Lucae, et Pererius lib. 12. in Danielem: non desunt etiam, qui inter Potestates illum collocent, quia ad illum ordinem spectat debellare, et amovere daemones, in quo Michaeli maxima potestas tribuitur Apoc. 12. Cui sententiae videtur Ecclesia favere in officio ipsius sancti Michaelis dicens: quoties mirae virtutis aliquid agitur, Michael mitti perhibetur. Verum probabilior sententia iam invaluit, ipsum esse supremum inter Seraphinos, adeoque principem omnium prorsus Angelorum; qui cum ad nos mittatur, certum esse debet nedum inferiores, sed et superiores Angelos interdum a Deo ad homines delegari.
Denique hoc ipsum apprime edocet S. Paulus, ubi sine ulla exceptione testatur omnes Angelos mitti a Deo, et mandata sibi ministeria capessere, et perficere: Nonne omnes, inquit ad Hebraeos 1., sunt administratorii Spiritus in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis? quae verba disertissime veritatem conclusionis confirmant; maxime si advertatur series totius S. Pauli discursus: intendit enim probare Christum rebus omnibus creatis antecellere; praesertim Angelis, qui ceteris creatis omnibus praestant: Tanto, inquit, melior Angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit, nimirum quod Dei Filius appelletur, et ad eius dexteram, ut Patri aequalis sedeat: unde subdit: ad quem Angelorum dixit aliquando: sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? quas dignitatis praerogativas, ut evincat Apostolus Angelis non convenire, subdit: omnes sunt administratorii spiritus, etc. quae certe ratio imbecillis et nulla prorsus appareret, nisi Angelos omnes sine ulla dignitatis, vel ordinis exceptione comprehenderet, nam si summi ordines eximantur, videri quidem poterit Christus Angelis, et Archangelis, aut aliis quibusdam excellere; non autem Cherubinis, et Seraphinis, qui nec a Deo cum ceteris mitterentur, nec in ministrandi partes venirent. Quare quod de Angelis dicit illo loco Paulus, ad omnes etiam supremos Angelos pertinet. Certum ergo esse debet omnes etiam superiores Angelos ad nos interdum a Deo deputari.
Eamdem veritatem probant sancti Patres, maxime S. Athanasius Oratione secunda contra Arianos, ubi demonstrat Filium Dei esse vere Deum, ex eo quod superior sit Angelis, qui ad ministerium mittuntur. Et Angeli qui Deum, ait, sursum, deorsumque comitantes ministros se praebent; de Filio vero dicit: et adorent eum omnes Angeli eius. Quae ultima verba ex Apostolo desumpta omnes prorsus Angelos etiam superiores denotant; quippe non minus principes quique Angeli, quam infimi Christum venerari iussi sunt.
Expressissimus est etiam Chrysostomi locus Hom. 8. in Gen. ubi illa verba, Faciamus hominem, non ad Angelos, ut Hebraei putant, referri probat, quod Angeli non sint divinorum arcanorum principes, sed ministri: Non est, inquit, Angelis tributum, ut sint consilii participes, sed ut assistant, et ministerio fungantur; quod ut discas audi magni loquentissimum Isaiam de superioribus Angelorum virtutibus loquentem: Vidi Cherubim stantes a dextris Dei, et Seraphim.
Consentit Gregorius Nazianzenus Oratione 34. Cum Angelorum summos et infimos recensuisset ordines, mox universe ait: Illos divinae voluntatis administros loca omnia peragrare, omnibus ubique adesse promptos ministerii alacritate, tum naturae agilitate, alios aliam mundi partem obtinentes, sive alteri cuipiam parti universitati attributos.
Mitto plurimos alios e SS. Patribus idem affirmantes, unicumque profero S. Bernardum, qui sermone de S. Benedicto, Luciferum interpellans ait: Cherubim, inquit Propheta, stabant, et non sedebant, quid laborasti, ut iam sedeas! Omnes administratorii sunt spiritus missi in ministerium propter eos, qui haereditatem capiunt salutis, et tu sedebis? Et Sermone primo de S. Michaele, cum dixisset ipsum licet e superioribus Angelis, nobis tamen advigilare et opitulari, subdit: Neque id quidquam incredibile videatur, quandoquidem ipse quoque Creator, et Rex Angelorum, venit non ministrari, sed ministrare, et animam suam dare pro multis.
Eamdem veritatem probat Doctor Subtilis loco laudato, ex eo quod Gabriel missus ad Beatam Virginem fuerit unus ex supremis Angelis, quippe cum cognoverit mysterium Incarnationis, quod multos inferiores Angelos (ut putat) latuit.
