Nulla est inter homines dignitas, nulla excellentia, cui possit sacerdotalis sublimitas comparari. Omnium Principum fulgorem superat, omnium Regum potestatem excedit; illorum enim auctoritas circa temporalia et terrena versatur, sacerdotis autem potentia etiam ad aeterna et coelestia extenditur, pro quibus comparandis omnes Principes et Reges ad sacerdotes confugere, opem eorum implorare, seque illis subiicere non erubescunt. Ideo ab Apostolo dictus est sacerdos ab hominibus assumi, ut offerat dona et sacrificia; ac si super alios elevatus communem hominum conditionem antecellat, quasi mediator Dei et hominum in his quae sunt ad Deum constitutus. A Malachia item Propheta Angelis aequiparatur his verbis: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius, Angelus enim Domini exercituum est. Imo ex potestate quam habet absolvendi a peccatis, et conficiendi corpus et sanguinem Christi, etiam Angelis superior est; et ut ait Nazianzenus, orat. I. Quaedam illi divinitas inest, aliosque efficit Deos. Haec te sedulo considerare oportet, quicumque es Christi sacerdos, ne ad te pertineat Psalmographi sententia dicentis; Homo cum in honore esset, non intellexit comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Nihil in te terenum sit, nihil commune cum populo. Sit Angelica conversatio tua, vita divina, mores illibati. Quid turpius quam honor sublimis, et vita deformis; sancta professio et illicita actio? Vide igitur quam digne actio respondeat nomini, mores dignitati. Quod si sacerdotes antiquae legis iussit Deus sanctos esse, ut incensum et panes propositionis convenienter offerrent; quanto maiorem sanctitatem inesse tibi oportet, qui Filium Dei quotidie offers et suscipis? Et si solet corpus ciborum quibus nutritur qualitatibus imbui, aequum sane est, ut Christi in Eucharistia existentis, quo singulis diebus vesceris, conditiones imiteris, et virtutes perfecte exprimas. Latet Christus sub exiguis speciebus, nec ullo se specioso indicio manifestat: tu quoque Dei dona absconde, et amanesisci, ac pro nihilo reputari. Ille ibi manet peccatorum, infidelium, ac etiam bestiarum iniuriis expositus: tu similiter cunctis subiectus esto, atque in omni contemptu et opprobrio patientiam serva. Ille enim seipso pascit sine ulla personarum acceptione: et tu erga omnes liberalis esto, sitque sincerus in te animarum zelus sine ullo humano respectu. Ille divisis speciebus nec laeditur, nec dividitur: tu etiam pacatum animum ac omnino imperturbabilem in omni difficultate conserva. Ille nullum detrectat locum, et in eo stat, in quo collocatur a quovis sacerdote quantumvis scelerato: tu pari ratione ad omnia loca et officia indifferens esto, nec ullum onus recuses quod tibi a superioribus imponatur. In hoc denique Sacramento substantia panis et vini desinit esse, et sola remanent accidentia: et tu eodem modo in te debes annihilare omnem terrenam substantiam, omnes scilicet affectus inordinatos, gloriae appetitum, prava desideria, dictamina huius mundi, et quidquid perfectioni contrarium est.