Scotus Academicus, Tomus quartus: De Angelis
Claude Frassen (1620–1711)
Monitum I: Monitum editoris
Praefatio I: In secundum librum Sententiarum praefatio
Tractatus I: De Angelorum natura, operationibus, et praecellentiis
Disputatio I: De Angelorum existentia, natura, et ordine
Disputatio II: De facultatibus, et operationibus Angelorum
Articulus I: De intellectu, et cognitione Angelorum
Nemini dubium esse potest Angelos esse praeditos intelligendi virtute, quippe cum sint substantiae immateriales, liberi arbitrii compotes, perfectae beatitudinis capaces, Deique imaginem, et similitudinem praestantissime referentes, quae tot sunt veluti demonstrationes, et argumenta quibus in eis virtutem intellectivam esse suadetur, et evincitur.
Constat pariter tantam esse tamque eximiam eorum sapientiam, et scientiam, ut non immerito Sophronius eos vocaverit cognitionis fontes, et scaturigines, quorum comparatione, exigua sane (quamquam sublimis videatur) est omnium hominum notitia.
Etenim haec etiam ipsa quae nos scire arbitramur, parum profunde, imperfecte, et tantum in cortice vel superficie percipimus, necnon cum magna ingenii tarditate, et diuturno labore, ac non modica molestia modicum illud imperfectae nostrae scientiae assequimur.
Hinc Hypocrates doctissimum librum suum Aphorismorum longa rerum experientia, et observatione conscriptum his verbis exorditur: Vita brevis, ars longa, tempus praeceps, experimentum difficile: Angelicus vero intellectus summa facilitate, celeritate maxima, ac incredibili perspicacitate rerum omnium notitiam plenissime obtinet; et quae tot Philosophi multis exantlatis laboribus non fuerunt adepti, ille sine labore assequitur.
Quapropter nomine intelligentiae Angeli donantur a Philosophis, nihil enim est in mundo, cum materia concretum vel ab ea seiunctum, incorruptibile aut caducum, tempore finitum aut sempiternum, quod non intime, distincte, et penitissime intelligant ac percipiant.
Itaque non opus est ampliori commendatione angelicum intellectum illustrare, solumque nobis incumbit eius delineare characteres, et operationes: quapropter praesens Articulus quatuor potissimum Quaestionibus absolvetur, quarum Prima ipsius intellectus angelici vim aperiet: Secunda modum operandi illius declarabit: Tertia obiectum cognitionis angelicae proponet: Quarta denique diversas eiusdem cognitionis species explanabit.
Quaestio I: Quis, et qualis sit intellectus Angelicus
Conveniunt omnes Auctores Angelos esse cognitione intellectuali praeditos; dissentiunt vero circa principium eius intellectionis: quidam enim volunt Angelos intelligere per ipsammet suam substantiam, et essentiam, ut docuisse videtur Commentator 12. Metaph. text. 52., ubi affirmat quod in substantiis separatis essentia, et operatio non est quid distinctum, ac proinde quod intelligere Angeli sit ipsamet eius substantia.
Durandus vero in 2. distinct. 3. quaest. 5. asserit quod licet intellectio ista, qua Angelus intelligit alia a se realiter, distincta sit ab eius substantia; illa tamen qua seipsum cognoscit, prorsus est indistincta.
Thomistae contendunt intelligere angelicum esse distinctum realiter ab eius substantia; quippe cum sit purum accidens.
Verum Subtilis Doctoris Discipuli cum eo volunt intellectum angelicum, sicut et humanum, esse virtutem formaliter solum distinctam a substantia ipsius Angeli vel animae, elicitivam tamen intellectionis realiter distinctae.
Quocirca tria maxime sunt in praesenti Quaestione resolvenda: Primum, quod Angelus non intelligat per suammet substantiam, sed per vim intellectivam formaliter a sua substantia et essentia distinctam. Secundum, quod illa vis intellectiva habeat rationem intellectus agentis, et possibilis. Tertium, quod intellectus angelicus fiat intelligens formaliter per verbum mentis a se productum.
Notandum 1. Hoc esse discrimen inter intellectum, et intellectionem, quod ille sit actus primus intelligendi, seu virtus, et activitas substantiae spiritualis ad percipiendum, et cognoscendum obiectum intelligibile; haec autem est actus secundus, seu ipsamet operatio substantiae spiritualis, qua de facto obiectum intelligibile percipit. Ille autem dicitur actus primus, quia nimirum est prima ratio cur substantia spiritualis sit capax percipiendi obiectum intelligibile; haec vero dicitur actus secundus, quia nimirum emanat ab ipsamet vi, et capacitate intelligendi, velut effectus a causa. Unde prior non solum dicitur actus, sed etiam potentia, eo quod ordinetur ad ulteriorem actum qui ab eo emanat, et eum ultimo perficit: posterior vero simpliciter actus nominatur, quia nimirum est ipsius virtutis intellectivae quasi forma eam ultimo perficiens in ratione intelligendi.
Notandum 2. Duobus modis intellectum agentem dici posse. Primo late prout est facultas quomodocumque activa, sive productiva propriorum actuum, sive specierum vel habituum intellectualium; et hoc sensu nemo Theologorum negat esse in Angelis intellectum agentem. Secundo, stricte, prout est facultas solum, et immediate productiva specierum intelligibilium in intellectu possibili carente illis, sive abstrahendo species illas a phantasmate, sive agendo aliter. Igitur intellectus agens est interna facultas animae per modum principii intellectivi in actu primo; ideo ipsum activum et factivum appellat Aristoteles lib. 3. De anima, textu 17 et 18, ubi scribit, intellectum agentem omnia facere, et possibile omnia fieri, ut observat Subtilis Doctor Quodlibet. 5. art. 1. Huius autem intellectus agentis duo praesertim sunt munia, nimirum illuminare et praeparare species intelligibiles.
Haec autem illuminatio non est praecise solum respectu phantasmatis a sensibus hausti et intellectui praesentati, sed etiam respectu speciei intelligibilis, undecumque illa veniat, et intellectus possibilis, quatenus ei species ad intelligendum obligatur, quod utique indicat Doctor in primum dist. 3. quaest. 6. ubi scribit, intellectum agentem nihil revera causare in phantasmate per illustrationem; sed tantum in intellectu possibili imprimendo speciem intelligibilem.
Itaque licet nullum adesset phantasma illustrandum ab intellectu, nihilominus hoc illius munus adhuc subsisteret respectu specierum intelligibilium.
Quod utique confirmat Aristoteles loco laudato, textu 28. cum scribit: intellectum agentem se habere ad intelligibilia, sicut lumen ad colores quos facit visibiles in actu, cum tantum essent visibiles in potentia.
Itaque sicut lux illustrat colores, et ipsammet visivam potentiam, ita et intellectus agens, etiam secluso phantasmate, illuminat species intelligibiles excitando eas, et proponendo illas expeditas in actu primo ad intelligendum intellectui possibili, qui ab eo dicitur illuminari, quia principium intellectionis suae accipit ab illo.
Unde apparet secundum munus illius intellectus agentis. Utrum vero ipse intellectus agens intellectionem producat etiam in actu secundo, non levis est inter quosdam Scotistas controversia, ut videre est apud Mastrium disput. 6. De anima, quaest. 5. art. 3. At cum de his egerimus in Physicis, ab ampliori hac de re disquisitione supersedimus. Ex his autem apparet alterum munus ipsius intellectus agentis, nimirum praeparare species intelligibiles, eas illustrando et efficiendo idoneas ut in intellectu patiente recipiantur.
— Similiter intellectus possibilis vel patiens dupliciter accipitur: Primo late, pro facultate quomodocumque passiva, et receptiva, vel existente in potentia ad patiendum, et recipiendum. Sicque intellectus Angelorum est passibilis quatenus est in potentia ad actus proprios, et species, et habitus intellectuales, qui ex ipso educuntur, et in eodem recipiuntur. Atque eo sensu S. Bonaventura in secundo, distinct. 3. intellectum Angelorum possibilem vocat. Secundo stricte, prout sumitur ab Aristotele lib. De anima c. 4. pro facultate quae sit prius nuda potentia in genere intelligibilium, posteaque fiat omnia intelligibilia per susceptionem specierum vel verbi mentis.
Notandum 3. Intellectionem inchoative consistere in illa intellectus actione qua producit eam qualitatem quae verbum mentis dicitur; consummative autem in eiusdem qualitatis receptione: in eo siquidem formaliter consistit intellectio, quod intellectum assimilat rei intellectae, eumque formaliter intelligentem efficit: sed id praestatur inchoative per actionem illam verbi mentis productivam, complete vero per eiusdem verbi receptionem; illa siquidem qualitas, cum sit rei intellectae expressa similitudo, proculdubio intellectum informando, et ei adhaerendo cum obiecto cognito assimilabit, ac proinde complete intelligentem efficiet. Est autem verbum mentis actus intelligentiae productus a memoria foecunda non habens esse nisi dependenter ab actuali cognitione; ita Doctor in primum dist. 27. q. 3. Dicitur primo actus intelligentiae, quia constituit animam formaliter intelligentem, sicut calor constituit calidum. Secundo a memoria foecunda, idest, ab intellectu informato, et quasi gravido specie intelligibili obiecti. Tertio non habens esse nisi dependenter ab actuali cogitatione, quia est ipsamet completa intellectio.
Conclusio prima. — Angelus non intelligit per suammet substantiam, sed per virtutem ab ipsa substantia saltem formaliter distinctam, quam intellectum appellamus.
Haec duas partes complectitur, quarum Probatur prima, primo quidem auctoritate SS. Patrum, nam S. Dionysius lib. De coelesti Hierarchia cap. 11. distinguit in summis Spiritibus substantiam, virtutem, et operationem, In tria, inquit, omnes divinae Mentes coelesti ratione sua divisae sunt, in Essentiam, in Virtutem, et in Actionem. Et S. Anselmus libro De conceptione originali cap. 4., haec tria similiter distinguit. Et libro De casu Diaboli cap. 8. affirmat voluntatem Angeli non esse substantiam, licet sit aliqua essentia. Et S. Augustinus lib. 6. De Trinitate, cap. 6. dicit animam humanam deficere a simplicitate divina, propter multitudinem operationum, et virtutum.
Probatur etiam ratione. si substantia Angeli esset suum intelligere, esset etiam actus purus, quia sibi identificaret ultimam actualitatem ordinis intellectualis, ac proinde nihil haberet potentialitatis admixtum: sed nulla substantia creata potest esse actus purus: ergo substantia Angeli non potest esse suum intelligere. Secundo, si substantia Angeli esset ei ratio cognoscendi omnia, sequeretur quod Angelus semper, et necessario intelligeret omnia: at certum est, ut patebit infra, Angelum non omnia intelligere vel necessario, vel semper, et aliqua posse fugere cognitionem eius: ergo Angelus non intelligit omnia a seipso distincta per suam substantiam. Tertio denique, si Angelus per suam substantiam esset sui ipsius intellectio, etiam per suam substantiam foret sui ipsius amor; etenim inter intellectionem, et amorem naturalis est proportio: sed Angelus esse nequit essentialiter ac substantialiter sui amor: ergo nec sui intellectio. Minor probatur: si enim Angelus esset amor sui per substantiam, talis amor esset essentialiter ac invariabiliter rectus in Angelo: sed hoc dici nequit: ergo nec illud. Sequela maioris patet; tota siquidem substantia Angeli est creata a solo Deo; quae autem a solo Deo sunt, necessario, et essentialiter ordinata sunt. Minor vero suadetur; nam Angeli mali non habent rectum et ordinatum sui amorem; cum rectus et ordinatus sui amor non possit subsistere cum peccato, et odio Dei; unde Psalmo 10. dicitur: qui diligit iniquitatem, odit animam suam: ergo in Angelis amor sui non est essentialiter, et invariabiliter rectus.
Probatur secunda pars. a Doctore in secundum distinct. 15. ubi demonstrat facultates animae non esse realiter ab ipsa distinctas, illis omnibus rationibus philosophicis, quas in nostra Philosophia quaest. 3. conclusione 2. de Anima iam expendimus. Sufficit itaque nunc illam veritatem firmare SS. Patrum oraculis. In primis itaque S. Augustinus lib. 1. De Trinitate, cap. 11. haec habet: Haec tria igitur, memoria, intelligentia, et voluntas, quoniam non sunt tres vitae, sed una vita, nec tres mentes, sed una mens; consequenter utique nec tres substantiae, sed una substantia: ergo illae facultates non sunt accidentia seu qualitates realiter ab anima diversae, ut volunt Thomistae. Insuper S. Bernardus sermone 11. Super Cantica dicit: Quaedam in anima intueor, memoriam, intelligentiam, et voluntatem, et haec tria ipsa anima sunt: sed quod est distinctum realiter ab anima, non est ipsa anima.
Denique Hugo Victorinus lib. De Spiritu, et anima, haec habet:
Anima secundum sua opera variis nominibus nuncupatur, dicitur namque anima dum vegetat, sensus dum sentit, animus dum sapit, mens dum intelligit, etc.: ista vero non differunt in substantia quemadmodum et in nominibus, quoniam omnia una essentia, proprietates quidem diversae.
His constat intellectum humanum revera ab essentia animae esse distinctum; non quidem realiter, nec nomine tenus; adeoque est tantum formaliter ab animae substantia diversus. Sed eadem est ratio de intellectu angelico, ut patet, adeoque constat ipsum non realiter, sed formaliter esse distinctum ab essentia.
