Debet sacerdos sollicite considerare quam sit necessarium hoc sacrificium, quo summopere indigent et qui sunt in hoc mundo, et qui in Purgatorio: hi ut citius liberentur, et ad perennem felicitatem perveniant: illi ut continuis Dei praesidiiis adiuventur. Ad ipsum enim spectat, tanquam ad legatum totius orbis, omnium petitiones ad Deum ferre, omnium necessitates spirituales et corporales eidem exponere, et singulis obtinere quod singulis prosit ad salutem. Sunt autem necessitates spirituales, primum peccata, quibus plenissima sunt omnia regna mundi in quovis fere hominum statu et conditione. Deinde sunt tentationes internae et externae a corrupta natura, a sensibus et membris, ab extrinsecis obiectis rerum et personarum a volubilitate liberi arbitrii, a daemonibus oriri solitae, eaeque innumerae et superatu difficiles. Sunt denique occasiones extrinsecae malorum ad peccata allicientes domi et foris, et hinc perpetua pericula aeternae damnationis. Necessitates corporales sunt etiam innumerabiles, quibus omnes vel premuntur, vel sunt obnoxii: morbi videlicet, bella, persecutiones, lites iniustae, odia, calumniae, contumeliae, paupertas, mendicitas, amissiones bonorum, exilia, carceres, insidiae, doli, fraudes, pugnae civiles et domesticae, iurgia, detractiones, et multiplices iniuriae dominorum, servorum, vicinorum, aequalium, quae passim inferri solent manifeste vel occulte. Sunt igitur in magna necessitate Catholici male viventes, qui peccati mortalis nexibus irretiti computrescunt in faecibus suis: omnes quoque Infideles, Haeretici, Schismatici, Iudaei, Pagani, et Turcae qui veri Dei cognitione carentes in tenebris vivunt: neque hi omnes a statu adeo infelici naturae viribus emergere possunt, nisi respiciens desuper Pater misericordiarum, potenti virtute eos excitet et praeveniat. Iustitii item tepidi, et imperfecti, et alii etiam ferventes quibus continuum imminet periculum cadendi in peccatum mortale et gratiam divinam amittendi, cum sit tanta depravatae naturae fragilitas, tanta carnis rebellio, tanta daemonis rabies, tanta vis pravorum habituum, tanta mundi corruptela. Sunt et alii sine numero suprascriptis calamitatibus pressi; Quidam enim ope divina indigent ad aliquam tentationem superandam, alii ad aliquam virtutem acquirendam, sive ad aliquem actum supernaturalem eliciendum. Quidam in mari sunt, alii in via non satis tuta. Hic vexatur inimicitiiis, ille calumniam patitur, nonnulli paupertate, alii morbis, scrupulis, litibus, aere alieno, aliisque calamitatibus affliguntur. Multi sunt in periculo mortis constituti; a qua pendet aeternitas, quos modo prorsus inexplicabili torquent et cruciant peccata commissa, bona omissa, temporalia quae relinquunt, aeterna ad quae properant.
Gravissimam denique necessitatem patiuntur animae defunctorum in carcere Purgatorii detentae, quarum tota spes in suffragiis nostris sita est, cum ipsae pro se nec satisfacere, nec quicquam possint impetrare. Horum omnium infinita multitudo supplices manus extendit ad sacerdotem miserabili eiulatu clamans et deprecans, ut partem aliquam divini auxilii singulis impetret, porrectis in Missa supplicibus eorum libellis, quos ferventer, magnoque affectu aeterno Patri commendare debet. Turpe enim esset in conspectu tantae maiestatis, distractione vel haesitazione insulsam reddere legationem, et tanti ponderis negotia frigide ac perfunctorie pertractare.