Regebatur ergo primus ille populus Dei Spiritu Dei, et a maledicti ac praedamnati populi societate ac moribus per eruditionem sancti Spiritus abstinebat, custodiens discretionem sui a permixtione carnalium: quorum mala tamdiu sustinuit patientia Dei, quamdiu boni, per id quod eos non imitabantur, placere potuerunt: ubi vero etiam boni malorum imitatione corrupti sunt, et per voluntarium defectum in eamdem nequitiam conspiravit universitas: quos, excepta Noe domo, una impietas profanavit, sententia una delevit. Bonitas autem Dei ne illi quidem parti defuit, quae in charitate non stetit, et ab initio sui, veneno diabolici livoris intumuit. Principem enim gentis impiae, sancti fratris meritis invidentem, caedemque eius parricidali corde meditantem, dignatur Dominus paterno mitigare consilio, dicens ad Cain, Ut quid tristis factus es? Ut quid concidit vultus tuus? Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? quiesce. Ad te enim erit conversio eius, et tu dominaberis eius (Gen. IV, 6). Depone, inquit, ortam de invidiae aemulatione tristitiam, et flammas odii crudelis exstingue: nihil tibi Abel nocuit, nec mihi placendo te laesit. Despexi munera tua meo iudicio, non illius voto. Opus enim bonum negligenter egisti. Recta fuisset oblatio tua, si fuisset recta discretio. Sciens cui offerres, scire debueras quid voveres. Non digne inter me et te divisisti, quoniam tibi electiora servasti. Tuus ergo hic error est, tuumque peccatum. Quiesce, et noli in insontem fratrem moveri: ad te potius tua culpa revocetur. Noli peccato regnum in te dare, sed tu potius in ipsum sume dominatum. Poenitendo enim nec in maius facinus progredieris, et ab eo in quo te doles displicuisse, mundaberis.
Cum ergo talia ad Cain loqueretur Deus, numquid ambiguum est voluisse eum, et (quantum ad illum medendi modum sufficiebat) egisse, ut Cain ab illo impietatis furore resipisceret? Sed malitia pertinax inde facta est inexcusabilior, unde debuit esse correctior. Et utique praesciebat Deus ad quem finem insanientis esset progressura conceptio. Neque ex eo quod falli scientia divina non poterat, necessitate peccandi urgebatur facinus voluntatis. A cuius utique intentione atque effectu potuit incolumitas Abel illaesa defendi; nisi placuisset Deo cum magna laude patientiae suae, ut temporalis furor impii fieret perpetuus honor iusti. Posteris vero istius parricidae, quamvis in progenitoris sui moribus viverent, numquam se divinam bonitatem negasse, quis non facile advertat, si consideret quantum eis prodesse potuerit tam longa patientia Dei, tam dives bonorum temporalium copia, et multiplicatae fecunditatis tam numerosa propagatio? Quae beneficia licet obduratis nihil remedii et emendationis attulerint; probant tamen aversionem eorum non divinae fuisse constitutionis, sed propriae voluntatis.