-
Et quia pluralitas divinarum personarum declaratur ex productione, ideo quaero de productione in natura divina, et primo in communi, utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum; in Lectura sic: utrum essentiae divinae repugnet quaecumque productio intrinseca realis. Arguo quod non quantum ad primam formam, et est arguere quod sic quantum ad secundam, quia nullum productum est ex se necessarium; sed quidquid subsistit in essentia divina est ex se necessarium; ergo etc.
-
Maior patet per quinque vias: Primo, quia nihil simul est necessarium ex se et ab alio; sed quod est productum, si est necessarium, est necessarium ab alio; ergo non a se. Maiorem huius syllogismi probo, quia si est necessarium ex se, ergo est necessarium circumscripto omni alio; si autem est necessarium ab alio, non est necessarium illo circumscripto.
-
Secundo probatur maior prima, quia omne productum fuit possibile produci, alioquin impossibile produci est productum; ergo omne productum aliquam possibilitatem includit, quia et omnis possibilitas repugnat necessario ex se; ergo etc.
-
Item tertio, terminus productus est posterior aliquo modo producente, quia non potest intelligi productio sine aliquo ordine; in illo priori in quo producens intelligitur non intelligitur productum, quia tunc non esset prius; ergo intelligitur in illo priori productum non esse, et in signo posteriori intelligitur esse: ergo mutatio de non esse ad esse.
-
Quarto probatur, quia essentia divina circumscripta productione non habet illud productum; habet autem illud productum per productionem: ergo per illam fit essentia divina de non habente illud habens, et ita mutatio.
-
Quinto, quia generatio videtur esse essentialiter mutatio sicut species essentialiter includit genus; productio autem ad esse per modum naturae est generatio: igitur illa non potest intelligi sine mutatione.
-
Item secundo sic, ad principale: si est productum, ergo dependet; consequens falsum, ergo et antecedens. Probatio consequentiae, quia si nullo modo dependet productum a producente, igitur uterque ex aequo haberet naturam; et ex hoc ultra, non magis praeexigeret productum ad suam productionem et esse quod producens praehaberet suam naturam quam e converso, quod est contra naturam productionis.
-
Item tertio ad principale, quia aliae mutationes, quae non ponunt de ratione sua tantam imperfectionem quantam ponit generatio, non possent esse in divinis; ergo nec generatio. Consequentia patet, quia removemus a Deo quidquid est imperfectionis. Probatio antecedentis, quia latio et alteratio secundum Aristotelem VIII Physicorum non ponunt tantam imperfectionem quantam ponit generatio, et ideo multa entia perfecta possunt alterari vel localiter ferri quae non possunt generari; sed non conceditur in Deo loci mutatio vel alteratio; ergo etc.
-
Ad oppositum est Augustinus IV De Trinitate cap. 18: ((Pater est principium totius deitatis)), non nisi per productionem.
-
Item, in Psalmo: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
-
Alias auctoritates quaere in littera.