Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Disputatio II. De proprietatibus terminorum.
Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.
Disputatio IV. De propositione.
Sectio I. Propositionem definio.
Sectio II. De materia, qualitate, et quantitate propositionis.
Qualitas propositionis dicitur a nonnullis esse affirmatio, et negatio: essentia autem dicitur esse veritas, vel falsitas: quod esse falsum patet, quia qualitas est accidens, sed affirmatio non est accidens propositionis, ut patet, §.1. ergo non est qualitas. Item accidens non est essentia, sed veritas est quasi accidens propositionis, ergo non est essentia. Alii (ut Conimbricenses, et Fonseca) dicunt affirmationem, et negationem esse qualitatem essentialem propositionis, veritatem vero qualitatem accidentalem: rem capio, et probo: phrasim probare non possum, quia qualitas est accidens, essentia vero non est accidens: coniungere autem quidditatem et accidentalem, est coniungere terminos repugnantes; ut si quis diceret hominem habere rationalitatem irrationalem, ergo essentia propositionis est affirmare aut negare, qualitas vero est esse veram vel falsam.