Nam, inquit, Incarnationem nescierunt multi Angeli ante tempus Incarnationis, vel Passionis Christi, sicut patet, per illud Isaiae 63. ubi quaeritur in persona inferiorum Angelorum, quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus? etc. et per illud Psalmi, quis est iste Rex gloriae? et respondit Dominus fortis, etc. Apparet etiam per Apostolum ad Ephesios 3. et innotescat Principibus, et Potestatibus per Ecclesiam, etc. ubi glossa Hieronymi, angelicas potestates, vel dignitates dicit praefatum mysterium Incarnationis ad plenum nesciisse, donec completa esset Passio Christi, et Apostolorum praedicatio fuisset gentibus dilatata, quod tamen usque tunc non latuit maiores, secundum glossam Augustini ibidem dicentis: Constat autem, quod Angelum missum ad beatam Virginem, ad hoc nunciandum non latuit: ergo ille cui hoc patuit erat de superioribus, et non de infimis, quos latuit illud sacrum mysterium.
Ita Doctor.
Dices. S. Dionysius, cap. 13. De Caelesti Hierarchia, arbitratur supremos Angelos nunquam ad haec infima ministeria descendere: quod autem ad Isaiam purgandum unus e Seraphinis lapsus legitur, id sic explicat, ut non summi ordinis quispiam munus hoc obierit, sed interior aliquis, cui Seraphinorum proprium nomen imponitur, quia propriam istius ordinis functionem gerebat, cum ignito carbone Prophetae labia perurebat. Quam etiam interpretationem S. Gregorius Magnus in caput primum ad Hebraeos amplectitur, probatque, ex eo quod etiam interdum Angeli nomine Dei appellentur quando vices illius gerentes opera maioris momenti obeunt: ergo isti Patres censent superiores Angelos ad nos non transmitti. — Respondeo equidem illam fuisse illorum sententiam; verum hac in re non videntur audiendi, maxime cum Scriptura sacra satis aperte nostram sententiam firmet, et caeteri Patres nobis adstipulentur, ut supra dictum est.
Addo illam expositionem S. Dionysii videri pugnare in ipsamet verba Prophetae: Seraphim stabant super illud sex alae uni, et sex alae alteri, Seraphinorum qui per illas imagines repraesentabantur: sicut enim dicit Propheta: Vidi Dominum sedentem super solium, ita dicit se vidisse Seraphinos illi assistentes: ergo sicut priora illa verba intelliguntur de Deo ipso repraesentato in illa imaginaria visione; ita posteriora intelliguntur de veris Seraphim assistentibus et laudantibus Deum. Adde quod, inquit Suarez lib. 6. c. 10., in nullo alio loco Scripturae fit mentio Seraphinorum, nisi in illo, ut ibi notat Hieronymus: ergo si ibi Seraphim non significat proprium ordinem, sed generaliter Angelum accendentem, non habebimus in Scriptura mentionem illius ordinis, nec unde illum probemus; nam quod dicit Psalmo 103. Qui facis Angelos tuos Spiritus, et ministros tuos flammam ignis, licet ab aliquibus de Seraphinis exponatur, ita ut sensus sit, Deum etiam supremos Angelos in se ardentes, ut flammam ignis, facere ministros suos; verus tamen sensus est, Davidem loqui de omnibus Angelis, quos vocat flammam ignis, vel quia charitate ardent, vel quia efficaciam habent spiritaliter urendi, et accendendi homines, ut ibi exponunt Augustinus, Theodoretus, et Gregorius hom. 31. in Evangelium. Unde potius roboratur argumentum; nam cum omnes Angeli ministri Dei sint, et generali ratione flamma ignis, si propter hoc solum vocantur Seraphim apud Isaiam, non superest locus, unde ex nomine Seraphim proprium ordinem Seraphinorum probemus.
Dices 2. Angeli, ut diximus in primo Notabili, solito distribuuntur in assistentes, et ministrantes: sed illa divisio nulla foret, si omnes deligerentur ad ministerium: ergo necessario fatendum est superiores Angelos, qui Deo dicuntur assistere, ad ministeria deputari. — Confirmatur ex S. Gregorio lib. 17. Moral. cap. ubi verba illa Danielis declarans: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei, ita scribit: Aliud est assistere, aliud ministrare: assistunt enim illae proculdubio Potestates, quae ad quaedam hominibus nuntianda non exeunt; ministrant vero hi, qui ad explenda officia nunciorum veniunt; sed tamen ipsi quoque contemplatione ab intimis non recedunt: et quia plures sunt, qui ministrant, quam hi qui principaliter assistunt. assistentium numerus quasi definitus, ministrantium vero infinitus ostenditur.
— Distinguo maiorem: distribuuntur Angeli in assistentes, et ministrantes, secundum ordinariam divinae providentiae dispositionem, concedo: secundum extraordinariam, et quantum ad extraordinaria opera, nego.
