S. Th. II-II, q. 153 et 148.
505. Luxuria est inordinatus appetitus venereorum, qui est de se mortalis, ut dicetur in tr. de Temperantia. Cum luxuriae appetitus sit vehementissimus, sequitur illum maxime impedire usum virium superiorum i. e. intellectus et voluntatis, quia virtutem ab iis distrahit, et movet ad obiecta rationi opposita.
Ex luxuria multa oriuntur vitia. — Etenim :
a) In intellectu producit 1) caecitatem mentis in consideratione finis eiusque bonitatis, seu abalienatio a cogitandis coelestibus ; 2) praecipitationem in consilio et deliberatione circa electionem mediorum ; 3) inconsiderationem in iudicio de agendis quae statum vel personam decent ; 4) inconstantiam in praecipiendo iudicii executionem, seu in bonis propositis. Unde maxime evertert prudentiam.
b) In voluntate producit circa finem : 5) amorem sui quoad delectationem carnis quam inordinate appetit ; 6) odium Dei, in quantum prohibet delectationem concupitam ; circa media : 7) affectum praesentis saeculi i. e. nimium amorem vitae praesentis propter eius voluptates ; et 8) horrorem et desperationem futuri saeculi i. e. bonorum spiritalium, quia dum aliquis nimis detinetur carnalibus delectationibus, non curat pervenire ad spiritales, sed fastidit eas et despicit1 .
506. Gula est inordinatus appetitus cibi et potus, qui est solum venialis, nisi, ratione effectus, grave nocumentum inferat corpori vel animae, ut sim. sanitati, aut usui rationis, aut virtuti si causa sit gravis peccati (cfr. tr. de Temperantia).
Ex gula plura oriuntur vitia. — Gula per immoderatam sumptionem cibi vel potus producit perturbationem inferioris partis et sic impedit rationem, et consequenter ea quae ratione dirigi debent. Hinc producit 1) in anima a) quantum ad rationem cuius acies hebetatur ex immoderatione cibi et potus : hebetudinem mentis seu stupiditatem quantum ad speculabilia ; — b) quantum ad appetitum qui consopito gubernaculo rationis inordinate afficitur : ineptam laetitiam seu vagam et incompositam de illis quae, secundum rectae iudicium rationis, nullam delectationem nata sunt causare ; — quantum ad actus exteriores : c) multiloquium, quo homo nequit cohibere verba ; et d) scurrilitas, qua nequit cohibere vel componere gestus externos ; — 2) in corpore autem producit immunditiam i. e. inordinatam emissionem quarumcumque superfluitatum (praesertim seminis) : licet enim utilis sit ut sim. vomitus post superfluum comestioneum, tamen vitiosum est quod aliquis huic necessitati se subdut per immoderatum cibum vel potum.