Dices 1. Angeli sunt puri actus, et intellectivi essentialiter: ergo nihil distinctum a sua substantia possunt recipere quod cum illorum intellectu efficiat cognitionem rerum ab illis distinctarum: sed sola eorum substantia supplebit eiusmodi medium.
Distinguo. Angeli sunt puri actus, puritate excludente solam materiam, cum qua recte potest aliqua forma spiritalis in illis recepta consistere, quae cum illorum intellectu efficiat in illis cognitionem rerum omnium ab illis distinctarum; similiter sunt essentialiter cognoscitivi, et intellectivi in actu primo et radicali, concedo: sunt actus puri puritate excludente potentialitatem facultatis; similiter sunt in actu proximo, et in actuali cognitione, quae sit de intrinseco conceptu illorum, nego; hoc enim esse nequit ex praecisa ratione creaturae, quam Angeli intrinsece includunt, et quae necessario admittit compositionem ex actu et potentia.
Dices 2. Idcirco anima nostra non intelligit per substantiam nec est sua intellectio, quia est intelligens solum in potentia, eo quod ita sit coniuncta corpori, et ita ab ipso pendeat in operando, ut nonnisi eo mediante rerum species acquirat, et per eas constituatur intelligens: ergo cum Angelus non sit intelligens solum in potentia, sed actu, consequens est ut sit ipsa sua intellectio, seu quod sit intelligens per seipsum.
Respondeo. concesso antecedente, negando consequentiam, natura enim intellectualis tripliciter se habere potest ad suam intellectionem: primo, ita ut sit intelligens solum in potentia: secundo, ita ut actu intelligat, sed per actum distinctum ab ipsa: tertio, per actum, qui sit eadem natura intelligentis. Primum, et secundum conveniunt anima nostra, et Angelis: tertium vero est proprium Deo, qui est actus purus. Unde negari debet consequentia simul cum suo antecedente.
Conclusio secunda. — Admittendus est in Angelo intellectus agens et patiens proprie dictus. Haec est Doctoris in secundum distinctione tertia quaest. 11. n. 4. Eamque sic probat. 1. Omnis activa potentia, quae absque imperfectione tribuitur naturae inferiori, non est deneganda superiori: sed intellectus agens in hominibus, qui sunt Angelis inferiores, est eiusmodi: ergo non est Angelis denegandus. Maior, et consequentia per se constant. Minor probatur: maxima est perfectio in qualibet natura quod habeat in se virtutem, et principium, quo sibi convenientem perfectionem possit acquirere, si eam aliunde non habeat: sed intellectus agens est principium, per quod homo potest assequi veram notitiam, et scientiam, quae est summa sui intellectus perfectio: ergo perfectionis est in homine habere intellectum agentem.
Confirmatur. natura nobilissima debet in se eas complecti virtutes, quibus suam assequi possit perfectionem, si aliunde eam non habeat: ergo natura angelica, quae omnium rerum creatarum primas tenet, debet in se habere principium, quo possit sibi comparare cognitionem rerum universalium, si eas ab initio suae formationis iam non novisset per sibi inditas a Deo earum species, quo pariter possit acquirere cognitionem plurium rerum singularium, quarum notitiam non habet congenitam. Patet antecedens, necnon et consequentia; rerum etenim cognitio est Angeli perfectio, quam nonnisi intellectus agentis beneficio sibi comparare potest.
Reponunt Thomistae. maiorem argumenti esse quidem veram de perfectione simpliciter, quae nullam in suo conceptu imperfectionem includit, et praesupponit, falsam autem de perfectione illa, quae tantum comparatur ad supplendam imperfectionem: intellectus autem agens (inquiunt) non est perfectio simpliciter, sed tantum conceditur in homine ad supplendam in eo imperfectionem, nempe carentiam cognitionis rerum, quam tenetur emendicare a rebus ipsis dependenter a phantasmatibus, qua imperfectione cum careant Angeli, etiam in eis non est admittendus ille intellectus agens, sicut nec admittitur in eis generatio, quae tamen in hominibus perfectionem importat, nempe speciei propagationem.
Contra. qua ratione admittitur intellectus agens in hominibus, eadem concedi debet in Angelis; quamquam enim rerum praestantissimarum habeant species sibi concreatas, tamen rerum omnium, maxime singularium, notitiam sibi congenitam non obtinent; adeoque vel eam sibi comparare possunt, et sic egent intellectu agente; vel si non possint, haud dubie sunt deterioris conditionis, quam homines: nam illa natura perfectior censenda est, quae cum non habeat ab intrinseco suam perfectionem, habet tamen facultates, et vires naturales, quibus eam possit acquirere. Deinde, quamvis Angeli ab eorum formationis exordio habuissent sibi concreatas rerum omnium etiam materialium, et singularium species, non minus tamen habere deberent intellectum agentem et passibilem: nam (inquit Doctor) licet Christus Dominus rerum omnium cognitionem habuerit ab instanti suae conceptionis, omniaque viderit in Verbo, nihilominus habuit intellectum agentem et passibilem, alioqui perfectus homo non extitisset, quippe cum non habuisset utrumque illum intellectum, quem in omnibus hominibus etiam Adversarii concedunt. Denique actio, qua agens superioris ordinis praevenit operationem agentis inferioris, non aufert ab eo potentiam activam respectu suae operationis; si enim Deus nunc crearet aquam, cui calorem inderet, eumque continuo servaret, non propterea diceretur aquam spoliasse sua virtute frigefactiva: etenim si Deus decerneret eum calorem conservare, statim aqua ex se sibi naturaliter debitum frigus compararet non minori facilitate, quam ipsum frigus repetit, ubi semovetur ab igne, qui in eam calorem induxerat. Ergo a simili, quamquam Deus indiderit Angelis species rerum statim ab eorum creatione, non propterea dici debet eis abstulisse intellectum agentem, quibus ea possent comparare, si tales species in eis conservare desineret. Nec quidquam iuvat exemplum de generatione; siquidem imperfectio, ad quam tollendam, vel supplendam conceditur generatio, nempe corruptibilitas, non reperitur in Angelis, adeoque nec reperiri debet illius reparativa generatio. Secus est autem de intellectu agente; siquidem imperfectio, quam tollit, et supplet, nempe carentiam notitiae plurium rerum, maxime singularium et immaterialium, aeque reperitur in Angelis ac in homine: ergo in utrisque est admittendus.
Reponunt 2. Praefatum Doctoris Subtilis argumentum concludere quidem in rebus, quae non habent perfectiones sibi coaevas, non tamen in eis, quae ex natura sua, et a sua origine perfectiones sibi vindicant, quales sunt Angeli: quod probant exemplo coelorum, qui cum habeant naturales perfectiones sibi congenitas, frustra ponerentur in eis virtutes, et instrumenta, quibus ipsas possent assequi.
— Verum haec responsio Doctoris Subtilis argumentum nec infirmat, nec frangit; aliquid enim potest dici habere sibi coaevam suam perfectionem alterutro ex his tribus modis: primo scilicet quia talis perfectio ex eius natura, et principiis intrinsecis emanat, sicut ex natura hominis risibilitas oritur, et ex substantia animae facultates erumpunt: secundo, quod cum talis perfectio ab aliqua virtute naturali produci nequeat, necessario exigat causari ab Auctore naturae cum ipsa re, quae producitur; sicut v. g. coelorum qualitates, quae a causis naturalibus produci nequeunt, ab ipsorum Administratore et Auctore cum coelis ipsis formari debuerunt: tertio denique, aliquid dici potest habere coaevam sibi perfectionem ex beneplacito Creatoris volentis ipsi tribuere illam perfectionem ab ipso formationis exordio, quam tamen res ipsa propriis viribus, et temporum decursu sibi posset comparare: sicut anima Christi habuit sibi coaevam rerum omnium cognitionem ab ipsius conceptionis initio per infusas sibi divinitus species, quas successu temporis potuisset sibi comparare. Quibus praemissis, dico, quod natura, quae vel primo, vel secundo modo habet sibi coaevam suam perfectionem, non indiget equidem mediis, vel instrumentis, quibus eam possit assequi, quippe cum perfectiones illae, vel ab ipsius substantia oriantur, vel ab Auctore naturae fuerint ipsi concessae: quae vero tantum hanc perfectionem tertio modo obtinet, nempe ex beneplacito et arbitrio Auctoris naturae eam pro libito concedentis, quam tamen res aliunde posset sibi vindicare, nego quod ad eam obtinendam res ipsa habere non deberet facultates et virtutes intrinsecas, quibus illam perfectionem sibi vindicare posset, si ab Auctore naturae primitus non fuissent concessae. Cum igitur Angelus habeat notitiam rerum universalium sibi coaevam tantum hoc tertio modo, non videntur ipsi denegandae facultates, quibus illam possent assequi, si Deus illi hanc notitiam non indidisset.
Probat 2. Doctor Conclusionem ratione ipsa, qua S. Thomas oppositum Conclusionis stabilitae contenderat, quam vero Doctor deducit in oppositum. Obiectum adaequatum intellectus Angelici vel est quid singulare, vel quid universale per praedicationem, ita quod complectatur sub se omnia prorsus intelligibilia: non primum; res enim sin- gularis creata, quantumvis perfecta, continere nequit formaliter, aut eminenter omnia intelligibilia ab Angelo: obiectum autem primum, et adaequatum alicuius facultatis omnia, quae ab ipsa percipi possunt continere debet formaliter, aut eminenter, adeoque obiectum intellectus Angelici necessario debet esse aliquid universale et commune per praedicationem et attributionem: ita quod sub se contineat omnia intelligibilia ab Angelo, sive immaterialia, sive materialia: sed obiecta sensibilia non sunt proxime et actu intelligibilia: ergo ut illa percipiat angelus, necessario indiget intellectu agente, cuius virtute, et operatione possit a rebus ipsis materialibus species excipere, easque proxime, et actu intelligibiles efficere.
Reponunt Thomistae. obiectum adaequatum intellectus angelici non esse quid abstractum a sensibilibus, sed tantum speciem universalem naturaliter inditam intellectui angelico, qua percipere potest res singulares, sive materiales, sive immateriales.
Contra primo. falsum est dari tales species universales eiusmodi rerum singularium expressivas, ut infra demonstrabimus. Secundo, obiectum adaequatum intellectus angelici, quod est commune per praedicationem iis omnibus, quae ab Angelo cognosci possunt; vel sic est commune, ut conveniat omnibus rebus intelligibilibus, sive materialibus, sive immaterialibus; vel quod tantum rebus immaterialibus quadret. Non secundum, quia sequeretur res materiales, et corporeas, v. g. coelos et elementa non posse ab Angelis cognosci, nulla enim facultas versatur circa id quod sub obiecto suo adaequato non comprehenditur. Si vero primum admittas, cum sensibilia, et materialia non sint per se proxime, et actu intelligibilia, quia non sunt proportionata obiecta facultati pure intellectuali, necessum erit ad ea percipienda, quod Angelus habeat intellectum agentem, quo mediante species a rebus ipsis materialibus excipiat, et earum ope res ipsas materiales cognoscere possit, si earum notitiam aliunde sibi inditam non haberet.
Probat 3. Doctor: in Angelo admittendus est intellectus passibilis: ergo et intellectus agens. Patet consequentia; intellectus enim non dicitur passibilis, nisi respectu agentis: ergo admisso uno, alter est necessario admittendus. Probatur antecedens: intellectus Angeli recipit species, quas Deus ab initio suae formationis indidit: ergo habet in se potentiam, et facultatem earum specierum receptivam. Antecedens admittunt Thomistae; necessum est ergo etiam consequentiam admittant, omne siquidem recipiens formam aliquam opus est habeat potentiam receptivam eiusdem formae; nec refert, quod recipiens non praecedat duratione, sed tantum natura, formae receptionem; nam si Deus animae nostrae concreasset species omnium intelligibilium, nihilominus in ea esset potentia receptiva, quam intellectum patientem appellamus, adeoque non est necessum, quod recipiens tempore praecedat formam in se receptam, ut dicatur habere facultatem eius receptivam.
Reponunt Thomistae. quod licet in Angelis admittatur illa facultas receptiva specierum, vocari tamen non potest intellectus possibilis, quia est semper sub actu, et nunquam sub statu potentiae ad ipsum actum ordinatae.
Contra. Angelus revera potest recipere species plurium rerum, puta singularium, quas a primordio suae formationis non habuit: ergo saltem respectu ipsarum habebit potentiam, quae intellectus possibilis appellatur. Consequentia patet ex terminis: antecedens probabitur inferius, suadeturque nunc ex eo, quod Deus potuit non tot concedere species infimo Angelo quot superiori contulit; adeoque inferior ille Angelus illas species sibi non coaevas de novo recipere poterit, vel ab ipso Deo, vel a superioribus Angelis ipsum illuminantibus, et consequenter respectu earum habebit potentiam receptivam, quia vere erit in potentia ad notitiam illarum rerum, quarum species de novo excipit: sicque habebit vere intellectum possibilem. Deinde non opus est ad hoc ut potentia proprie dicatur receptiva, quod aliquando non sit sub actu, seu quod actualiter non habeat formam, ad quam ordinatur; sed sufficit quod naturaliter illa forma destitui possit. Etenim materia coeli et elementorum est coaeva suis formis, nec usquam extitit sine illis; nullus tamen dixerit eam in se non habere potentiam receptivam illarum formarum: ergo a simili quamvis Angelus habuisset ab initio suae creationis sibi coaevas species rerum omnium, non minus propterea dicendus esset habere potentiam earum receptivam, adeoque etiam intellectum possibilem, et consequenter intellectum agentem.
