Cum sacrificium sit primarium Religionis munus, plane decebat ut Christiana Religio, qua nulla perfectior et sublimior esse potest, nobilissimum haberet sacrificium, cuius excellentia ex multis capitibus colligi potest.
Primo ex eo quod in illo offertur, qui est Christus Dominus, verus Deus et verus homo: et quia nihil excelsius illo est, ideo ratione ipsius actio ipsa sacrificandi omnes humanas actiones excedit, etiam actus Sanctorum in coelis Deum amantium. Cavendum ergo ne nostra irreverentia et in devotione tam magnae rei oblationem dehonestemus. Et si Deus olim sacerdotibus praecepit,1 Mundamini qui fertis vasa Domini, quanto maiori puritate nos enitere debemus, qui purissimum Christi corpus, et pretiosissimum sanguinem Deo offerimus?
Secundo, ex persona cui offertur, qui est solus Deus. Nulli enim Sanctorum, nec ipsi Beatae Virgini offerri potest, sed ex ipsa intrinseca rei natura convenit soli Deo, quia per sacrificium testificamur Deum esse primum principium et ultimum finem nostrum, et supremum Dominum omnium rerum, cui in signum nostrae subiectionis aliquod sensibile offerimus ad significandum per rem sensibilem oblatam sacrificium internum, quo anima se offert Deo, sicut principio suae creationis, et sicut fini suae beatificationis. Hoc autem nec ipse Deus per absolutam suam potentiam efficere potest, ut alicui creaturae conveniat.
Tertio, ex ipsa consecratione, qua panis et vinum in corpus et sanguinem Christi transsubstantiantur, manentibus accidentibus sine subiecto. Est autem haec actio omnino supernaturalis, quae nullo modo pendere potest ab aliqua potentia creata tanquam a causa principali, quia solus Deus efficit transsubstantiationem.
Quarto, ex valore ipsius sacrificii, qui est infinitus sicut merita et passio Christi, ac proinde aeque placet Deo, ac mors eius in cruce, licet effectus finitus sit.
Quinto, ex fine propter quem caeteris omnibus abolitis institutum fuit, ut nimirum per ipsum Deo creatori nostro cultum latriae tribuamus, nostramque servitutem et subiectionem humillime testificemur: ut dignas ei gratias perpetuo agamus pro universis beneficiis eius: ad auxilia divinae gratiae, eiusque protectionis, excitationis, et directionis impetranda: ad obtinendam peccatorum veniam: ad iram Dei placandam, et imminencia flagella avertenda: ad succurrendum omnium vivorum et defunctorum necessitatibus; quae sunt pene infinitae. Porro ex his clarissime constat nullam posse maiorem in hac vita, aut praestabiliorem actionem a mortalibus exerceri, quam offerre Deo hoc sacrificium. Ideo nullus seu Rex, seu Pontifex esset, qui sacerdotem celebrantem quacunque ex causa accersere, coeptumque sacrificium interrumpere auderet. Quia vero sacerdos hoc sacrificium peragit in persona Christi, ita se gerere debet, ne quid in ipso sit quod Christi personam dedecbeat: sicut legatus Regis personam sustinens summopere cavet, ne quid indecorum, et suo munere indignum committat.