-
Ad tertiam quaestionem videtur probabiliter posse dici quod theologia non est de omnibus scibilibus, quia distinctae quiditates ab essentia divina ut est haec essentia singularis continent primo virtualiter multas veritates de se. Quod probatur, quia per impossibile circumscripto omni alio si istae quiditates essent increatae, adhuc continerent tales veritates, sicut patet de linea et de numero quantum ad propositiones immediatas de eis. Et secundum hoc posset poni quod in intellectu divino essent habitus distincti secundum rationem, habitus - dico - scientiales, utpote: theologia esset quam causaret essentia divina ut haec in intellectu eius, geometria autem in intellectu eius esset quae virtute lineae esset in intellectu eius, et sic arithmetica ratione numeri, et sic de aliis.
-
Contra istud tripliciter: Primo, quia vilesceret intellectus divinus, pro eo quod pateretur ab alio obiecto ab essentia sua; nam si in illo instanti naturae in quo intelligeret lineam adhuc esset quasi in potentia ad veritates cognoscendas exsistentes in linea - et virtute istius quiditatis cognoscit eas - igitur linea quasi effective imprimeret cognitionem istarum veritatum in intellectu divino, et ita linea erit motiva intellectus divini.
-
Secundo sic: omnis potentiae actuabilis a diversis obiectis per se virtute propria eorum primum obiectum est aliquid commune eis; sed si linea virtute sui causaret veritatem in intellectu divino, pari ratione et aliae res causabunt veritatem in intellectu eius, et ita primum obiectum intellectus divini erit ens commune, non essentia sua singularis. Nec obstat quod obiecta alia attribuuntur ad essentiam suam, ita enim alia entia attribuuntur ad substantiam, et tamen primum obiectum intellectus nostri est ens.
-
Tertio, quia si essentia sua est primum obiectum, patet quod non communitate praedicationis; ergo erit primum secundum virtualitatem. Non autem esset primum obiectum virtualiter si quodlibet aliud secundum virtutem propriam immutaret intellectum eius.