Dices 1. Ideo anima nostra dependet in operando a corpore, quia dependet ab ipso in essendo: sed Angelus non dependet in essendo a corpore: ergo nec in operando: at accipere species a rebus ipsis corporeis est operatio pendens a corpore: ergo illam elicere non potest Angelus, nec consequenter habere intellectum agentem, cuius primarium munus est species cudere, sua corporeitate defaecare, easque spirituales efficere.
Distinguo maiorem. ideo solum dependet a corpore in operando, quia dependet in essendo ab ipso, nego maiorem: ideo dependet in operando ab ipso mediantibus sensibus, et phantasmatibus, concedo maiorem; et concessa minore, similiter distinguo consequens: Angelus non dependet a corpore in operando, quasi necessario operari deberet mediantibus sensibus et phantasmatibus corporeis, concedo; non dependet in operando a rebus corporeis, ut ab eis excipiat species, quarum ope res illas corporeas intelligat, nego. Itaque Angelus dependet a corpore non tamquam a principio, et concausa suae cognitionis, sed tamquam ab obiecto, a quo cognitionem rei materialis debet excipere.
Dices 2. Intellectus agens et passibilis solum ita nominantur et distinguuntur per comparationem ad phantasmata: sed in Angelo non sunt ulla phantasmata: ergo nec admitti debent illi intellectus.
Nego maiorem. proprium enim munus intellectus agentis est cudere species spirituales rerum quas intelligit; unde quando obiecta intelligibilia corporea sunt, possuntque solum species corporeas emittere, necessario Angelus ad earum specierum materialium praesentiam spirituales debet effingere, quarum beneficio res ipsas materiales percipiat; nec ad id opus est ullo phantasmate, sicut contingit in nobis, qui cum nihil percipere possimus nisi dependenter a sensibus, hinc est quod intellectus noster phantasmatibus egeat ut ad eorum conspectum rerum intelligibilium imagines spirituales effingat.
Dices 3. Intellectus agens et possibilis dedecent dignitatem naturae angelicae: igitur neuter eorum ipsi est attribuendus. Antecedens constat, nam intellectus agens servilis est; illius enim functio et officium in eo potissimum consistit ut conficiat, aut accipiat species, easque in- star baiuli deferat et ministret intellectui possibili. Hic autem intellectus possibilis ita dictus est, quod patiatur et recipiat istas species, quo prodit suam imperfectionem, nimirum negationem actualitatis; ipsius enim passibilitas seu possibilitas in essendo negat actualitatem et efficaciam, ac subinde suam imbecillitatem et inertiam prodit.
Nego antecedens. nam munus species suppeditandi et conferendi non est servilis opera; alioquin Deus dicendus esset serviliter agere et operari, dum rerum species intelligibiles creato intellectui confert et suppeditat. Unde, sic retorqueri potest argumentum: summa dignitas est idipsum exequi, quod Deus ex infinita bonitate et potentia operatur et molitur: at intellectus agens conferendo species id exequitur quod praestat Deus: igitur etc.
Confirmatur. haec responsio ex eo quod indecorum non sit facultatibus et potentiis sibi invicem opitulari et adminiculari; imo valde honorificum; nemo enim dedecus imputabit intellectui quod voluntati subserviat, eam illustrando, eique proponendo bonum eligendum et malum fugiendum. Neque Angelis superioribus vertitur in opprobrium quod inferioribus ministerium suum impendant, eos illuminando et regendo. Itaque quantum ad primam partem, evidens est antecedentis falsitas. Patet etiam quantum ad secundum; non enim dedecus est intellectui patienti quod eius operatio sit quoddam pati, cum enim sit potentia ad intelligendum, quae non est purus actus ut est Deus, necessum est quod aliunde accipiat principia intelligendi, undequaque illa veniant, sive a Deo concreentur, sive ab intellectu agente subministrentur, sive ab obiectis profluant. Igitur nulla ex parte indecorum est quod in angelis admittantur intellectus agens et patiens.
Caetera quae possent obici dissolventur in Quaestione sequenti.
Conclusio tertia. — Intellectus angelicus discurrere potest, et ex rebus cognitis alias ignotas legitimo discursu concludere. Haec est Doctoris quaest. 4. et 5. Prologi: et in 2. dist. 1. quaest. 1. numero 3. et dist. 7. num. 7. ubi asserit non videri probabile Angelis esse denegandum omnem discursum: contra S. Thomam qui 1. p. q. 58. art. 3. et alibi docet intellectum Angeli non esse discursivum, ita ut procedat a principiis ad conclusiones seorsim eas intelligendo.
Probat conclusionem. Doctor: ideo Angelus non esset discursivus, vel quia non haberet virtutem deducendi conclusiones ex praemissis, ex hypothesi quod conclusiones non essent ipsi notae; vel quia omnes conclusiones ipsi fuissent notae ab initio suae creationis; vel denique quia saltem habitualiter eas novisset ab ipso suae formationis exordio: sed nullum horum rite potest affirmari. Non quidem primum, esset enim imperfectio in Angelo, si non haberet virtutem colligendi ignotum ex cognitis deducibile. Non etiam secundum; falsum enim est quod Angelus actu omnes conclusiones simul intellexerit, alias infinita pene cognovisset virtute naturali; infinitae siquidem sunt propemodum conclusiones ex rebus creatis deducibiles: Angelum autem infinita cognoscere implicat. Non denique tertium, quamquam enim habitualiter omnia novisset ab initio, quatenus nempe habuisset habitum ac species divinitus inditas, quibus mediantibus posset pro libito quamcumque cognitionem intelligere; tamen inde non sequeretur quod ex se non esset discursivus; sicut a pari homines non minus forent discursivi, licet omnes conclusiones per inditas sibi species cognoscerent, ut constat de anima Christi, quae etsi habuerit notitiam omnium rerum sibi divinitus inditam, non minus vere discursiva extitit, seu vim discurrendi habuit, alioquin per omnia nobis non esset assimilatus in naturalibus.
Probat 2. Doctor: si Angelus discurrere non posset, maxime quia in illa virtute discursiva sequeretur nullum inter ipsum, et animam rationalem esse discrimen: sed haec ratio nulla est: ergo concedenda est Angelis virtus discursiva. Maior est praecipua, et fundamentalis ratio S. Thomae: Minor vero probatur: quamquam Angeli, et animae rationales in virtute discursiva convenirent invicem, non minus aliunde possent specifice distingui: ergo ex eo quod vis discurrendi utrique tribueretur, non sequitur nullum inter utrumque fore discrimen. Probatur antecedens: licet Angeli in sententia Adversariorum non discurrant, non minus invicem specie distinguuntur in ratione intellectivi: ergo a simili licet Angeli, et anima invicem non discreparent per virtutem discursivam, non minus aliunde habere possent differentiam specificam: non enim est maior ratio cur intra gradum intellectivi absque discursu possint admitti variae species distinctae, quam admittantur intra gradum intellectivi cum discursu.
Obicies 1. SS. Patres expresse negantes in Angelis discursum, eisque simplicem notitiam attribuentes. Sic S. Dionysius c. 7. De Divinis nominibus ait: Simplices, et beatas Intelligentias non indivisibilibus aut divisibilibus, sive sensibus, sive verbis, et rationibus divinam colligere scientiam: et infra: pure spiritualiter, et extra materiam unico indivisibili penetrant: ergo negat in eis esse multiplicitatem actuum qui in discursu desiderantur. Unde postea de anima nostra subdit: Per divinam item sapientiam, et animae ratiocinandi vim habent discursione, et longo habitu ad rerum veritatem adnitentes, atque in ea singularibus illis Spiritibus inferiores. Quibus verbis satis aperte discrimen inter animam et Angelum videtur constituere, quod anima discurrendo, Angelus vero simpliciori modo scientiam obtineat. Subscribit S. Bern. serm. 5. in Cantica, ubi docet Angelos non cognoscere spiritualia ex corporalibus sicut nos ea cognoscimus, sed inquit sola sua virtute ac capacitate naturae, summa et infima penetrant.
Respondeo. ex iis SS. Patrum sententiis solum inferri quod Angeli non intelligant divina ex corporalibus, modo corporeo, nempe per phantasmata, nec ea laborant difficultate qua nos plerumque desudamus in colligenda veritate, vel effectuum ex causis, vel causarum ex effectibus, propterea quod utriusque necessaria connexio nobis aperte non affulgeat. Secus autem est de Angelis, nam, ut subdit S. Bernardus loco laudato, Eo ille coelestium habitator ingenita subtilitate ac sublimitate sua, omni velocitate facilitateque pertingit.
Obicies 2. In hoc maxime distingui videntur intellectus angelicus et humanus, quod hic discurrendo, ille simplici intelligentia seu intuitu rerum veritatem deprehendat: unde nostri spiritus rationales solent nominari; Angeli vero sublimes intelligentiae: ergo revera Angelus non est discursivus.
Nego antecedens. in quo certe petitur principium; Angeli enim inter se specie distinguuntur, quamquam in sententia Adversariorum non sint discursivi; quidni ergo etiam specie distinguerentur ab anima, quamvis eamdem cum ipsa discurrendi virtutem haberent?
Obicies 3. Ita comparantur Angelici Spiritus ad humanos, sicut coelestia corpora ad sublunaria: ergo sicut corpora coelestia distant a terrenis quod haec sine motu suam perfectionem obtineant, illa vero per motum eam adipiscantur, sic homines indigent discursu, qui est veluti spiritualis motus, ut ad veritatis cognitionem perveniant; coelestes vero Spiritus sine discursu illam intuentur.
Distinguo antecedens. comparantur quoad omnia nego: quantum ad aliqua, transeat, possunt enim invicem comparari vel in incorruptibilitate vel in aliqua alia proprietate. Caetera rationes D. Thomae vel petunt principium, vel facile ex praecedentium solutione dissolvi possunt.
Quaestio II: An, et qualiter Angeli res intelligant per earum species
Celebris est inter Angelici, et Doctoris Subtilis discipulos controversia hac in resolvenda Quaestione: licet enim Subtilis Doctor in 2. d. 3. q. 10. et 11. concedat Angelum a suae formationis exordio habuisse sibi divinitus infusas rerum universalium species, imo et eorum individuorum quae cum ipso tunc temporis extabant, ac proinde eas non acceperit ab eiusmodi obiectis; contendit tamen species illorum singularium, quae decursu temporis producuntur, nec ipsi ab initio fuerunt cognita, mutuari ab ipsismet individuis: imo quod posset etiam Angelus indita sibi intelligendi virtute omnes omnino species ab obiectis desumere, si aliunde sibi eas non haberet infusas. Contrariam vero sententiam docet Angelicus Doctor in 2. d. 3. q. 2. art. 1. et 2. contra Gentes c. 96. quem sequuntur omnes ipsius discipuli. Ut autem evidentior appareat huiusce Quaestionis resolutio, praesensque controversia faciliori calculo dirimatur
Notandum 1. Duplicem solito distingui rerum cognitionem, Intuitivam videlicet, et Abstractivam. Intuitiva est cognitio rei praesentis, et moventis ut praesens est in sua actuali existentia. Abstractiva vero est cognitio obiecti moventis secundum quod abstrahit ab omni praesentia, et existentia actuali. Hanc autem duplicem cognitionem Angelis inesse fatentur omnes. Primo namque res aliquae sunt illis praesentes in sua actuali existentia easque intuitive cognoscunt, nec indigent aliqua specie ad eas percipiendas, sufficienter enim ad illam intellectionem concurrit obiectum praesens ut causa efficiens cum intellectu, iuxta illud vulgare effatum: ab obiecto, et potentia paritur omnis notitia. Res vero quae non sunt praesentes nec per suam actualem existentiam debite proportionatam movent intellectum angelicum ad sui notitiam, eas Angelus tantum abstractive cognoscit, nempe in specie impressa rem ipsam repraesentante. Ut enim obiectum concurrat simul cum potentia, inquit Doctor quaest. laudata 10., debet esse praesens vel in se, vel in alio. Obiectum autem respectu cognitionis abstractivae cum non sit in se praesens, necessario debet praesens effici per sui speciem, et imaginem. Unde cognitio intuitiva praecise est cognitio rei existentis, et moventis intellectum ad sui notitiam quatenus praesens est: abstractiva vero est cognitio obiecti praesentis tantum in specie, et imagine per quam repraesentatur.
Notandum 2. Seu resumendum ex his quae diximus sect. 2. q. 1. de visione beatifica, duplicem solito distingui speciem obiecti repraesentativam: alia enim dicitur impressa, alia vero expressa. Prior est virtualis similitudo alicuius obiecti, seu qualitas quaedam intentionalis effective concurrens cum intellectu ad producendam cognitionem, complendo nimirum ipsam potentiam, et illam determinando ex parte obiecti ad hanc cognitionem producendam. Dicitur similitudo, quia repraesentat obiectum, illudque potentiae cognoscenti praesens exhibet: dicitur virtualis, non enim repraesentat obiectum formaliter, sed virtualiter, quia vice obiecti concurrit ad cognitionem formandam. Cum enim cognitio omnis ex potentia et obiecto nascatur, potentia quidem per seipsam semper concurrit ad formandam cognitionem, obiectum vero interdum per vicariam sui speciem, ut iam dictum est. Dicitur qualitas intentionalis, quia ordinatur ad cognitionem, et intellectum, cuius operatio interdum intentio appellatur. Posterior species, nimirum expressa, est terminus internus cognitionis, qui in intellectu dicitur Verbum mentis, in imaginatione phantasma, estque ipsa ab intellectu et obiecto concurrente formata ut ipsius obiecti imago et expressio.
