- Explicatio. Quaestiones scientiarum profanarum per se quidem magisterio ecclesiae non subiacent, cum pertineant ad ordinem naturalem. Per accidens tamen quaestiones quaedam naturales constituunt obiectum magisterii infallibilis sive directum sive indirectum.
a) In plerisque nempe scientiis profanis ac potissimum in philosophia inveniuntur doctrinae aliquae naturales, quae insimul sunt veritates supernaturaliter revelatae, e. g. exsistentia Dei, attributa Dei, immortalitas animae, creatio mundi, libertas hominis. Istiusmodi doctrinae sunt obiectum directum infallibilitatis, uti patet. Unde concilium vaticanum: "Si quis dixerit disciplinas humanas ea cum libertate tractandas esse, ut earum assertiones, etsi doctrinae revelatae adversentur, tamquam verae retineri, neque ab ecclesia proscribi possint: anathema sit."1 De istis ergo veritatibus resp. erroribus non loquimur.
b) Sed sunt insuper doctrinae naturales, quae, quamvis non sint insimul revelatae, tamen intime connectuntur cum veritatibus revelatis, et quidem vel ut necessaria praesupposita vel ut necessaria consectaria principiorum revelatorum. Istas doctrinas dicimus pertinere ad obiectum indirectum infallibilitatis.
- Probatio. a) Ex fine infallibilitatis. Depositum fidei destrui posset, si ecclesia infallibilis non esset in diiudicandis doctrinis ordinis naturalis, quae ipsas res revelatas afficiunt. Si enim e. g. philosophus affirmaret hominem aptum esse ad investigandum omne verum: consequenter negatur dogma de mysteriis stricte dictis. Vel si falsas notiones substantiae cum Spinoza fingis, vel falsas notiones essentiae, personae, suppositi, iam non potes rectum conceptum Dei, Sanctissimae Trinitatis, unionis hypostaticae Verbi defendere. Ergo nisi ecclesia infallibiliter iudicare posset de veritate aut falsitate talium doctrinarum naturalium, actum esset de deposito fidei custodiendo et integre tradendo.
b) Ex praxi ecclesiae. Ecclesia saepe damnavit theses philosophicas, quae, quamvis non directe opponantur veritatibus revelatis, tamen indirecte cum eis non possunt conciliari. Exempla praebent errores Ekardi, Nicolai de Ultricuria, Georgii Hermes, Antonii Guenther, Iacobi Frohschammer, indifferentismi, traditionalismi, ontologismi2 multique alii tum priorum tum nostrorum temporum per ecclesiam damnati. Decretis autem suis contra hos errores latis ecclesia absolutam obedientiam intellectualem postulavit. Generatim concilium vaticanum statuit: "Ecclesia, quae una cum apostolico munere docendi mandatum accepit fidei depositum custodiendi, ius etiam et officium divinitus habet falsi nominis scientiam proscribendi ... Quapropter omnes christiani fideles huiusmodi opiniones, quae fidei doctrinae contrariae esse cognoscuntur, maxime si ab ecclesia reprobatae fuerint, non solum prohibentur tamquam legitimas scientiae conclusiones defendere, sed pro erroribus potius, qui fallacem veritatis speciem prae se ferant, habere tenentur omnino."3 Pius X demum errorem hunc modernistarum profligavit: "Cum in deposito fidei veritates tantum revelatae contineantur, nullo sub respectu ad ecclesiam pertinet iudicium ferre de assertionibus disciplinarum humanarum."4
Conclusionibus theologicis aequiparanda fere sunt etiam: