-
Ad argumenta. - Cum arguitur 'aeque nobiles sunt, ergo tot', figura dictionis est, commutando 'quid' vel 'quale' in 'quot'. Et ratio defectus consequentiae est: non enim est propter nobilitatem vel ignobilitatem relationis principii vel principiati quod multiplicetur vel non multiplicetur, sed de ratione principii est unitas licet in principiatis possit esse pluralitas, quia semper est reductio pluralitatis ad unitatem. Et ideo stante aequali nobilitate potest esse multiplicatio in relationibus productorum licet non in relationibus producentium.
-
Alia responsio est quod ibi quaelibet relatio unius rationis est de se haec, tamen a pluribus relationibus producentium potest forsan abstrahi unum commune, puta 'productivum', et ita a pluribus relationibus producti potest abstrahi unum commune, puta 'productum'. Etsi ergo sit una relatio in communi - si est commune abstrahibile - quae dicitur in communi 'relatio producentis', sunt tamen duae relationes producentis, sic et sic, sicut sunt duae correspondentes eis.
-
Ad secundam rationem concedo quod relationibus ex parte productorum correspondent relationes ex parte productivi, et tot, sed non sequitur 'si relationes producti distinguuntur personaliter, igitur et relationes producentis'; cuius ratio assignatur, $a quia ex parte producentis sufficit alia ratio producendi, a$ sicut productio artificialis et naturalis sic distinguuntur per principia productiva, scilicet per artem et naturam, licet ista concurrant in eodem supposito. Relationes autem producti non possunt ita concurrere in eodem supposito et una persona, sed sunt distinctae personaliter, quia productum est per se subsistens et suppositum.
-
Alia responsio patet ex solutione quaestionis, quia non potest idem produci duabus productionibus totalibus, licet idem possit producere duabus productionibus totalibus; et ideo relationes producti non plurificantur in eodem, licet relationes producentis possint plurificari.
-
Ad tertium: potentia finita non potest habere simul duos terminos adaequatos in produci, licet possit habere unum in produci et alium in producto esse; potentia autem infinita habet suum terminum intra semper in produci, et iste est adaequatus, et ideo non potest habere plures terminos.