-
Circa propositionem primam primo probo quod sunt duae productae, secundo quod non plures.
-
Ad probandum quod sint duae productae, primo probo quod est una persona producta, et hoc sic: intellectus ut est perfecta memoria, hoc est 'habens obiectum actu intelligibile sibi praesens', per aliquem actum sui est productivus termini adaequati, scilicet infiniti, ex praecedenti quaestione; nihil autem se ipsum producit, I De Trinitate cap. 1; ergo quod producitur actu intellectus, aliquo modo distinguitur a producente. Essentialiter non distinguitur, quia essentia divina, et quaecumque essentialis perfectio intrinseca sibi, est indistinguibilis, ex quaestione de unitate Dei, igitur distinguitur personaliter productum a producente; igitur est aliqua persona producta actu intellectus.
-
Consimiliter arguitur de producto actu voluntatis.
-
Quod autem persona producta actu isto et illo sit alia et alia, probatio, quia non potest eadem persona produci duabus productionibus sufficientibus et totalibus; haec autem productio alia est ab illa, ex quaestione praecedenti; ergo hac et illa non producitur eadem persona, sed duae. Probatio maioris: si idem produceretur duabus productionibus totalibus, utraque acciperet esse sufficienter; sed si sufficienter accipit esse a producente hac productione, haberet perfecte esse suum nulla alia productione posita; igitur non potest accipere esse per aliam productionem, quia tunc non esset sine illa.
-
Ulterius, quod non possint esse plures personae productae quam istae duae probo sic: non possunt esse nisi duae productiones intra. Quod aliqualiter suadebatur in quaestione praecedente, sed differebatur usque ad distinctionem 7 finaliter declarandum, hoc ergo nunc sit certum, quod tantum duae sunt productiones intra. Nulla autem istarum potest terminari nisi ad unam personam, quia persona producta est terminus adaequatus illi productioni; igitur etc.