-
Arguit autem quidam doctor aliter sic: prima persona constituitur per relationem ad secundam, et non nisi per relationem originis: igitur oportet ponere in divinis diversa supposita quorum unum sit ab alio, etc. Prima propositio probatur: est enim prima persona relativa ad secundam; et si non constitueretur per illam relationem, ergo accideret sibi illa relatio sive adveniret illi personae constitutae, quod est inconveniens.
-
Secundo arguit sic: virtus summe activa summe se diffundit; sed non diffunderet se summe nisi produceret aliquod summum, vel nisi communicaret alicui summam naturam; ergo etc.
-
Arguunt alii per rationem boni, quia bonum est de se communicativum; igitur summe bonum est summe communicativum: non nisi ad intra, quia nihil 'aliud' potest esse summum.
-
Similiter arguitur de ratione perfecti, quia perfectum est quod potest producere sibi simile, ex I Metaphysicae et IV Meteorologicorum; igitur primum agens, quod est perfectissimum, potest producere sibi simile. Sed perfectius est quod potest producere sibi simile univoce quam aequivoce, quia productio aequivoca est imperfecta; igitur etc.
-
Istae rationes non declarant propositum per manifestius neque fideli neque infideli. Prima quando accipit quod prima persona constituitur per relationem, si vult persuadere infideli accipit minus notum principali proposito; minus enim notum esset tali per se subsistens constitui per relationem, quam productionem esse in divinis. Si etiam vult persuadere fideli adhuc procedit ex minus noto, quia quod productio sit in divinis evidens est articulus fidei; non autem est ita primo evidens hoc esse articulum fidei quod prima persona constituatur per relationem.
-
Et cum arguitur ultra quod distinctio non est ibi nisi per relationes originis, haec non est manifesta statim ex fide, sicut conclusio quam intendit ostendere.
-
Cum probat quia aliter illa relatio adveniret personae constitutae et ita esset accidens, haec probatio non videtur valere, quia simili modo posset argui de spiratione activa, de qua tenent omnes quod non constituit personam, nec tamen est accidens, quia perfecte est eadem fundamento quae est essentia in persona.
-
Et cum arguitur secundo quod summe activum est summe diffusivum sui, responsio esset quod verum est quantum possibile est aliquid diffundi, sed oporteret probare quod possibile esset aliquid diffundi sive communicari in unitate naturae.
-
Per idem ad tertium de ratione boni, quia oporteret probare quod communicatio eiusdem rei vel naturae esset possibilis, quia ad impossibile includens contradictionem non est potentia nec communicatio bonitatis.
-
Similiter ad quartum 'perfectum est natum producere summum sibi simile', verum est ita summum sibi simile sicut potest produci; oporteret igitur probare quod simile summum univoce esset producibile.