Nulla igitur ratio dubitandi est, Iesum Christum Dominum nostrum pro impiis et peccatoribus mortuum, a quorum numero si aliquis liber inventus est, non est pro omnibus mortuus Christus: sed prorsus pro omnibus mortuus est Christus: nemo ergo omnium hominum ante reconciliationem quae per Christi sanguinem facta est, non aut peccator aut impius fuit: dicente Apostolo: Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, iuxta tempus, pro impiis mortuus est? Vix enim pro iusto quis moritur, nam pro bono forsitan quis audeat mori: commendat autem suam charitatem Deus in nobis, quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis iustificati sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius (Rom. V, 6 et seqq.). Idem autem Apostolus in secunda ad Corinthios ait, Charitas enim Christi urget nos, iudicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est, ut et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. V, 14 et seqq.). De se ipso vero quid pronuntiet, audiamus: Fidelis, inquit, sermo, et omni acceptione dignus, quia Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum; sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 15 et seq.).
Sive ergo circumcisio, sive praeputium, peccato universaliter concludebatur, unusque omnes reatus obstrinxerat, et inter magis minusque impios nemo erat qui posset absque Christi redemptione salvari. Quae redemptio universo sese intulit mundo, et omnibus hominibus indifferenter innotuit. Quandoquidem in die quinquagesimo ab illo Pascha, in quo se hostiam Deo verus Agnus obtulerat cum apostoli et qui cum eis unanimes erant, repleti Spiritu sancto linguis omnium gentium loquerentur, conveniebat excita miraculo diversi generis hominum multitudo, ut Evangelium Christi in eis qui aderant, totus mundus audiret. Confluxerant autem, sicut scriptum est, Parthi, et Medi, Elamitae, et qui inhabitant Mesopotamiam, Iudaeam et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Egyptum et partes Libyae quae est circa Cyrenen, et advenae Romani, Iudaei quoque et Proselyti, Cretes et Arabes, audientes omnes linguis suis praedicari magnalia Dei (Actor. II, 9 et seq.): quorum testificatio etiam in eas gentes quae remotiores sunt, longe lateque procurreret. Ad cuius rei effectum credimus providentia Dei Romani regni latitudinem praeparatam: ut nationes vocandae ad unitatem corporis Christi, prius iure unius consociarentur imperii: quamvis gratia Christiana non contenta sit eosdem limites habere quos Roma; multosque iam populos sceptro crucis Christi illa subdiderit, quos armis suis ista non domuit. Quae tamen per apostolici sacerdotii principatum amplior facta est arce religionis quam solio potestatis.