Notandum 3. Omnes Theologos concedere Angelis fuisse concreatas rerum saltem universalium species, necnon et praestantiorum individuorum, quae Deus vel formaverat vel formaturus erat: haec enim veritas deducitur primo ex Sacra Scriptura qua Ecclesiastici cap. 17. affirmat Deum primos Parentes replevisse disciplina intellectus, creasse illis scientiam spiritus, et sensu implevisse cor illorum: aequum autem est idem sentire de Angelis, de quorum uno nempe Principe SS. Patres interpretantur allegorice illud Ezechielis 28. Tu Cherub... signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore in deliciis paradisi Dei fuisti, etc. Tu Cherub extentus, et protegens.... perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. Hinc S. Dionysius c. 5 et 7. docet rationes rerum, et exemplaria fuisse a divina Mente Angelis indita, et communicata; et S. Augustinus, lib. 4. De Gen. ad litteram, c. 24. expresse docet prius tempore vel natura quam conderentur res materiales, Angelos habuisse rerum omnium notitiam, non solum in Verbo. sed etiam in genere proprio seu per ipsarum rerum species. Quod utique firmari potest hac ratione S. Thomae q. 55. art. 2: ita, proportione servata, se habere debuit intellectiva potentia ad formas intelligibiles, sicut materia prima ad formas substantiales, utraque enim est de se pura potentia, indigetque forma, per quam reducatur ad actum: ergo quemadmodum materia rerum inferiorum et corruptibilium non semper sub actu extitit, sed successive actuatur per diversas formas; materia vero corporum caelestium incorruptibilium accepit ab initio suas formas substantiales sibi congenitas: sic Angeli caelestes spiritus et immortales, species seu formas intentionales ad suam perfectionem necessarias ab initio habuerunt sibi congenitas, humani vero intellectus sensim eas a rebus accipiunt.
His praeilibatis, tria maxime veniunt hac in Quaestione determinanda:
Primum, an Angeli necessario opus habeant speciebus intelligibilibus ad res quaslibet percipiendas: Secundum, an habuerint singularum rerum singulas species, an vero per unicam, aut non ita plures species universales, res omnes perceperint: Tertium, an excipere potuissent species rerum ab obiectis, si Deus eas non indidisset; possintque de novo aliquas a rebus ipsis individualibus, quae in dies formantur, mutuari: Quartum, an seipsos per suam substantiam, vel per species intelligant.
Conclusio prima. — Angelus indiget speciebus impressis ad cognitionem abstractivam rerum possibilium, aut praeteritarum, aut futurarum, aut non sufficienter praesentium: non vero ad cognitionem praesentium. Haec est Doctoris in 2. dist. 3. q. 10. n. 16. quantum ad utramque partem, quarum
Probatur prima. Ad rerum possibilium, et non debite praesentium notitiam intellectus humanus exigit species intelligibiles: ergo et angelicus. Probatur consequentia, quia facilius apparet qualiter intellectus humanus posset determinari ad earum rerum cognitionem absque specie, quam angelicus: ergo si hoc non obstante admittantur species in intellectu humano, multo magis in angelico sunt admittendae. Probatur antecedens: si intellectui humano non adessent species intelligibiles, dici posset ad rerum notitiam determinari per species phantasticas: nihil autem assignari potest in Angelo quod seclusis speciebus determinaret eius intellectum ad rerum notitiam: ergo si necessariae videantur species in intellectu humano respectu rerum abstractive cognoscendarum, multo magis erunt necessariae in intellectu angelico. Deinde, obiectum omne debet influere in facultatem, et eam ad cognitionem determinare, vel per se, vel per aliquid aliud ipsius vices gerens, illudque repraesentans: sed res illae abstractive cognoscendae per seipsas movere nequeunt intellectum, cum nec sint realiter existentes, nec ipsi debite praesentes: ergo, etc. Denique, Angelus non intelligit necessario omnia possibilia, hoc enim absque dubio infinitam in eo virtutem argueret: ergo ut aliquod eorum intelligat, debet admitti aliquod determinativum illius, quo rem illam possibilem percipiat: sed illud determinativum non potest esse res possibilis secundum se, quia res possibilis, ut talis, est necessario possibilis, et quantum ex natura sua eodem modo semper applicatur; nec aliud determinativum assignari potest praeter speciem impressam: ergo est concedenda.
— Idem ferendum iudicium de rebus absentibus; quod enim Angeli res corporeas existentes videre non possint in quacumque distantia, insinuare videtur Scriptura sacra pluribus, maxime Iob. 1. v. 7. Circuivi terram, et perambulavi eam, etc. Numquid considerasti servum meum Iob? Et Matth. 12. v. 43. ubi Christus ait, quod
spiritus immundus, idest diabolus, cum exierit ab homine ambulat per loca arida ad requiem captandam, eaque non inventa, revertitur in domum qua exierat: Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi, et fiunt novissima hominis illius (energumeni) peiora prioribus.
Quibus patet, Angelis res non esse compertas in quacumque distantia: si enim, inquit Martinonus disp. 36., daemon undique videt omnia, poterat Iobum considerasse attente, terra non peragrata, cuius tamen peragrationis praesuppositae causa vel occasione Deus daemonem interrogat num Iob servum suum consideraverit. Neque erat quod alter locum aridum peteret ad requiem quaerendam, si antequam eo se conferret, videre poterat non esse ibi quieti locum; nec ut reverteretur ad antiquum hospitium, cognitaque ipsius dispositione commoda rediret ad socios, illisque assumptis in illud simul iterum intraret. Quid enim tot peregrinationibus, si ex arido loco poterat hospitii dispositionem cernere, indeque socios advocare, tuncque simul in illud se recipere? Nec obest quod opponunt aliqui, divitem Epulonem ex inferno vidisse Abrahamum et Lazarum existentes in limbo; nam vel haec distantia magna non fuit physice, licet moraliter sit magnum chaos interiectum, propter impossibilitatem commeatus vel opis; aut potius haec visio non fuit naturalis quoad modum, sed supernaturalis, sicut alia multa ad iustitiam divinam, et Beatorum ac damnatorum statum pertinentia.
Dices. Quamvis Angelus haberet species plurium rerum, non deberet necessario ferri circa obiecta istarum specierum, nec ea necessario intelligeret: ergo ad ea speciatim intelligenda determinari deberet per aliquid aliud distinctum a speciebus: sed illud aliud determinativum tam posset ipsum intellectum determinare seclusis speciebus quam ipsis praesentibus: ergo illae species non videntur necessariae. Patet antecedens, si enim Angelus necessario res intelligeret quarum habet species, cum omnium pene rerum species habeat inditas, sequeretur eum res omnes simul intelligere, quod certe maiorem quam intellectum angelicum deceat perfectionem importaret. Consequentia pariter est evidens: cum enim intellectus sit facultas, et potentia ex se velut indifferens, et indeterminata ut versetur circa hoc vel illud obiectum, non potest uni prae ceteris intelligendo applicari, nisi ad hanc cognitionem per aliquid determinetur.
— Dist. antec. non deberet necessario ferri circa obiecta quorum habet species, quando species illae ipsi intellectui debite repraesentantur, et in eo relucent actu, ipsique dilucide obversantur tamquam imagines rerum, quarum sunt species, nego: cum enim intellectus sit facultas naturalis, etiam naturaliter, et necessario fertur in cognitione rerum sibi debite praesentium, vel per se, vel per sui speciem: non fertur necessario circa obiecta quorum species ita in se actu relucentes non habet, concedo antec. et nego conseq. Quamquam enim intellectus noster plurium rerum species in se reconditas habeat; quia tamen non omnes, sed solum aliquas in eo alternante successu actu relucentes apparent, ipsique conspiciendae obversantur, inde fit quod solum aliquarum, non vero omnium rerum, quarum species complectitur, notitiam habeat. Idem a pari dicendum de intellectu angelico, qui licet plurium rerum species sibi divinitus inditas complectatur conservetque; quia tamen omnes eius intuitu non aeque obiciuntur conspiciendae, inde fit quod non omnia simul obiecta percipiat, quorum species in se complectitur.
Instabis. idcirco noster intellectus omnes quas in se reconditas species complectitur, actu non percipit, quia nempe a phantasmatibus, et obiectis de novo appositis determinatur ad unius prae alio cognitionem: at haec dici nequeunt de intellectu angelico, quippe, ut diximus, nihil praeter species habet a quo moveri, et determinari possit ad obiecti notitiam: ergo, etc.
— Respondeo. concessa maiore, distinguendo minorem: nihil simile corporeum et sensibile habet intellectus angelicus, concedo: immateriale et spirituale, nego. Cum enim angelicus intellectus sit finitae entitatis, nec possit omnia simul cognoscere, necessum est quod alternante conceptu obiecta percipiat, vel per eorundem obiectorum praesentiam de novo ipsi exhibitam, vel per excitationem specierum quae fit aut a superioribus Angelis illustrantibus, aut a voluntate eiusdem Angeli; quae cum sit semper illustrata, et summe libera, nec ut nostra veluti offuscetur, captivetur per phantasmata, aut per sensuum tam internorum quam externorum operationem, pro libito movere potest intellectum Angeli cum, ut hoc vel illud obiectum in specie, quam ipsi obicit, intueatur.
Dices 2. Si Angelus haberet species, vel ipsas acciperet a rebus, vel a Deo inditas: sed neutrum potest asseri: ergo, etc. Maior constat: minor probatur: si species illas Angelus a rebus exciperet, deberet moveri ab obiectis externis ad illas species excipiendas: sed obiecta ipsa per se sufficienter concurrere possent cum intellectu angelico ad sui cognitionem, etiam seclusa specie: ergo hac ratione non videntur admittendae. Non etiam videntur illae species a Deo infusae, nam vel illae species productae ab initio cum Angelo, ipsi fuissent divinitus inditae; vel sicut debitae perfectiones naturae angelicae, aut sicut formae fluentes ab eius substantia ad modum proprietatis: primum non videtur admittendum, sequeretur enim quod Deus posset Angelis species negare absque ullo naturae angelicae praeiudicio; nec violentum et imperfectum foret Angelo nullius rei cognitionem habere, sicut violentum ipsi non est, Deum non videre naturaliter, licet alio lumine supernaturali illum possit intueri.
— Nego minorem. etenim Angelus species illas posset a rebus excipere, ut mox probabimus, vel eas habere a Deo sibi divinitus inditas: nec inde sequeretur ipsas supernaturales formas esse dicendas; siquidem formae naturalitas vel supernaturalitas praecise non attenditur ex parte principii producentis; nam si Deus de novo produceret calorem in aqua, calor ille non propterea diceretur forma supernaturalis, nec specie distinctus ab eo, qui ab igne produceretur: sed attenditur, vel penes potentiam receptivam, quae ex natura sua talem formam non exigit ad perfectionem et operationem suam, vel ex parte finis et obiecti natura vires transcendentis, quod videlicet virtute sua naturali nequaquam posset attingere. Haec autem dici nequeunt de speciebus rerum Angelis a Deo inditis; siquidem species illae possent naturaliter acquiri ab intellectu angelico, si aliunde eas sibi inditas non haberet: nec sunt praeter statum naturalem ipsius, cum enim sit naturaliter intelligens, etiam rerum cognitionem tamquam naturalem suam perfectionem exigit, et illa cognitio, quam mediantibus speciebus habet de obiectis, pure naturalis est.
Probatur secunda pars. nempe quod ad cognitionem rerum existentium, et praesentium Angelus non egeat speciebus; obiecta enim sive corporea, sive spiritualia sint, sufficienter movere possunt, ac determinare intellectum angelicum, sive per modum causae partialiter concurrentis ad formandam cognitionem, sive per modum termini, vel conditionis sine qua non: ergo ad eorum obiectorum notitiam non videntur necessario desiderari species. Conseq. patet: si enim sint frustraneae, nihil necessitatis est eas concedere; quippe nihil vacuum, et frustraneum natura patitur. Prob. anteced. Qua ratione obiectum praesens concurrere posset ad producendam sui speciem quando intellectui angelico praesens sistitur, eadem virtute posset concurrere ad producendam, seu terminandam sui ipsius cognitionem: ergo ad illius notitiam non videntur species desiderandae.
Dices 1. Si absque specie posset Angelus obiecta praesentia intelligere, Angelus inferior superiorem, vel superior inferiorem cognosceret per se: sed neutrum potest affirmari. Non quidem primum, quia principium determinativum ad cognitionem debet commensurari potentiae, nec ipsam excedere in immaterialitate; hac enim ratione essentia divina videri nequit ab Angelo naturaliter: sed Angelus superior non est commensuratus inferiori: longe enim ipso est immaterialior, seu perfectior, adeoque non potest cum ipso naturaliter ad cognitionem concurrere. Non etiam secundum; quia obiectum natum concurrere cum facultate intellectiva ad cognitionem sui, debet esse aeque immateriale, ac ipsemet intellectus: sed Angelus inferior non est aeque immaterialis ac superior.
— Nego minorem. qua enim ratione obiectum non posset concurrere cum potentia, quae esset magis vel minus materialis, etiam non posset cum ipsa concurrere ad sui speciem producendam, nec talis intellectus eiusmodi speciem naturaliter exigeret: hoc autem nemo dixerit: ergo nec quod exinde sequitur admitti debet. Vel dic, probationem illius minoris esse distinguendam: obiectum debet esse eiusdem perfectionis, et aeque immateriale, ac potentia, secundum entitatem suam, nego: debet esse immateriale, et commensuratum secundum modum operandi, ita quod scilicet ad operationem spiritualem obiectum quantumlibet perfectum aut imperfectum debet concurrere iuxta modum facultatis operantis, et ipsi ita attemperari, ut obiectum praestantius cum minus perfecta facultate praestantiorem operationem non efficiat, quam efficeret minus perfectum, concedo. Dignitas enim operationis non ex parte obiecti tantum, sed etiam ex parte facultatis operantis deducenda est.
Instabis. Si unus Angelus posset determinare immediate intellectum alterius Angeli ad sui cognitionem (idem dicendum de quolibet alio obiecto), necessum esset, ut menti eius illaberetur, quippe cum ei deberet fieri intime praesens, ipsumque realiter immutare: sed nulla creatura potest alteri creaturae illabi: hoc enim soli Deo proprium est ratione suae divinae immensitatis: ergo, etc.
— Nego maiorem. etenim ut obiectum moveat potentiam, non debet illi fieri praesens substantialiter, et per illapsum substantiae: sed sufficit, quod fiat praesens per intimam et immediatam sui motionem, etiamsi haec fiat per solam obiecti externam appositionem et praesentiam. Adde quod, ut unus Angelus alterum determinare possit, et movere, non requiratur ea praesentia, qua fiat veluti per modum contactus physici, qualis esse debet intima corporum praesentia. Etenim Angelus cum non dependeat a medio materiali, ut in alterum suam virtutem exerat, potest etiam ab ipso physice, et substantialiter distans, eum movere, ac determinare ad sui notitiam, at plenius infra docebimus agendo de locutione angelica.
Dices 2. Ut obiectum causet intellectionem cum intellectu, debet esse unum cum ipso, adeoque forma ipsius: at non potest obiectum esse tale secundum se immediate, sed solum mediante specie: ergo necessario requiritur species obiecti.
— Nego maiorem. quemadmodum enim phantasma cum intellectu agente potest concurrere ad speciem impressam, quamvis non sit forma ipsius, nec unum cum ipso, nisi eo modo quo duae causae partiales dici possunt esse una causa, ad quod non requiritur, ut una sit in altera, aut sit forma alterius: ita plane in proposito dicendum est, quod ut obiectum proportionatum causet cum intellectu possibili ipsam intellectionem immediate, non sit necesse, ut alio modo faciat unum cum intellectu, aut sit in ipso tamquam forma ipsius.
Conclusio secunda. — Angelus non habet species universales quibus plura distincta cognoscere possit, sed ad rerum diversarum notitiam diversis eget speciebus. Ita Doctor laudata qu. 10. num. 8.
Probat 1. Nulla res creata potest esse ratio cognoscendi plura numero infinita: sed species universalis si daretur esset ratio cognoscendi plura infinita numero: ergo, etc. Minor constat, cum enim individua specierum sint possibilia numero infinita, consequens est, quod si detur species universalis, v. g. omnium hominum tam existentium quam futurorum et possibilium repraesentativa, illa debet habere vim repraesentandi infinita. Probat maiorem Doctor: implicat aliquam admitti posse creaturam, quae sit infinitae perfectionis: sed species repraesentativa infinitorum, necessario deberet habere perfectionem infinitam; nam ubi pluralitas numeralis perfectionem importat, maior pluralitas maiorem perfectionem connotat; adeoque infinita pluralitas perfectionem infinitam arguit. Etenim si virtus capax portandi duas libras sit perfectior, quam quae potest portare unicam, et capax portandi sex perfectior quam quae duas portat, consequens est, quod quae infinitas portare potest, infinitae erit perfectionis: ergo a simili cum species repraesentativa duorum sit perfectior ea, qua tantum unicum refert; consequens est, quod ea quae haberet vim repraesentandi infinita, etiam foret infinitae perfectionis. Confirmat a simili, quia ex eo quod essentia divina sit repraesentativa omnium intelligibilium, colligimus eam esse infinitam: ergo a pari si aliqua species posset repraesentare infinita, revera foret etiam infinitae perfectionis.
Probat 2. Si aliqua species repraesentare posset plura distincta, maxime species naturae communis, v. g. species naturae hominis, quae omnes omnino homines repraesentaret: sed id dici nequit. Probatur: ut species naturae humanae repraesentare posset omnes omnino homines, oportet ut omnes homines in natura humana continerentur: sed hoc est falsum. Probatur: si natura humana contineret homines sibi inferiores, maxime, vel formaliter, vel eminenter: sed neutrum dici potest. Non quidem primum, quod enim continet aliquid formaliter, est etiam formaliter illud ipsum: sed nulla natura est formaliter omnia sua individua: ergo illa non continet formaliter. Non etiam secundum: continens enim eminenter longe praestantius est eo quod continet: si ergo aliqua natura eminenter contineret omnia sua individua tam existentia, quam possibilia, cum haec numero sint infinita, sequeretur ipsam naturam esse infinite perfectam: hoc autem implicat: ergo et illud unde sequitur. Deinde, ut aliquid repraesentet aliud perfecte, debet omnes eius characteres, et gradus involvere, alioquin tantum ex parte et imperfecte illud repraesentabit: sed nulla species naturae universalis potest referre omnes characteres inferiorum. Probatur: non potest aliud nec aliter ulla species naturae universalis repraesentare, quam quod ipsa in se entitative continet, et repraesentandum exhibet: sed nulla natura communis, vel universalis entitative continet omnes gradus suorum inferiorum, quippe individua addunt distinctam entitatem, et differentiam supra naturam specificam: ergo cum gradus individualitatis non contineatur in natura specifica, etiam per eam non poterit repraesentari.
Probatur 3. Species illae universales videntur inutiles, et superfluae: ergo non sunt admittendae. Probatur antecedens: quidquid posset Angelus intelligere per speciem universalem, longe praestantius cognoscere posset per speciem particularem illius: perfectius enim species rei particularis ipsam repraesentat, quam repraesentaret species tantum communis. Ergo ad id non videntur utiles species universales. Deinde, per illas species universales, vel Angelus necessario intelligeret omnia, quorum species habet, vel non intelligeret omnia simul, sed nunc haec obiecta nunc illa, prout vel a sua voluntate, vel aliunde movebitur ac determinabitur. Si primum, certum est quod species particularis tam perfecte id posset praestare, quam species universalis. Si secundum, longe facilius intellectus poterit ab uno obiecto ad aliud intelligendum diverti, ubi varia illa obiecta per diversas species repraesentabuntur, quam si per unicam: qualiter enim fieri posset, ut intellectus unam, eamdemque entitative speciem intuendo, quatenus esset repraesentativa albedinis, v. g. iam amplius ipsam non ut albedinem referentem intueretur, sed ut nigredinem, cum illa, eademque species ipsi invariata exhibeatur praesens?
Probatur 4. Illae species Angelo sunt ascribendae, quae videntur ipsi magis connaturales: sed species particulares sunt eiusmodi: ergo etc. Maior patet: naturae namque praestantissimae, qualis est Angelus, concedendae sunt perfectiones, quae naturalem eius activitatem et entitatem deceant. Minor probatur: illae species videntur magis connaturales Angelo, quas Angelus ipse virtute propria sibi comparare posset, si aliunde eas sibi non haberet inditas: sed Angelus posset sibi comparare species particulares ab ipsis rebus, sicut de facto acquirit illas species rerum particularium, quae ipsi non fuerunt concretae: non posset autem ullatenus species universales acquirere: volunt enim Thomistae esse tales in entitate sua, ut nec ab ipsomet Angelo, nec ab ulla alia causa creata produci possint: ergo species particulares sunt magis connaturales, quam universales.
Dices 1. Illae species concedendae sunt Angelo, quae magis eius naturam decent: sed species universales magis naturam angelicam decent, quam particulares: ergo, etc. Probatur minor: Angeli sunt in supremo gradu substantiarum creatarum intellectualium: ergo maximam debent habere efficaciam et virtutem intelligendi, adeoque intelligendi plura per unam speciem: virtus enim unita perfectior est divisa: praestantior ergo erit virtus intellectiva angelica, si plura per speciem unicam percipiat, quam per plures species rebus diversis correspondentes.
— Nego minorem. et ad eius probationem dico, maximam intelligendi virtutem Angelorum ex eo non esse repetendam, quod plura per unam speciem intelligere posset potius, quam per plures species, sed ex eo quod evidentius, et perspicacius res intelligant, quam naturae intellectivae sibi inferiores, vel quod plura cognoscere possent, quam homines, sive illa cognoscant per plures species, sive per unicam. Adde quod non maioris foret perfectionis in Angelo plura per unam speciem intelligere magis, quam per plures, nisi illa cognitio quae fieret per unicam perfectior esset illa quae fieret per plures: sed non apparet qualiter perfectius sit per unicam speciem intelligere res diversas, v. g. albedinem, et nigredinem, quam per particulares earum species, ut iam diximus. Ad id autem, quod additur, virtutem unitam esse perfectiorem non unita: equidem verum est, quando defectu unionis, seu unitatis sequeretur minor applicatio intellectus ad obiectum; quod non contingit in praesenti, siquidem tam perfecte imo efficacius applicaretur intellectus ad intelligenda plura obiecta per distinctas eorum species, quam per unicam.
Dices 2. Idcirco videntur proscribendae species universales, quia maxime repraesentarent omnia eiusdem naturae inferiora: sed exinde nihil sequitur absurdi: ergo propterea non debent negari. Maior patet ex dictis. Minor prob: si non posset species aliqua naturae communis repraesentare omnia eiusdem naturae individua, maxime quia illa finita est, haec vero numero infinita; infinitum autem per finitum repraesentari nequit, quippe cum repraesentans debeat repraesentato assimilari: sed haec ratio nulla est: siquidem Deus perfecte et distincte repraesentatur per speciem, aut qualitatem creatam et finitam, nempe per lumen gloriae, aut speciem impressam essentiae divinae repraesentativam, quam possibilem esse probavimus in Disput. de Visione beatifica: ergo, etc.
— Nego minorem. et ad eius probationem dico nullam esse paritatem: Tum quia hic sermo est de repraesentatione naturali, non autem de supernaturali, quae fit per medium supernaturale, puta per speciem illam impressam divinae Essentiae, qua a Deo supernaturaliter agente crearetur, et infunderetur, vel per lumen gloriae, quod est superioris ordinis, et divini: haec autem repraesentatio infinitorum individuorum supponitur omnino naturalis, et fieri in intellectu angelico naturaliter operante: adeoque inter utramque repraesentationem non est paritas. Tum quia facilius repraesentari, et videri potest obiectum entitative infinitum numero unicum, quam infinita numero, et secundum entitatem finita; quia, inquit Doctor in 1. dist. 2. quaest. 2.
cognitio eo perfectior est, quo plura cognoscit, cognoscere enim aliqua est perfectio, cognoscere autem plura sonat maiorem perfectionem, et speciem impressam perfectiorem: ergo cognoscere infinita dicit infinitam perfectionem: non sic autem quando obiectum est unicum numero, sed entitate infinitum, quia tunc percipitur tantum sub ratione obiecti infiniti, non vero secundum omnes gradus infinitae perfectionis.
Conclusio tertia. — Angeli possunt aliquid de novo cognoscere, et species a rebus externis excipere. Haec est Doctoris in 2. d. 3. quaest. 11. num. 11. ubi * tria statuit: primo quod Angelus possit de novo cognoscere aliquod singulare cuius non habet concreatam notitiam; non potest autem hoc singulare cognoscere per concreatam speciem universalem, ac subinde debet illam notitiam sibi comparare per speciem de novo acceptam. Secundum quod etsi haberet notitiam singularis aliunde, adhuc deberet accipere notitiam existentiae et accidentium quae comitantur existentiam, quia, inquit, ex notitia quidditatum et universalium quae sunt necessaria, non potest cognosci complexio contingens; sed existentia rerum vel non existentia sunt contingentes; ergo non sufficit habere notitiam quidditatum et universalium ad hoc quod cognoscat hoc singulare esse. Tertio quod quantumcumque haberet concreatam sibi notitiam singularis et existentiae contingentis, tamen cognitionem intuitivam singularium necessario recipit a rebus: non enim omnis cognoscens existentiam alicuius, cognoscit ipsam intuitive, quia potest ipsam cognoscere abstractive. His adicit quartam rationem, nimirum quod etsi Angeli non haberent species rerum universales sibi concreatas, nihilominus possent res omnes creatas cognoscere opera et beneficio intellectus agentis et patientis. Priusquam vero has omnes Subtilis Doctoris rationes expendamus, auctoritate * Probanda est conclusio, primo quidem ex Scriptura sacra: nam S. Paulus ad Ephesios 3. ait;
Misit me illuminare omnes quae sit dispensatio Sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit, hoc est ut annuntiarem mysterium Incarnationis non solum hominibus, sed etiam, inquit, ut innotescat Principatibus, et Potestatibus in caelestibus per Ecclesiam multiformis Sapientia Dei.
