Tota conversio clauditur his versibus.
Asserit A, negat E, sunt universaliter ambae.
Asserit I, negat O, sunt particulariter ambae.
Id est littera A. significat propositionem universalem affirmativam, E. universalem negativam, I. particularem affirmativam, O. particularem negativam, accipe igitur duo carmina.
Simpliciter feci, convertitur Eva per acci.
Asto per contra, sic fit conversio tota.
Id est simpliciter convertuntur universalis negativa, et particularis affirmativa significatae hac dictione, feci. Per accidens convertuntur universalis negativa, et universalis affirmativa, significatae hac dictione, Eva; per contrapositionem vero universalis affirmativa, et particularis negativa, significatae hac voce, asto.