Conversio est unius propositionis ad aliam necessaria consequentia ex transmutatione terminorum, id est, mutando subiectum in praedicatum, et praedicatum in subiectum; fitque tripliciter. Primo simpliciter per solam terminorum transmutationem, servata eadem qualitate, et quantitate: ita convertuntur universalis negativa, et particularis affirmativa, ut nullus homo est lapis, ergo nullus lapis est homo. item aliquis homo est albus, ergo aliquod album est homo. ratio a priori, quia termini sic conversi sunt omnino idem realiter in utraque propositione, et ab uno termino ad alium realiter eumdem valet consequentia, ut si homo aliquis est albus, iam album aliquod est homo, quia homo albus aliquod album est.