410. Obiectum tractatus. — Theologia moralis tractat de actibus humanis, quibus ad finem, beatitudinem, pervenimus. Sunt illi actus qui conformes sunt dictamini rectae conscientiae et legi aeternae. At etiam habentur actus humani qui legi Dei vel dictamini rectae conscientiae non conformantur, quibus ad finem non pervenimus, quique vocantur peccata. Unde post tractatus de fine, de actibus humanis, et de ipsorum regulis scil. de conscientia et de lege, recte venit consideratio de actibus malis seu peccatis.
411. Dividitur tractatus in 3 partes :
1ª Pars agit de peccato secundum se :
- de essentia peccati ; — 2) de distinctione peccatorum a) specifica, b) numerica ; — 3) de comparatione et gravitate peccatorum ; — 4) de subiecto peccati, ubi de peccatis internis.
2ª Pars agit de causis peccatorum :
-
de causis interioribus : a) de ignorantia ex parte rationis, b) de passione ex parte appetitus sensitivi, c) de malitia ex parte voluntatis ;
-
de causis exterioribus : a) de Deo permittente, b) de diabolo tentante, c) de homine cooperante ;
-
de peccato quod est causa alterius peccati, scil. de modo quo unum peccatum alterum causat, et de peccatis capitalibus.
3ª Pars agit de effectibus peccati :
- de diminutione boni naturae ; — 2) de macula seu reatu culpae ; — 3) de reatu poenae ; — 4) de peccato mortali et veniali quae secundum diversos effectus distinguuntur : a) de distinctione peccati mortalis a veniali, b) de eius gravitate, c) de condicionibus ad ad llud requisitis, d) de divisione peccatorum mortalium et venialium, e) de eorum conversione, f) de peccato veniali secundum se.
412. Momentum tractatus. — Tractatus est maximi momenti, quia principia generalia abstracta de actibus humanus magis determinate et concrete applicat peccatis, quae ab unoquoque ante omnia sunt vitanda, et a sacerdote ac confessario in aliis aestimanda et diiudicanda1 .