Ordinarie quidem soli inferiores Angeli ad tutelam et custodiam deputantur. Nihilominus etiam interdum superiores emittuntur; quod utique ex Scriptura testificatione liquet, quae Angelos quosdam, qui nominatim assistere dicuntur, e caelo mitti docet in terras, ac variis legationibus, ministeriisque perfungi: talis fuit Raphael, qui se unum e septem esse fatetur, qui adstant ante Deum, et is tamen ad Tobiam missus, nulla ne infima quidem servorum obsequia detrectavit; ita Gabriel Zachariae Sacerdoti oblatus in templo: Ego sum, inquit, Gabriel, qui asto ante Deum: idemque Angeli alterius iussu Danieli se stetit, et ei ventura praedixit: Michael vero unus de principibus primis apud eumdem Danielem venire nihilominus ad opem ferendam legitur, ac de Moysis corpore certasse cum diabolo, in Iudae canonica: nam de Seraphinis, qui supremi omnium habentur, satis ex Isaia constat mitti eos, ac diversis functionibus operari. Cherubim item ante Paradisum voluptatis collocatus refertur a Moyse. Quod autem de utrisque Dionysius quorumdam ex opinione scribit, non illos ex Seraphinorum, aut Cherubinorum ordinibus fuisse, sed ex inferiore, ac maiorum illorum gessisse vices, minime consentaneum videtur, eique complures reclamant veterum, qui quorum nominibus appellantur, eorum ad ordines pertinere illos putant; unius ex omnibus Hieronymi testimonio ero contentus, qui de Seraphinis ita loquitur: Quidam Graecorum in Scripturis apprime eruditus Seraphim virtutes quasdam in coelis esse exposuit, quae ante tribunal Dei assistentes, laudant eum, et in diversa ministeria mittuntur, maxime quae ad eos, qui purgatione indigent, et ob pristina peccata aliqua ex parte suppliciis purgari merentur.
Conclusio tertia. — Ordinarius, et praecipuus angelicae ad homines missionis effectus est animae purgatio, intellectus illuminatio, et affectus inflammatio. Ita Seraphicus Doctor dist. 10. art. 2. qu. 1. et 2. Hancque veritatem luculenter expendit ipsemet, vel alius ex ipso quisquis fuerit auctor Compendii Theologicae veritatis lib. 2. cap. 18. ubi ait:
S. Dionysius attribuit Angelo tres actus, scilicet purgare, illuminare, et perficere: purgant itaque Angeli removendo phantasmata, quae impediunt illuminationem, quam Angelus intendit facere in nobis. Unde tria removent ab anima, scilicet ignorantiam, et nubila phantasiarum, ac falsas opiniones philosophicarum rationum revelationi contrariarum. Illuminant vero animam tripliciter, scilicet ad sensum, ut patet quando aliquid manifestatur in sumpto corpore: item ad imaginationem, scilicet cum fumositates, quae per spiritum animalem ad cerebrum elevantur transmittunt in diversa phantasmata; et hanc potestatem habet etiam diabolus: item ad intellectum, et talis illuminatio solum perfecta est. Non autem, quod Angelus illuminet intellectum efficiendo novam cognitionem in anima, quia non potest in intellectu novam speciem imprimere, nec habitum novi luminis dare, sed nec eius intentionem quo vult convertere, quia hoc est contra naturam liberi arbitrii. Haec enim tria requiruntur ut intellectus noster intelligat aliquid, scilicet species, qua cognoscatur, et lumen in quo cognoscatur, et intentio qua convertatur intellectus super speciem. Illuminat autem Angelus intellectum nostrum excitando, et disponendo, et lumen divinum in nos transferendo, facit enim ut dictum est, in phantasia transmutationem specierum componendo, et dividendo secundum exigentiam rei, quam vult revelare. Item irradiat lumen intellectus sui super illas species, ut moveant intellectum nostrum, et sic plura et subtiliora videre possunt in lumine duplicato. Item excitat intentionem animae aliquo motu, ut ipsa convertat se super illa phantasmata abstrahendo se ab aliis: perficit autem, idest, promovet ad melius.
Idem docet quantum ad inflammationem affectus, dum probat, prius praemonendo accendi posse intellectum humanum tripliciter: scilicet vel efficiendo, vel excitando, et adiuvando, vel movendo.
Primo modo, solus Deus potest inflammare affectum, scilicet per effectum. Secundo modo, ipsum desideratum inflammat affectum, scilicet excitando et adiuvando. Tertio modo potest Angelus affectum nostrum incendere per motum. De his habemus exemplum in naturis: quia primo modo ignis accendit ligna; secundo modo ligna incendunt ignem; et tertio modo, qui ligna igni apponit, ignem accendit. Differentia autem est, inter emittere cogitationem, et incendere, et mentem illuminare: quia cogitationem immittere est, ut dicit Beda, intus creare, et facere cogitationem; sed incendere est cogitationem iam factam inflammare; illuminare vero est dare revelationem de aliquo occulto intelligibili.
