-
Quaeritur utrum theologia sit de Deo ut de primo obiecto. Quod non, arguitur duabus viis: Prima est quod aliud sit subiectum theologiae, igitur non istud. Antecedens probatur multipliciter:
-
Primo sic, per Augustinum De doctrina christiana libro I cap. 1: ((Omnis Scriptura est de rebus vel de signis)); igitur res vel signa sunt subiectum.
-
Item, Scriptura habet quattuor sensus: anagogicum, tropologicum, allegoricum et historicum vel litteralem; cuilibet autem sensui correspondet aliquod subiectum primum, sicut alii scientiae tantum habenti unum sensum correspondet subiectum secundum illum sensum; igitur hic sunt quattuor subiecta.
-
Item, quod homo sit subiectum probatur auctoritate Commentatoris I Ethicorum in prologo, quia, secundum eum ibi, scientia moralis est de homine quoad animam, medicinalis est de homine quoad corpus. Ex hoc accipitur illa propositio: 'omnis practica scientia habet pro obiecto primo illud cui acquiritur finis practicae scientiae, et non ipsum finem'; sed finis huius scientiae acquiritur homini, non Deo; ergo homo est subiectum huius scientiae et non Deus.
-
Item aliter, sed quasi redit in idem: finis scientiae est per actum suum attingere obiectum primum inducendo in illud formam principaliter a scientia intentam, puta, ut in speculativa, inducere in illud 'esse cognitum', quia cognitio ibi principaliter intenditur, in practica inducere formam ad quam ordinatur eius praxis; finis autem hic intentus est bonitas moralis, quae non intenditur induci in Deo sed in homine; ergo homo est primum obiectum eius.
-
Secunda via ad propositum est ostendere quod Deus non sit eius primum subiectum. Quod primo probatur auctoritate Boethii De Trinitate: ((Forma)), inquit, ((simplex subiectum esse non potest)).
-
Item, materia non coincidit cum aliis causis - II Physicorum neque in idem numero neque in idem specie; Deus autem est finis huius scientiae et efficiens; non igitur materia.
-
Item, ex I Posteriorum, subiectum scientiae habet partes, principia et passiones. Deus autem non habet partes integrales, cum sit omnino simplex, nec subiectivas, cum sit singularis ex se; nec habet principia, cum sit primum principium, nec passiones, quia passio inest subiecto ita quod est extra eius essentiam; sic nihil inest Deo.
-
Contra: Augustinus VIII De civitate cap. 1: ((Theologia est sermo vel ratio de Deo)).