Quasi diceret se a Deo deputatum, ut Incarnationis mysterium, non solum homines, sed etiam Angelos doceret; nam, inquit S. Chrysostomus in ipsum locum, Mysterium istud ignorabant Angeli: nam si Principatus ignorabant, utique multo magis Angeli. Unde ergo cognituri, quo revelante, quando videlicet illud cognovit Paulus, tunc per illum et isti: Paulus Angelorum Evangelista, hic eos illuminavit. Cui concinit S. Ambrosius in eumdem locum, dicens quod Deus Paulum non solum magistrum dedit Gentibus, sed etiam Angelis. Subscribit Cyrillus Alexandrinus, affirmans quod Paulo praedicante, Evangelii mysteria didicerunt Angeli. Favet etiam huic veritati S. Augustinus lib. 12. cap. 7. ubi docet quod dum res aliqua fit de novo, afficiantur sensus carnales hominum, et animalium, necnon et caelestes Angelorum. Deus, inquit, non ad tempus videt nec aliquid novi fit in eius visione, atque scientia cum aliquid temporaliter vertitur. Sicut inde afficiantur sensus, vel carnales animalium, et hominum, vel etiam caelestes Angelorum: sed haec nova affectio Angelorum fieri nequit a rebus illis, nisi Angeli ab ipsis species excipiant: ergo, etc.
Probatur Conclusio. Primo, Angelus habet intellectum agentem, et passibilem: ergo potest acquirere, et in se recipere de novo species a rebus ipsis. Antecedens probatum fuit superiori Quaestione. Consequentia vero per se est manifesta: intellectus enim agens est facultas acquisitiva specierum, passibilis vero potentia earumdem receptiva.
— Con- firmatur.** si Angelus a Deo crearetur in puris naturalibus, nullis videlicet speciebus intelligibilibus donatus, et illustratus, vel posset aliquid a se cum universali et communi Dei concursu per proprias vires cognoscere, vel non. Si primum: ergo Angelus suae naturae relictus posset a rebus ipsis cognitionem, subindeque species mutuari. Si secundum: ergo Angelus secundum proprias vires naturales imperfectior erit anima nostra, quae cum communi Dei influentia potest rerum cognitiones per exceptas ab eis species intelligibiles sibi comparare.
Reponunt Thomistae. non esse mirum quod Angelus in eo casu nihil perciperet, essetque minus perfectus, quam anima nostra, quippe careret aliquo suae naturae debito: sicut non esset mirum, quod anima nostra sine intellectu agente, et viribus sensitivis creata nihil posset intelligere, subindeque esset secundum se vilior bruto.
— Contra. haec responsio vim rationis non infirmat, quippe falsum est, species Angelis eodem iure deberi, quo intellectus agens et facultas sensitiva homini. Siquidem hae facultates sunt de intrinseca perfectione, et constitutione hominis, et ab eius anima realiter distinctae: species autem illae intelligibiles Angelis sunt adventitiae, et ab extrinseco inditae, adeoque ipsis seclusis salva et integra stare potest angelica natura secundum substantiam et facultates operativas: adeoque absentibus illis speciebus, eius intellectus est in pari statu quo humanus: sed, ut dictum est, humanus intellectus speciebus intelligibilibus non illustratus potest eas sibi comparare: ergo multo magis angelicus.
— Confirmatur. quae sunt in inferioribus dicentia perfectionem, potiori iure in superiori existere fatendum est: sed abstrahere species a rebus sensibilibus importat perfectionem in anima rationali, quae intellectus agentis beneficio omnem rerum naturalium cognitionem sibi vindicare potest: ergo multo magis illa virtus Angelo est tribuenda.
Probat 2. Angelus potest cognoscere Petrum et Paulum, et quodlibet aliud individuum de novo productum: sed non potest ipsa cognoscere per species aliquas infusas: ergo vel illa cognoscit immediate, vel per species ab eis mutuatas. Maior patet; quis enim affirmaret, quod intellectus angelicus aliqua individua de novo producta, et sibi debite praesentia, non posset cognoscere? Probatur minor: si cognosceret illa absque speciebus a se comparatis, cognosceret maxime vel per species universales naturae communis illorum individuorum, vel per species particulares, quibus ipsa singularia, et individua repraesentantur: sed neutrum dici potest. Non quidem primum; tum quia, ut superiori Conclusione probatum est, species illae universales omnino sunt proscribendae: tum quia sicut natura universalis non continet sub se determinate Petrum et Paulum magis quam reliqua individua naturae humanae, ita species eius non potest determinare, et movere ad cognoscendum Petrum et Paulum magis quam singulares alios homines: ergo ut intellectus angelicus intelligat Petrum, et Paulum determinate, debet habere aliud motivum et determinativum, quam speciem naturae humanae. Non etiam secundum dici potest; quamquam enim Adversariis concedatur, quod Angeli habeant sibi species divinitus inditas quorumdam individuorum, non videtur probabile eis fuisse concreatas species omnium prorsus individuorum quovis tempore extiturorum. Cum enim possint Angeli obiecta per se sufficienter praesentia intueri sine adminiculo speciei, vel ab eis species mutuari, dum ipsis praesentia sistuntur, quid opus fuit Deum illis ab initio infundere species repraesentantes omnes ventorum flatus, motus foliorum, marinos fluctus, omnia quorumlibet idiomatum genera, omnesque verborum significationes, et similia, quae Angelos nosse certum est? Adde quod cum Angelus cognoscat futura, quando existunt, omnesque eorum circumstantias temporis et loci, sequeretur quod si horum omnium species ab initio creationis inditas habuisset, non minus certo potuisset cognoscere futura libera, sicut et intuetur praesentia, potestque recordari praeteritorum, quorum speciem retinet: sed contra fidem est Angelos naturaliter praenosse certo, et plusquam coniecturaliter futura contingentia antequam existant, ut probabitur infra: ergo, etc.
Probatur 3. Quod quamvis Angelus haberet species infusas, quibus intelligeret singularia, tam materialia, quam spiritualia, illae species non sufficerent ipsi ad cognoscendam eorundem obiectorum realem existentiam; sed deberet illam notitiam, vel a rebus ipsis immediate et sine specie, vel mediate et per speciem accipere: ergo revera potest a rebus species accipere, et aliquid de novo cognoscere. Probatur antecedens: existentia actualis non necessario, sed tantum contingenter coniungitur cum singulari: Petrus enim, v. g. non existit necessario: ergo species quae repraesentat Petrum, ut est tale individuum naturae humanae, non repraesentat necessario ipsum ut existentem: et consequenter ut sic repraesentetur intellectui angelico, necessario requiritur aliquid, quo moveatur ille intellectus ad cognoscendum Petrum nunc existentem, quem antea solum ut futurum noverat: sed hoc determinativum aliud esse non potest, quam species de novo acquisita, vel ipsamet res individualis, quae per sui speciem movet intellectum angelicum ad cognitionem suae realis existentiae: ergo, etc.
Reponunt Thomistae cum S. Bonaventura in 2. d. 3. p. 2. art. 2. q. 1. quod dum res est praesens, et existens, potest Angelus dirigere aspectum suum ad eam, et sic mediantibus speciebus infusis cognoscere ipsam realiter existentem, quam solum ut futuram prius noverat.
— Contra. eatenus potest dirigere aspectum in rem praesentem quatenus habet species, quae ipsam repraesentant, ut realiter existentem: sed species ipsis concretae non possunt repraesentare rem illam existentem, siquidem ab initio mundi species Petri, v. g. non producti repraesentabat eum tantum ut futurum: ergo ut Angelus qui per sibi concreatam speciem Petrum tantum ut futurum prius videbat, necessario opus habet aliquo determinativo, et motivo quo possit eum ut praesentem intueri. Alias eiusmodi rationes profert Doctor quas brevitatis causa referre supersedeo.
- Quarto tandem Subtilis Doctor conclusionem probat ex eo quod per istas species concreatas non possunt cognosci complexiones contingentes rerum, nam haec complexio contingens, v. g. Petrus cras orabit Deum est contingens, siquidem potest esse vel non esse. Illa vero cognoscitur ab Angelo priusquam sit, determinate vel non determinate. Si primum, non cognoscitur ut contingens; si secundum, requiritur alia ratio cognoscendi praeter species illas concreatas; species enim illae repraesentant tantum illos terminos, Petrus cras orabit, non vero contingentiam illorum. Igitur per species illas concreatas non potest haberi cognitio contingentiae illius rei quae solum certo cognoscetur quando res illa existet. Ut enim cognosceretur certo futura illius rei existentia, necessum esset quod pariter cognosceretur decretum Dei liberum de ipsius rei futuritione; at probabile non est quod Deus Angelis manifestaverit omnia sua decreta circa rerum productionem, directionem et administrationem. Igitur per illas species concreatas Angelus non potest certo cognoscere rerum contingentiam.
— Confirmatur. quia species illae concretae Angelis non sunt perfectiores ideis divinis in repraesentando: sed ideae divinae non repraesentant rerum complexiones contingentes sive contradictorias certo ac determinate: ergo nec species illae contingentiam hanc repraesentabunt. Maior est evidens: quidquid enim creatum est et finitum tam ex parte subiecti quam ex parte termini, longe minus perfectum est quam quod est increatum et in entitate infinitum. Species autem illae Angelis concretae, revera sunt quid creatum et in intellectu finito, ut patet; ideae vero divinae increatae sunt et in intellectu infinito: igitur etc. Minor etiam est manifesta; ideae enim divinae antecedunt decretum liberum voluntatis sine quo nullum est futurum contingens determinatum. *
Dices 1. Corpora caelestia habuerunt sibi concreatas qualitates omnes, et perfectiones, quas habere possunt: ergo pariter Angeli a suae formationis initio habuerunt omnem sibi debitam perfectionem, et cognitionem, adeoque nihil de novo nosse possunt.
— Respondet Doctor primo. retorquendo argumentum hoc modo: corpora caelestia non debuerunt habere sibi concreatas, nec a solo Deo inditas perfectiones quas vel ipsa, vel aliae causae secundae in illis producere poterant: ergo pariter Angeli non debuerunt habere species, aut cognitiones a Deo infusas, quas ipsi comparare, et de novo acquirere poterant. Deinde si paritas statuenda sit inter corpora caelestia, et Spiritus quantum ad propositum, inferendum est quod quemadmodum nullum est ex corporibus caelestibus, quod perfectiones sibi naturaliter debitas concreatas non habuerit, ita a simili nullus Spiritus esse deberet, qui sibi debitam naturalem perfectionem ab initio suae formationis inditam non vindicaret; subindeque anima nostra cum sit revera Spiritus, omnimodam perfectionem sibi compossibilem ab initio habere debuisset. Denique idcirco corpora caelestia habent suas perfectiones sibi concreatas, quia nempe perfectiones illae ab earum substantia velut proprietates emanant: at Angeli non habent similem virtutem productivam et emanativam specierum et cognitionum: ergo non est ibi paritas.
Respondet 2. Doctor. distinguo consequens: Angeli debent habere omnes perfectiones sibi concreatas, quas non possunt facile, et prompte acquirere, concedit: quas sibi possunt comparare absque negotio, negat.
Dices 2. * Angelus medius est secundum naturam inter Deum et animam rationalem: igitur medium inter utrumque habere debet operandi modum; ac subinde, sicut Deus non intelligit per species intelligibiles; anima vero intelligit per species acquisitas et receptas a sensibus; ita Angelus medio modo debet intelligere, idest per species quidem sed innatas et concreatas, non autem advenientes nec acquisitas,
— Nego sequelam maioris. tametsi enim concedatur quod Angelus sit medius inter hominem et Deum, inde non est consequens quod medium etiam inter utrumque habere debeat essendi et operandi modum. Neque enim valet haec illatio: Angelus mediat inter Deum et hominem: sed Deus est actus purus in essendo et in operando; homo vero est quid potentiale in essendo et in operando: igitur Angelus debet esse partim actus purus et partim quid potentiale tam in entitate quam in modo operandi. Eadem argumentandi inepta et inconcinna ratio apparet ex hoc argumento: homo medius est inter Angelum et equum: sed Angelus non movetur motu progressivo, equus autem eo movetur: igitur homo debet alium movendi modum quam progressivum habere. Itaque neganda est absurda illa maioris sequela. Accedit quod sic retorqueri potest argumentum in adversarios. Angelus mediat inter Deum et hominem: igitur inter utrumque debet haberi medium operandi modum in quo partim cum extremis conveniat et discrepet. Ergo quemadmodum differt ab homine in modo intelligendi per species universales concreatas, ita convenire debet cum homine in modo intelligendi et cognoscendi singularia, existentia et contingentia per species de novo comparatas. *
Instabis. non potest creatura intellectualis desumere species ab obiecto materiali, nisi sensus habeat, et phantasiam: sed Angelus caret illis potentiis: ergo ab obiectis materialibus species non potest desumere. Minor probatur: non potest virtus creata naturaliter transire de extremo ad extremum, nisi per medium, quod a natura inter utrumque constitutum est: atqui si creatura intellectualis carens sensibus et phantasia, desumeret speciem, et cognitionem ab obiecto materiali, tale obiectum transiret ab uno extremo in aliud, non transeundo per medium inter illa a natura constitutum. Probatur: esse imaginabile, sive phantasticum est medium a natura constitutum inter esse omnino sensibile, quod a sensibus corporeis percipitur, et esse intelligibile quod ab intellectu potest attingi: atqui si creatura intellectualis carens sensibus, et phantasia reciperet species ab obiecto sensibili, iam eiusmodi obiectum transiret ab esse materiali, et sensibili quod habet in se, ad esse intelligibile, quod habet in intellectu angelico, non transeundo per esse medium, et phantasticum: ergo fieret transitus de extremo ad extremum, absque transitu per medium a natura constitutum.
