MAteria propositionis est obiectum iudicii, quod quia obiicitur intellectui, consuevit subiecta appellari materia, (ut patet ex disputatione, 1. logicae sect. 1.) ut Petrus currit, Petrus et eius cursus, sunt materia, circa quam propositio versatur. Haec materia est tripartita. Prima dicitur necessaria, quando praedicatum non potest non convenire subiecto, ut Petrus est homo, quia implicat esse Petrum, quin sit homo. Secunda est remota, quia praedicatum ita amovetur a subiecto, ut nequeant esse idem, ut Petrus est lapis. Tertia contingens, quia potest subiectum esse cum praedicato, item et potest esse absque illo, ut homo currit, unio verbi vocatur a nonnullis forma propositionis: verum etiam unio est materia, quia est obiectum iudicii.