Observandum est autem 1. cum Subtili Doctore in 2. dist. 11. n. 4. quod Angeli intellectum humanum illuminando, nullam intellectionem actualem, aut speciem intelligibilem ullo modo causare possunt ut causae totales. Ratio autem, inquit, non est ex aliqua impotentia ex parte Angeli, quia sufficienter est in actu primo, et potest causare in alio Angelo actum secundum: sed ratio est ex intellectu nostro, qui pro statu isto est passivum determinatum ad determinatum activum, ut ad phantasmata, et intellectum agentem: et ideo impeditur ne possit recipere immediate immutationem ab aliquo actu intelligibili sine phantasmate; quia phantasmata se habent pro statu isto ad intellectum nostrum sicut sensibilia ad sensum; quoad hoc scilicet, ut sicut sensus non immutatur primo nisi a sensibili extra, sic nec intellectus noster prima immutatione immutatur nisi a phantasmate. Ex quibus infert, quod nullus Angelus potest naturaliter hominem in extasim rapere per intellectionem seu visionem intellectualem, et quod omnis raptus factus virtute diaboli, fiat primo, et directe ad imaginationem aliquam vehementem, quam concomitatur, aut potest comitari cognitio intellectualis eiusdem obiecti, quae imaginatio potest esse tam vehemens, ut distrahat hominem ab attentione ad ullum aliud obiectum; et denique quod hominis raptus ad quem homo potest seipsum per consuetudinem disponere, sit etiam ad aliquid imaginabile considerandum. Quamvis forte Deus animam consuetam se retrahere ab omnibus aliis obiectis ad considerationem alicuius unius obiecti boni, v. g. passionis Christi, aut gloriae Paradisi, quandoque rapiat ab illa consideratione ad considerationem mere intellectualem independentem a phantasmatibus, talem scilicet, quam haberet anima extra corpus.
Observandum 2. ex eodem ibidem n. 5. ut ipsum explicat Poncius, quod Angelus non possit in homine producere cognitionem ullam independentem a phantasmatibus, neque etiam dependentem tamquam causa totalis aut partialis immediate concurrens effective ad ipsam cognitionem; posset tamen docere hominem; quae sententia est communis, et probatur: quia sicut homo docet hominem proponendo signa illi taliter inter se ordinata, ut ipse possit cognoscere quod ignoravit ante, ita etiam Angelus potest facere; quia in corpore assumpto posset loqui tam bene quam homo, et quia melius cognoscit naturas rerum, facilius, et citius posset perducere ad cognitionem, quam homo. Deinde, Angelus potest excitare illas species quas quis habet, eo ordine quo determinare possint ipsum ad cognoscendum aliquid antea ignotum, et hoc faciendo doceret et instrueret. Rursus posset ipsasmet res proponere secundum talem rationem, secundum quam ex ipsis posset quis cognoscere aliquid quod antea ignoravit; et sic etiam doceret, in quo non est difficultas. — An autem Angelus citius hominem docere posset utendo signis naturalibus ad placitum institutis, quam doceri possit ab altero homine, id fore mirum existimat Doctor; Mirum enim, inquit, videretur, si citius posset immutare visum multis sensibilibus, vel visibilibus, a quibus abstraherentur species necessariae ad unam magnam argumentationem hominis, quam posset ipse, vel homo uti signis illis ad placitum institutis repraesentantibus illa obiecta. Verum id non solum mirum videri debet, sed etiam impossibile, si sit sermo de cognitione, quae indigeret variarum rerum propositione; sed non dubito quin possit citius docere monstrando rem ipsam unam, vel alteram de natura illius, quam homo posset loquendo.
Observandum 3. ex eodem ibidem n. 6. quod Angelus nequit producere novum phantasma in phantasia hominis, nisi mediante obiecto naturaliter causativo eius; et ratio est, quia non potest producere visionem albedinis cum oculo absque concursu ipsius albedinis, nec potest etiam consequenter producere speciem visibilem eius absque albedine, ut omnes fatentur; et certe gratis illa virtus ipsi concederetur: ergo a pari, non potest producere actum phantasiae, aut speciem requisitam ad talem actum absque concursu obiecti: posito autem concursu obiecti, sufficit concursus ipsiusmet potentiae, et sic Angelus nullum debet habere concursum immediatum ad actum aut speciem. Itaque solum potest concurrere per modum proponentis obiectum, aut speciem eius, et per modum etiam removentis impedimentum.