— Negat maiorem Doctor, et minorem illius probationis distinguit. esse imaginabile est medium inter sensibile et intelligibile, quantum ad intellectum humanum, transeat; quantum ad angelicum, negat. Potest enim, inquit, contingere ut aliquid sit medium respectu unius virtutis, non vero respectu alterius, v. g. posset esse aliquod calefactivum minoris virtutis, quod inducere non valeret octo gradus caloris in subiectum simul et semel, et nisi prius sensibiliter calefaciat ut unum, postea ut duo, sicque gradus illi intermedii usque ad octavum erunt veluti media respectu illius octavi producendi: verum posset dari aliud calefactivum tantae virtutis, ut statim ac applicaretur subiecto produceret octo illos gradus caloris, non efficiendo prius ipsum sensibiliter calidum, ut duo vel ut tria, sicque respectu illius duo vel tres gradus caloris non censebuntur esse medii: ergo a pari, esse imaginabile, et phantasticum, potest esse medium respectu intellectus humani, non vero angelici. Quod utique confirmat Doctor: si enim imaginabile esset medium absolute transeundum ab esse sensibili ad esse intelligibile, vel esset tale medium ex natura ipsius obiecti, vel ex natura potentiae cognoscentis. Primum dici nequit, alioquin nullus intellectus etiam divinus posset cognoscere esse sensibile, nisi prius haberet esse imaginativum. Si secundum dixeris, exinde etiam sequitur, quod Angelus nullo modo poterit intelligere res materiales, quippe cum esse imaginabile et phantasticum non possit excipere. Adde quod etsi illud imaginabile sit medium necessarium respectu potentiae inferioris debilioris, quae sensibus alligatur, non inde sequitur quod etiam debeat esse medium respectu potentiae superioris, et vegetioris a corporea concretione prorsus immunis.
Reponunt Thomistae. Posse quidem percipi obiectum sensibile absque eo, quod habeatur esse imaginativum et phantasticum; non posse vero immittere sui speciem in intellectum, nisi transeundo per imaginationem; ex quo sequitur, inquiunt, quod sicut potest intellectus divinus et angelicus ipsum obiectum sensibile cognoscere absque eo quod immittat eiusmodi species, ita potest perfectam de illo habere notitiam, absque eo quod prius tale obiectum habeat esse in aliqua imaginatione, vel phantasia.
— Contra. obiectum sensibile idcirco non posset immittere sui speciem immediate in intellectum a corpore separatum, quia nempe pure corporeum est, et materiale; nullum autem materiale recipi potest nec attingi immediate a spirituali: at haec ratio nulla est, siquidem illud esse phantasticum, et imaginabile revera corporeum est; est enim obiectum phantasiae, et sensus communis revera corporei, attamen percipitur immediate ab intellectu humano, siquidem ad eius intuitum intellectus agens cudit species intelligibiles; quidni ergo pariter intellectus angelicus attingere posset obiecta corporea, et ad eorum intuitum species intelligibiles cudere? Idcirco autem intellectus humanus non potest immediate versari circa obiecta externa, quia cum sit alligatus sensibus, nec possit nisi ab eis dependenter operari, inde non mirum si esse sensibile prius debeat fieri imaginativum et phantasticum, quam fiat intelligibile ab intellectu humano.
Conclusio quarta. — Angelus potest seipsum cognoscere per suam essentiam, et nulla mediante specie intelligibili: posset tamen seipsum per sui speciem, et abstractive cognoscere. Ita Doctor 3. dist. 3. q. 8. n. 8. * ubi scribit:
Dico quod Angelus potest intelligere se per essentiam suam secundum intellectum expositum in principio quaestionis. Quod probo primo: quia obiectum habet aliquam causalitatem partialem respectu intellectionis, et hoc in quantum est actu intelligibile; et intellectus habet suam causalitatem respectu eiusdem actus, secundum quam concurrit cum obiecto ad talem actionem perfecte producendam, ita quod ista duo quando sunt in se perfecta et unita, sunt una causa integra respectu intellectionis.
Ut autem hanc assertionem probet Doctor, repetit ex 1. d. 3. q. 7. quod intellectus non sit causa totalis ullius cognitionis, neque etiam obiectum, sed quod utrumque sit causa partialis essentialiter alteri subordinata, quae sententia est communior longe et ab omnibus conceditur de intellectu humano saltem coniuncto, et probata est in Disputatione de anima.
His autem praeilibatis, sic conclusionem probat: omnis causa partialis quae est in actu sibi perfecto proprio, et secundum quod talis causa, potest causare causalitate sibi correspondente effectum, et quando est unita alteri causae partiali in suo actu potest cum ea perfecte causare: sed essentia Angeli est de se in actu primo correspondente obiecto, quia de se est actu intelligibilis, et etiam de se est unita intellectui, sicut obiectum in coniunctione utriusque causae partialis, ergo potest immediate cum alia causa partiali unita habere actum perfectum intellectionis respectu suae essentiae. Hoc ut confirmet et explicet, adducit exemplum speciei intelligibilis cum intellectu causantis intellectionem, in qua dicit esse obiectum in esse diminuto, hoc est repraesentato; et deducit, multo melius causare obiectum in esse vero, et simpliciter, et absoluto, quale habet essentia Angeli per se immediate obiecta intellectui Angeli. Quare non esse dubitandum, quin ex essentia et intellectu unum, et adaequatum, imo et nobilius principium constituatur.
His praeilibatis sic ratiocinari videtur Doctor: *
omne agens actione immanente habens causam totalem alicuius effectus productivam potest ipsum producere caeteris quibuscumque seclusis: sed Angelus habet in se causam totalem suae intellectionis, habendo solum suum intellectum, et suam essentiam, seclusis quibuscumque extrinsecis, et speciebus: ergo potest seipsum per suam essentiam intelligere.
Maior constat. Probatur minor: qui habet intellectum nativa sua activitate praeditum, et obiectum intelligibile ipsi intellectui in ratione obiecti proportionatum, et unitum, revera potest illud intelligere; sed ita est de Angelo respectu cognitionis sui; ipsius namque intellectus non minoris est activitatis respectu cognitionis sui, quam caeterorum; ipsius pariter essentia est actu intelligibilis, et intellectui proportionata, quippe sunt eiusdem ordinis gradu spiritualitatis, est etiam ipsi intime unita, et approximata, nec ulla potest esse maior unio cuiusvis speciei cum ipso intellectu, quam sit unio eiusdem essentiae cum illo, sunt enim idem realiter; species autem, et intellectus realiter invicem distinguuntur: ergo, etc.
— Deinde: species impressa, in qua obiectum tantum continetur secundum suum esse diminutum, seu intentionale, sufficit cum intellectu ad producendam cognitionem obiecti: ergo multo magis ipsum obiectum debite applicatum et proportionatum sufficiet ad eamdem formandam cognitionem: sed essentia Angeli, ut diximus, est debite proportionata intellectui eiusdem: est enim in eodem ordine immaterialitatis cum eo, et consequenter sufficiet ad formandam cognitionem ipsius Angeli.
— Denique: si aliqua ratione essentia Angeli non posset esse ratio cognoscendi seipsam, maxime quia est forma per se existens, et non inhaerens intellectui: sed huiusmodi per se existentia, vel non inhaerentia non obstat: ergo potest esse ratio cognoscendi se in proprio intellectu. Maior est nota: minor probatur: Imprimis illa per se existentia non obstat, quia essentia divina est magis per se existens, et tamen est ratio intelligendi in intellectu divino, et creato beato. Insuper, ut aliqua forma, vel quid se habens ad modum formae sit principium operationis physicae, non est necesse, quod inhaereat: calor enim, qui esset in subiecto solum per assistentiam, tam expedite posset illud calefacere, ac si ipsi inhaereret: ergo a simili, ut aliquid sit principium operationis in genere intelligibilium, non opus est, quod intellectui inhaereat, sed sufficit, quod ipsi obiciatur, et proportionetur, intimeque uniatur. Tandem omnes fatentur Angelum posse res sibi intime praesentes, et proportionatas cognoscere absque ulla specie: sed illae res sic cognitae non possunt inhaerere intellectui Angeli eas cognoscentis: ergo ut aliquid sit ratio cognoscendi, non opus est, quod intellectui inhaereat.
- Obicit primo Doctor. si obiectum quodlibet sufficienter praesens intellectui cum eo possit concurrere ad formandam intellectionem, sequeretur quod obiectum sensibile intellectui expositum causare posset absque specie impressa, quia albedo secundum se habet esse simpliciter, et consequenter esse perfectius quam esse secundum quid, quod habet in specie impressa.
— Ad primum. dico num. 10. negando consequentiam, quia obiectum sensibile non est secundum esse reale suum actu intelligibile; et propterea nequit determinare intellectum ad cognitionem; sed in specie impressa est actu intelligibile, et propterea velut in ea relucens potest determinare ad intellectionem. In proposito autem praesenti essentia Angeli est secundum esse reale tam actu intelligibilis, et tam proportionata intellectui, quam est in specie intelligibili; unde si in specie potest determinare ad intellectionem, sequitur quod secundum esse reale possit sic determinare.
Obicit secundo. nihil potest concurrere partialiter cum intellectu ad formandam intellectionem, nec potest ipse esse ratio agendi immanenter, nisi ipsum informet aut ipsi inhaereat. At essentia Angeli nec potest informare intellectum nec ipsi inhaerere, igitur non potest esse ipsi ratio agendi immanenter, et cum ipso partialiter concurrere ad formandam intellectionem.
— Distinguit maiorem Doctor. non potest esse talis ratio totalis, concedit; partialis, negat; et concessa minore, similiter distinguit consequens: essentia Angeli non est totalis ratio illius quam ipse habet intellectus, concedit; non est partialis, negat. Cum autem essentia Angeli non minus intellectui sit praesens, quam esset species intelligibilis expressa, non minorem etiam habet vim ut ipsum intellectum moveat ad eliciendam sui cognitionem. Nam, inquit, ibidem Doctor, num. 10. intellectus habet activitatem suam propriam sive subiecto praesente in se, sive in specie sua concurrente secum ad causandum effectum communem amborum, ita quod sufficit unio et approximatio istarum partialium causarum. Nec tamen requiritur quod altera alteram informet, quia neutra dat alteri actum pertinentem ad suam causalitatem partialem.
Instabis. Cum essentia distincta sit ab intellectu angelico, non potest cum ipso concurrere sive ut causa partialis, sive ut totalis, nisi cum ipso uniatur in esse intelligibili. Sed non potest sic uniri nisi per speciem expressam. Igitur nec sine hac cum ipso concurrere ad sui notitiam formandam.
— Respondeo. hanc instantiam urgere quidem Thomistas contendentes intellectum realiter distingui ab essentia, nec cum obiecto partialiter concurrere ad formandam intellectionem, sed tantum mere passive in ea operatione se habere. Non ita vero urget Subtilis Doctoris discipulos qui contendunt cum eo intellectum dumtaxat ab essentia formaliter distingui, et eum esse comprincipium concurrens cum obiecto ad formandam intellectionem. Maior enim est identitas intellectus angelici cum essentia in doctrina Scoti quam in doctrina S. Thomae; ac subinde facilius intelligitur qua ratione essentia Angeli movere possit intellectum ad sui notitiam. Essentia enim illa est ex se cognoscibilis instar lucis atque adeo per se manifesta et evidens; cumque intima sit intellectui et ab eo realiter distincta, eum illustrat et illuminat. Et quemadmodum ei vitam communicat, ita et praestat intellectionem quae nihil aliud est quam actio per quam vivit intellectus: qui cum ex se sit activus et animae insit veluti forma, non est opus ut aliquid recipiat ab essentia sibi intime praesente et eum illuminante, ut ipsam distincte cognoscat. Unde quemadmodum voluntas movetur ad propositionem boni repraesentati absque eo quod quidquam ab eo recipiat. Quid enim ab eo exciperet voluntas, nisi illuminationem? At ipsa lucis spiritualis et intelligentiae suscipiendae non est capax. Nihilominus ipsa operatur amando, vel abhorrendo obiectum ab intellectu propositum et repraesentatum. Quidni ergo intellectus ex praesentia immediata et perspicua essentiae angelicae, ipsam poterit cognoscere absque ulla media specie emissa ab essentia et in intellectu recepta, adeo ut ipsa notitia sit quasi facialis et intuitiva, atque instar visionis beatificae, in qua essentia divina sine ulla media specie concurrit cum intellectu beato ad formandam illam visionem? Sic facile extricatur et solvitur praesens difficultas quae omnium huius disputationis videtur gravissima. *
Dices 3. Id quod est ratio cognoscendi debet subordinari intellectui: sed essentia Angeli per se subordinari nequit eius intellectui: ergo nec per se ab eo cognosci. Minor constat, quia subordinatio dicit dependentiam: essentia autem Angeli ab eius intellectu pendere nequit: imo hic ab illa pendet tamquam proprietas, et facultas emanans ab illa essentia, quae est fons, et radix omnium suarum proprietatum, et facultatum. Minor probatur: principium quo subordinatur principio quod: sed ratio cognoscendi est principium quo, intellectus vero principium quod: ergo illa huic debet subordinari.
