Magni autem et inenarrabilis sacramenti mysterium est, quod praedicatoribus, quibus dictum est, Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae (Marc XVI, 15): iisdem prius dictum fuerat, In viam gentium ne abi ritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis, sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. X, 5). Quamvis enim ad omnium hominum vocationem Evangelium dirigeretur, omnesque Dominus salvos fieri et in agnitionem veritatis vellet venire (I Tim. II, 4); non tamen sibi dispensationum suarum abstulerat potestatem, ut aliter quam occulto iustoque iudicio statuerat, consilii sui ordo decurreret. Unde locum non habent contumacium murmura quaerelarum, quia quod Deus fieri voluit, constat non aliter fieri debuisse quam voluit. Posteriore vero tempore, cum iam Dominus Iesus in Dei Patris gloria consideret, et praedicatores verbi suscepto negotio deservirent, volentes apostoli evangelizare verbum in Asia, vetiti sunt ab Spiritu sancto, et disponentes ire in Bithyniam, prohibiti sunt ab Spiritu Iesu (Act. XVI, 6 et 7): non utique negata illis populis gratia, sed quantum apparuit, retardata. Nam postmodum etiam apud ipsos fides Christiana convaluit.
Quae autem fuerit differendae vocationis causa, non claret; et tamen rei gestae docemur exemplo quod inter generalia, vel promissa, vel opera, vel praecepta, quaedam Deus a communibus excepta causis, occultiore novit ordinare ratione. Credo, ut interpositis quibusdam obumbrationibus, ea quae secretius micant, mirabilius innotescant: ne negligentior fiat acies de facilitate cernendi, et quodammodo dormitet assueris, si non excitetur insolitis. Has autem incognoscibiles illuminationum dilationes, inter quas utique multi in infidelitate deficiunt, non solum in populis remotioribus impiorum, sed etiam in civitatibus fidelium per plurimas domos ac familias novimus fieri, dum Christianae fidei, etiam qui Christiani futuri sunt adversantur. Multi enim quod oderunt amabunt, quod non recipiunt praedicabunt. Et quis inter haec querulis aut curiosis notum faciet, cur adhuc Sol iustitiae (Malac. IV, 2) quibusdam gentibus non oriatur, et a tenebrosis cordibus, etiam nunc radios suos veritas revelanda contineat (Sap. V, 6)? Cur corrigendi tam diu sinantur errare, et quod senibus in fine praestandum est, per tam longam non tribuatur aetatem? Cur filiis iam in Christum credentibus, nec dum credant parentes? Et rursum, a religiosis parentibus soboles prava discordet? Cum tamen Deo, qui initiorum fidei, incrementique largitor est, secundum ipsius praeceptum quotidie pro omnibus supplicetur: ut et si exaudit, nota sit gratia miserationis; et si non exaudit, intelligatur iudicium veritatis.