-
Secundo quaeritur utrum theologia sit de Deo sub aliqua ratione speciali. Quod sic, arguitur: Hugo De sacramentis, in principio, vult quod ((opera restaurationis)) sint subiectum; igitur si Deus est hic subiectum, hoc erit sub aliqua ratione eius speciali, in quantum scilicet est restaurator.
-
Item, Cassiodorus Super Psalterium vult quod Christus sit subiectum, caput cum membris; igitur specialiter ut incarnatus sive ut caput Ecclesiae erit subiectum.
Item, Deus absolute est subiectum metaphysicae; igitur si est hic subiectum, hoc erit sub aliqua ratione speciali. Consequentia probatur, quia non sub eadem ratione omnino est subiectum hic et ibi. Antecedens probatur per Philosophum VI Metaphysicae: ((Honorabilissimam scientiam oportet esse circa honorabilissimum genus subiectum)); illa secundum ipsum est honorabilissima. Hoc etiam confirmatur, quia vocat ibi metaphysicam theologiam.
-
Item, Averroes I Physicorum ultimo commento dicit quod Avicenna multum peccavit ponendo metaphysicam probare primam causam esse, cum genus substantiarum separatarum sit ibi subiectum, et nulla scientia probat suum subiectum esse; sed ratio illa Averrois non valeret nisi intelligeret quod Deus esset primum subiectum ibi; ergo etc.
-
Item, ista scientia est honorabilissima, ergo est de subiecto nobilissimo sub ratione nobilissima; huiusmodi est ratio finis et boni. De fine probatur per Avicennam VI Metaphysicae: ((Si scientia esset de causis, quae esset de fine esset nobilissima)). Ex hoc concluditur de bono, quia - secundum Philosophum II Metaphysicae qui ponit infinitatem in finibus, destruit naturam boni, quia destruit naturam finis. Ex hoc accipitur quod ratio boni est ratio finis.
-
Contra: Cognitio contracta supponit cognitionem absolutam. Absoluta autem cognitio est certior, ex I Metaphysicae: igitur si ista est de Deo sub ratione aliqua speciali, erit aliqua alia prior et certior de Deo absolute sumpto; talis non ponitur; igitur etc.