— Distinguo minorem. quando ratio cognoscendi est quid accidentale receptum in intellectu, et ab eo realiter distinctum, concedo: quando est aliquid substantiale, et indistinctum realiter ab intellectu, nego: divina essentia enim divino intellectui non subordinatur, licet sit ratio cognoscendi seipsam, et alia omnia: ergo a simili, essentia Angeli non debet intellectui sui ipsius subordinari, quia ab eo est realiter indistincta, et eius fons, et origo.
Dices 4. Si Angelus seipsum agnosceret per suam essentiam, sequeretur, quod semper esset in actu cognitionis sui ipsius, ita ut non posset ab ea cessare: at consequens videtur absurdum, et contra modum agendi liberrimum Angelorum: ergo, etc.
— Nego sequelam maioris. quamquam enim Angelus suam substantiam semper debite applicatam sub ratione obiecti praesentem habeat: potest tamen eam, si velit, non intueri: poterit siquidem ad voluntatis imperium a suae substantiae intuitu revocari Angelus, ut ad alia obiecta proposita sese applicet, quemadmodum intellectus noster ab uno obiecto praesente avocatur ad alterius intuitum.
- Dices tandem. Essentia Angeli est quid singulare: sed nullum singulare est per se intelligibile: igitur nec per se potest esse ratio suae cognitionis.
— Respondet S. Thomas. maiorem esse veram de rebus corporeis, non ratione singularitatis, sed ratione materiae quae est in eis individuationis principium, secus autem de rebus spiritualibus et a materia seiunctis, quales sunt Angeli.
— Verum hanc rationem improbat Doctor ostenditque quod si ideo non potest Angelus cognoscere materiale, quia per materiam individuatur, nec poterit item cognoscere immateriale, quia multo est difficilius cognoscere rationem individuantem rei spiritualis. Probatur; quia magis remota est ratio differentiae individualis in re spirituali quam in materiali, cum in re spirituali multo sint pauciora signa et indicia diversitatis, quam in corporali. Deinde ratio differentiae est in uno solo in sententia S. Thomae, at vero in specie corporea est in multis. Unde ex ipsa multitudine sumitur facilitas ea cognoscendi. Praeterea in cognitione singularis spiritualis debet necessario intervenire cognitio speciei per suam specificam differentiam, quae non tam faciles sunt cognitu, quam sint genera et individua. Denique in principiis S. Thomae multo facilius detegitur principium individuationis in re corporea quam in spirituali. In illa enim occurrit statim materia quanta cum suis certis et determinatis accidentibus, quae praeseferunt et monstrant diversitatem individualem. At vero in re spirituali simplici, et simili in natura spiritus, carente compositione physica, actus et materiae non facile extant principia distinctionis.
— Itaque respondeo cum Doctore de rebus etiam individuis certam haberi posse notitiam maxime cum adeunt debite circumstantiae, puta obiecti intima praesentia illiusque manifestatio sive per se, sive per speciem sui vicariam. * Poterit etiam cessare ab ea cognitione per non applicationem; sicut, v. g. contingit, quod interdum oculos habeamus apertos, et obiectum debite praesens, et illuminatum, nec tamen illud videamus, eo quod potentiae, et facultates, tum sensitivae, tum rationales aliunde occupentur et detineantur.
Probatur secunda pars. Superior Angelus cognoscere potest inferiorem per ipsius speciem: ergo pari modo inferior ille Angelus poterit seipsum cognoscere. Antecedens patet; norunt enim se invicem Angeli per species sibi divinitus inditas, ut fatentur omnes; quamquam etiam seipsos nosse possint immediate per sui praesentiam. Probatur consequentia: dum intellectus perfectior potest imperfectam habere cognitionem de obiecto aliquo, intellectus minus perfectus parem habere poterit: ergo si superior Angelus possit habere cognitionem abstractivam (quae est imperfectior intuitiva) de inferiori Angelo, quidni parem de seipso poterit habere Angelus inferior? Deinde Angelus quilibet cognoscibilis est, et intelligibilis per speciem ab intellectu capace receptionis illius speciei: sed ipsius intellectus revera capax est receptionis illius speciei emittendae a sua substantia; imo ad eam recipiendam caeteris videtur aptior: siquidem ipsi substantiae emissivae speciei est intimior, ipsamque, et omnia quae ab ea profluunt, melius quam quilibet alter penetrat et concipit: ergo potest illam speciem a se emissam excipere, subindeque seipsum abstractive cognoscere.
Dices 5. Essentia Angeli necessario iungitur cum ipsius existentia: ergo non potest cognosci secundum essentiam, quin cognoscatur existens: sed non potest cognosci per speciem, ut existens, nisi intuitive: ergo nullatenus Angelus cognoscere potest seipsum abstractive.
— Nego sequelam maioris. sicut enim dari posset species propria hominis, quae repraesentaret ipsum, ut est animal, absque eo quod ipsum repraesentet quatenus rationalis: quamquam animal, et rationale sint duo gradus intime uniti in homine: ita dari posset species repraesentativa substantiae Angeli, absque eo, quod repraesentet gradum existentiae, maxime si Deus suum suspendere velit concursum, ne dum essentia suam speciem emittit, existentia pariter in eiusmodi emissionem influat.
Instabis. Eo ipso quo Angelus cognoscit seipsum, ut est res talis singularis, debet cognoscere seipsum, ut ipse est: ergo si est in se existens, debet cognoscere seipsum ut existentem, et consequenter intuitive. Probatur consequentia, quia in re actu existente, non distinguitur existentia ab essentia singulari.
— Distinguo antecedens. ut in se est quoad naturam singularem, concedo: ut in se est quoad reliqua omnia qui competunt ipsi, et non necessario involvuntur in conceptu natura singularis talis, nego antecedens, et consequentiam cum sua probatione. Et sane mirum est, quod nonnulli existiment conceptum existentiae non esse distinctum in re existente a conceptu natura singularis, cum certum sit nos de facto habere cognitionem de aliquo homine singulari qui existit, etiamsi non cognoscamus an existat, nec ne: adde quod unus Angelus sine dubio posset habere conceptum de alio Angelo singulari existente, saltem in absentia magna, quin cognoscat ipsum, ut existentem formaliter.
Dices 3. Angelus per eamdem speciem invariatam in actu primo, cognoscit rem singularem existere quando existit, et non existere, quando non existit: ergo quoties cognoscit quidditative alium Angelum, aut seipsum, necessario cognoscit intuitive. Probatur antecedens: nam eo ipso, quo contemplatur rem singularem, et non videt ipsam existentem, cognoscit, quod non existit: ergo per eamdem speciem invariatam cognoscit utrumque.
— Respondet Poncius in Commentario ad 2. Scoti dist. 3. qu. 8. Primo quidem negando consequentiam: quamvis enim posset per eamdem speciem aliquam cognoscere rem singularem existentem, et non existentem: non tamen hoc deberet verum esse de omni specie, sed de specie sufficienti ad cognitionem intuitivam: ut valeret autem consequentia, deberet esse verum de omni specie. Respondet 2. negando antecedens: nam illa species, qua nata est repraesentare rem ut singularem, et existentem, semper determinabit, nec potest aliter rem illam repraesentare: quod si habens talem speciem contempletur illam rem quando non existit, et non videat ipsam existentem: non videbit ipsam sic mediante illa specie: sed mediante alia, et non poterit cognoscere, quod non existat cum certitudine, quia sic potest discurrere: haec res posset esse revera existens, quamvis non cognoscatur a me esse existens. Imo quamvis eadem species, quae repraesentaret rem existentem, etiam repraesentare posset, quando non existeret: attamen etsi Angelus non videret eam existere, inferre non posset, quod ipsa res non existeret: dubitare namque posset videndo ipsam non existere; quod forte vel a Deo alibi esset translata, vel quod sibi denegaretur divinus concursus ad illius rei existentiam deprehendendam.
— * Confirmantur ista: si quid obstaret quominus species materialis subiecti corporei non posset concurrere cum intellectu angelico tamquam comprincipium ad formandam cognitionem rei existentis, maxime vel quia species illa cum sit materialis, non potest influere in facultatem et operationem pure spiritualem, qualis est intellectus et notitia Angeli, vel quia non posset coniungi cum ipso intellectu angelico ut ab eo fiat subtilior et spiritualis. At ex neutro capite istud repugnat: non quidem ex primo quia species rerum corporearum a sensibus excepta tametsi remaneat materialis et resideat in phantasia, est etiam facultas materialis. Nihilominus movet intellectum agentem et cum eo concurrit ad formandam speciem spiritualem et intelligibilem atque ab eo subtilizatur et fit veluti spiritualis. Quidni igitur species illae rerum materialium etiam movere possint intellectum agentem ipsius Angeli, et ab eo reponi in statu spirituali et convenienti, ut cum ipso concurrant ad formandam intellectionem? — Non repugnat etiam ex secundo capite. Ut enim species materialis concurrat cum intellectu agente Angeli ad producendam cognitionem, necesse non est quod recipiatur in ipso intellectu, sed sufficit quod apte coniungatur ipsi et accommodetur ad recipiendam illam defoecationem et subtilizationem, ut constat exemplo speciei phantasticae, quae licet maneat intra phantasiam, nihilominus sufficienter applicatur intellectui agenti ut ab eo defoecetur et fiat immaterialis. — Nec reponere iuvat disparitatem in eo esse quod phantasia sit facultas media inter sensum externum et intellectum agentem, ac proinde quod illius phantasma seu species sit natura defoecatioris et subtilioris, et consequenter aptioris ad producendam speciem immaterialem. Haec, inquam, responsio non iuvat; nam, ut supra diximus cum Doctore, inde solum colligitur quod maior requiratur virtus in intellectu agente angelico, ad defoecandam illam speciem quae ipsi offertur ab obiectis corporeis, quam desideretur in intellectu humano ad attenuandam illam quae ipsi a phantasia proponitur; licet enim haec sit minus crassa et materialis quam altera, nihilominus semper est materialis: igitur hac ratione non repugnat ut spiritualizetur ab intellectu Angeli qui est vegetior quam humanus.*
COROLLARIA.
Ex his Collige 1. Animam rationalem a corpore solutam, posse seipsam per suam etiam substantiam intelligere; quippe tunc cognoscet modo angelico, nec indigebit speciebus acceptis a rebus sensibilibus, aut conversione ad phantasmata: secus autem est dum corpori alligatur; cum enim sit ipsius forma, nec possit quidpiam cognoscere, nisi sensuum beneficio, inde fit, quod indigeat specie quadam accidentali, qua ad sui ipsius cognitionem moveatur per discursum assequendam, removendo nempe a sua substantia omnes rerum corporearum defectus, et se immortalem ac immaterialem cognoscendam.
Collige 2. Quod quamquam Angelus seipsum per propriam suam substantiam agnoscat, quae omnino similis est substantiae alterius Angeli; nequit tamen alterum Angelum per intuitum suae propriae substantiae, tamquam per speciem, abstractive cognoscere. Species enim est formalis et perfecta similitudo obiecti: substantia autem unius Angeli non perfecte assimilatur substantiae alterius secundum omnes omnino gradus. Quamquam enim essent eiusdem speciei, et solo numero discreparent; quilibet eorum habet characteres proprios, et gradus individuales, quos alter non obtinet, adeoque unus alterum perfecte referre non potest. Adde quod ut unum obiectum sit ratio cognoscendi alterius, debet illud continere, vel formaliter, vel eminenter: at neutro modo substantia Angeli alterum continet: non quidem formaliter, quippe cum habeant formas distinctas, et varios characteres personales: nec etiam eminenter, haec enim eminentialis continentia rerum secundum earum entitatem, et perfectionem soli Deo congruit, ratione scilicet infinitae suae entitatis, et principii omnium entium.
Collige 3. Quod cum species rerum universalium, et praestantiorum individuorum Angelis a Deo concessae fuerint, consequens est illas ab ipsorum substantia non emanare; species enim cum sint semen obiecti: vel ab ipso obiecto, vel eo deficiente, a rerum omnium Opifice produci debent. Deinde qua ratione ab essentia Angeli emanarent aliquarum rerum species, emanarent quoque species caeterarum, etiam possibilium, adeoque infinitarum. Denique pari ratione dici posset, quod ab essentia Angeli emanarent ipsaemet rerum cognitiones.
Collige denique. Quod etsi species illae divinitus fuerint inditae, non propterea tamen censeri debent supernaturales quantum ad substantiam; sed tantum quoad modum acquisitionis, non secus ac fuit scientia primis parentibus, et Salomoni a Deo concessa; illae namque species fuerunt omnino similes eis, quas ipsi Angeli comparare potuissent ad praesentiam obiectorum, si aliunde sibi inditas non habuissent; nec fuerunt ultra sortem, et exigentiam naturalem ipsius Angeli, quippe cum eorum nativa virtus cognoscendi id ex se naturaliter exigat, quod conducere potest ad suam naturalem perfectionem: species autem illae ita conferunt, adeoque non debent censeri praeternaturales.