- Explicatio. Conclusiones theologicae sensu latissimo sunt propositiones, quae per discursum rationis inferuntur ex praemissis revelatis. Sunt autem triplicis generis: a) Conclusiones, quae per discursum rationis qualemcumque inferuntur ex duabus praemissis revelatis, v. g. Christus adorandus est; atqui Christus in eucharistia realiter praesens est; ergo eucharistia adoranda est. Tales propositiones proprie sive formaliter revelatae sunt, uti patet.
b) Conclusiones, quae per discursum mere explicativum inferuntur ex duabus praemissis, quarum altera revelata, altera naturaliter certa est, v. g. Christus est homo; atqui omnis homo habet animam rationalem; ergo Christus habet animam rationalem. Liquet hanc conclusionem in sola praemissa revelata ut partem in toto contineri, ideoque discursum rationis nullum novum motivum assensus praebere. Unde etiam tales propositiones proprie seu formaliter revelatae sunt.
c) Conclusiones, quae per discursum rationis deductivum sive rigorosum inferuntur ex una praemissa revelata et ex altera naturaliter certa, v. g. Filius est Verbum Dei; atqui Verbum Dei procedit ex intellectu Dei; ergo Filius procedit ex intellectu Dei. Haec conclusio in utraque praemissa continetur; et quia conclusio sequitur partem peiorem, ipsa haberi nequit ceu veritas proprie sive formaliter revelata, sed summum potest vocari virtualiter revelata propter nexum intimum cum revelatione. Hae propositiones stricte vocantur conclusiones theologicae, de quibus nobis est sermo.
- Probatio. Ecclesiam in statuendis et diiudicandis conclusionibus theologicis infallibilem esse probatur ex fine infallibilitatis et ex praxi ecclesiae.
a) Ex fine infallibilitatis. Ecclesia depositum revelatum inviolabiliter custodire non potest, nisi sit infallibilis in statuendis et diiudicandis conclusionibus theologicis. Nam inter principia revelata et conclusiones theologicas ab eis deductas talis nexus logicus exsistit, ut ex falsitate conclusionum necessario sequeretur falsitas principiorum. Ergo ecclesia infallibilis est quoad conclusiones theologicas.
b) Ex praxi ecclesiae. Ecclesia conclusiones theologicas crebro peremptorie statuit vel diiudicavit. Sic concilium constantiense contra Wiclef et Hus; Pius V contra Baium; Pius VI contra pistorienses et iansenistas; Pius IX contra errores modernos; Pius X contra modernistas profligaverunt propositiones, inter quas haud paucae conclusiones theologicae reperiuntur. Atqui hac agendi ratione ecclesia infallibilitatem actu exercito sibi vindicavit. Ergo infallibilis habenda est in his rebus. Argumentum confirmatur ex agendi ratione fidelium, qui istis ecclesiae sententiis obedientiam et assensum absolutum numquam non praebuerunt.
Conclusionibus theologicis affines sunt: