Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Disputatio II. De proprietatibus terminorum.
Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.
Disputatio IV. De propositione.
Sectio I. Propositionem definio.
Sectio II. De materia, qualitate, et quantitate propositionis.
Sectio III. Propositio categorica, hypothetica, complexa, et incomplexa.
Sectio IV. De aequipollentia simplicium propositionum.
Sectio V. De conversione simplicis propositionis.
§ 15
§ 16
§ 17
Tertio est per contrapositionem in propositione universali affirmativa, et particulari negativa per adiectionem aliquarum negationum, ut omnis homo est animal, ergo omne non animal est non homo, quia si non est animal, non est homo, qui est animal, et non potest esse animal, et non animal. Item convertitur per hanc, ergo aliquod animal non est non homo: quae aequivalet huic, aliquod animal est homo. Item aliquis homo non est lapis, ergo aliquod non lapis non est homo. ubi ly, non, sumitur infinitanter, significando aliquid quod non sit homo. Ite adverte in hac tertia conversione debere addi constantiam, id est, debere poni existentiam rei, verbi gratia, omnis homo est ens, si convertatur per hanc, ergo omne non ens est non homo, est falsa: quia non ens, quamvis non sit homo, non tamen est non homo, quia esse non hominem dicit esse aliquid quod non sit homo: at vero non ens, non est aliquid sumendo est et aliquid proprie. In negativa autem debet habere constantiam in subiecto conversae, ut si dicas, Antichristus non est bonus, si convertatur per hanc, ergo aliquod non bonum est non Antichristus, haec est falsa, quia modo sunt aliqua non bona, quae tamen non sunt Antichristus, quod si ly, Antichristus, haberet constantiam existendi, esset vera propositio: qui tunc aliquod non bonum, scilicet ipse Antichristus, non esset non Antichristus, id est, esset Antichristus ipse. Attendenda denique est identitas terminorum propositionis conversae, et convertentis, ad quod operae pretium erit aequipollentiam callere, unde non poterit converti propositio per aliam, quae habet terminos re ipsa distinctos a suis, quia consequentia non est ab uno ad distinctum, sed ad idem, ut ab homine ad rationale est consequentia, non vero ad non hominem. Sunt autem hic multae puerorum tricae: attendendus est autem valor negationum.