Quantitas non reperitur proprie in propositione, sed per tropum. Nam in corpore magnitudo, et parvitas rei pendet ex quantitate, quae si multum porrigitur, reddit corpus magnum; si vero contrahitur, illud reddit parvum: ita quantitas propositionis est illa, qua propositio redditur magna sive extensa, atque porrecta ad multa obiecta: vel qua adstringitur ad pauca, unde quaerenti quae est propositio? Respondetur affirmativa, aut negativa. Qualis est? vera aut falsa. Quanta? Universalis aut singularis. Quantitas ergo propositionis dividitur, in universalem, particularem, confusam, et singularem, ut omnis homo currit, aliquis homo currit; haec est confusa, quam alii vocant particularem, Hic homo currit, quantitas pendet ex subiecto, et ut subiectum supponitur, propositio dicitur universalis, vel singularis.