S. Th. II-II, q. 118 ; de Malo q. 13.
503. Avaritia est inordinatus appetitus divitiarum : divitiarum autem nomine veniunt omnia bona exteriora quatenus utilia sunt homini et pecunia aestimari possunt.
Avaritia est duplex : 1) appetitus divitiarum inordinatus in accipiendo et retinendo indebite, qui opponitur iustitiae et ideo saepe est graviter malus ; 2) inordinatus affectus divitiarum quo nimis amantur aut desiderantur aut nimis delectationi placent, qui opponitur liberalitati, et est de se leviter malus, nisi propter affectum divitiarum aliquis non vereatur committere aliquod peccatum mortale, vel in divitiis finem ultimum constituat.
504. Ex avaritia septem vitia frequentius oriuntur, tamquam ex causa finali, quae vocantur eius filiae. Quatenus est immoderata in retinendo, oritur 1) obduratio cordis seu inhumanitas contra misericordiam erga proximum ; quatenus est immoderata in accipiendo, oritur 2) in affectu : inquietudo seu solicitudo superflua de bonis acquirendis ; in effectu : 3) violentia, quando quis ad bona acquirenda utitur vi, 4) fallacia, et 5) periurium, quando utitur dolo in verbis vel simolicibus, vel iuramento confirmatis, 6) fraus et 7) proditio, quando utitur dolo in opere vel quantum ad res, vel quantum ad personas, ut patet de Iuda qui ex avaritia prodidit Christum.