- Explicatio. a) Ordo religiosus est societas ab ecclesia approbata, "in qua sodales, secundum proprias ipsius societatis leges, vota (sollemnia) nuncupant, atque ita ad evangelicam perfectionem tendunt".1 Essentia status religiosi, quae omnibus ordinibus communis est, in tribus votis sollemnibus paupertatis, castitatis et obedientiae consistit; diversae autem leges (regulae, constitutiones, statuta) sunt quasi differentia specifica, qua ordo ab ordine differt.
b) Approbatio non versatur circa honestatem trium votorum, cum haec ab ipso Domino commendentur (consilia evangelica); sed circa honestatem regulae, secundum quam singuli ordines vota observant et ad perfectionem incumbunt. In omni autem approbatione duo iudicia distinguenda sunt: doctrinale et prudentiale. Illud attingit conformitatem regulae specialis cum doctrina fidei et morum; hoc attinet opportunitatem regulae propositae et ordinis respectivi. Ecclesiam infallibilem esse affirmamus non in iudicio prudentiali, sed in iudicio doctrinali ferendo. Insuper:
c) Forma duplex approbationis secernenda est, nempe: approbatio simplex et sollemnis. Per illam ecclesia solum declarat tale institutum esse laudabile et fideles tuto illud ingredi posse; haec autem est definitiva summi pontificis sententia, qua institutum quoddam fit formaliter et definitive ordo proprie dictus. In hac sola sollemni approbatione ecclesiam infallibilem esse dicimus.
- Probatio. a) Ex fine infallibilitatis. Ordinem religiosum sollemniter approbans summus pontifex hunc vivendi modum toti ecclesiae peremptorie declarat esse bonis moribus atque ipsi evangelicae perfectioni congruentem. Atqui si in hoc iudicio ferendo erraret summus pontifex, erraret profecto in rebus morum. Ergo in approbandis ordinibus religiosis infallibilis est.
b) Ex praxi ecclesiae. Summi pontifices approbando ordines religiosos verbis tam gravibus utuntur, ut clare indicent se sententiam definitivam proindeque infallibilem ferre. Formula approbationum communis haec est: "Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae approbationis infringere vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum." Aliquoties insuper poena excommunicationis infligitur approbationem impugnantibus, e. g. in bulla Gregorii XIII "Ascendente Domino", qua confirmatur institutum societatis Iesu. Hae formulae et poenae supponunt aperte summos pontifices approbantes ordines religiosos immunes esse ab errore.