17. Taedet iam curiae: exeundum palatio; domi exspectant nos. Hi non modo circa, sed quodammodo intra te sunt. Non est supervacua consideratio, qua intendis disponere domui tuae, providere his qui in sinu tuo et in gremio tuo sunt. Ego dico et necessariam. Paulum audi: Si quis domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit?1 item, Si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.2 Et haec dicens, non te moneo summis occupatum intendere infimis, et quasi minutum fieri; minimis impendere quod maximis debes. Quid te intrices, unde te eripuit Deus? Haec, inquit, omnia adiicientur vobis.3 Verumtamen et haec oportet facere, et illa non omittere. At illa per te agens, per te etiam oportet provideas, qui pro te de his provideant. Nam si unus e servis per se non sufficit simul et custodiae iumentorum, et curae mensarum: tu per te quomodo intendere valeas et tuae domui, et Domini pariter? de qua scriptum est: O Israel, quam magna est domus Domini!4 Vacuum prorsus a sollicitudine rerum minorum et vilium oportet esse animum, tam magnis et tam multis intentum rebus. Oportet liberum, quem nulla sibi vindicet violenta occupatio. Oportet ingenuum, quem nulla deorsum trahat indigna affectio. Oportet rectum, quem nulla seorsum avertat sinistra intentio. Oportet cautum, quem nulla subeat furtiva suspicio. Oportet vigilem, quem nulla ab sese abducatur peregrina et curiosa cogitatio. Oportet firmum, quem nulla concutiat repentina turbatio. Oportet invictum, quem nulla fatiget vel continua tribulatio. Oportet amplum, quem nulla coarctet rei temporalis amissio.
18. His te non dubites et bonis privandum, et feriendum malis, si animum dividens, et Dei rebus, et tuis pariter reculis volueris impertiri. Procurandus quem implices, qui pro te molat. Pro te dico, non tecum. Quaedam per temet facies; quaedam per te et alios simul; quaedam per alios ac absque te. Quis sapiens, et intelliget haec? Non est quod inter ista dormitet consideratio tua. Ego vero agenda domus tuae sub eo genere, quod novissimum posui, locanda censuerim. Per alium, ut dixi, illa facies. At is, si fidelis non fuerit, fraudabit: si non fuerit prudens, fraudabitur. Quaerendus proinde fidelis et prudens, quem constituas super familiam tuam. Adhuc inutilis est, si tertium desit. Quaeris quid hoc? Auctoritas. Quid enim prodest ei velle, et scire quaeque disponere, prout necesse est, si quod scit et vult, non potest? Danda ergo facultas agendi pro libitu. Si in praeiudicium rationis putas hoc fieri, memento fidelem, qui agere nihilominus pro ratione volet: attende prudentem, qui agere nihilominus pro ratione sciet. Sed fidelis solersque voluntas tunc proderit, cum ei affatim suppetet, unde tota facilitate mancipetur effectui, cunctis sine cunctatione parentibus. Subdendi igitur omnes. Nullum patiatur contradictorem. Nemo qui dicat, Cur fecisti sic? Potestatem habeat excludere et admittere quos voluerit, mutare ministros, transferre ministeria ad quos, et quando voluerit. Ita timori sit omnibus, ut sit et utilitati. Praesit omnibus, ut omnibus prosit, et de omnibus. Clandestinas et susurratas delationes non recipias adversus eum: magis detractiones censueris. Et hanc velim generalem tibi constituas regulam, ut omnem, qui palam veretur dicere quod in aure locutus est, suspectum habeas. Quod si te iudicante dicendum coram ille renuerit, delatorem iudices, non accusatorem.
19. Itaque unus omnibus facienda iniungat, et uni omnes respondeant. Tu illi habeas fidem, vacans tibi et Ecclesiae Dei. Si quominus aut fidelis inveniatur, aut prudens, fideli potius committendum. Sane e duobus tutius hoc. Quam si idoneus non reperitur, etsi minus fidelem sustinere potius consulo, quam te immergere labyrintho huic. Memento Salvatorem Iudam oeconomum habuisse.5 Quid episcopo turpius, quam incumbere suppellectili, et substantiae suae: scrutari omnia, sciscitari de singulis, morderi suspicionibus, moveri ad quaeque perditae vel neglectae? Ad verecundiam dico quorumdam eiusmodi, scrutantium quotidie omnem substantiam suam, numerantium singula, de minutis et quadrantibus exigentium rationem. Non ita ille Aegyptius, qui, Ioseph omnibus traditis, ignorabat quid haberet in domo sua.6 Erubescat christianus, christiano sua non credens. Homo sine fide, fidem tamen habuit servo, super omnia bona sua constituens eum: et hic erat alienigena.
20. Mira res! Satis superque episcopi ad manum habent, quibus animas credant: et cui suas committant facultatulas, non inveniunt. Optimi videlicet aestimatoris rerum, qui magnam de minimis, parvam aut nullam de maximis curam gerant. Sed, ut liquido datur intelligi, patientius ferimus Christi iacturam, quam nostram. Quotidianas expensas quotidiano reciprocamus scrutinio, et continua dominici gregis detrimenta nescimus. De pretio escarum et numero panum cum ministris quotidiana discussio est: rara admodum cum presbyteris celebratur collatio de peccatis populorum. Cadit asina, et est qui sublevet eam: perit anima, et nemo est qui reputet. Nec mirum, cum nec nostros quidem assiduos sentiamus defectus. Nonne ad singulas supputationes istas irascimur, urimur, anxiamur? Quam tolerabilius rerum, quam mentium sustineremus iacturam! Quare, inquit, non magis fraudem patimini?7 Quaeso, tu qui alios doces, doce te ipsum: si tamen iam non docuisti, pluris te habere, quam tua. Transitoria ista, quae stare tibi nullo pacto queunt, fac ut a te transeant, non per te. Rivus qua fluit, cavat terram: sic discursus temporalium conscientiam rodit. Si potest torrens in agros excurrere sine laesione satorum; et tu te ista sine vulnere mentis posse tractare confidito. Omnimodis consulo studeas avertere a te concursum horum. Multa nescias, plurima dissimules, nonnulla obliviscaris.
21. Sunt tamen quae ignorare te nolim, mores quorumque et studia. Non oportet ut vitia domus tuae ultimus scias: quod quamplurimis novimus contigisse. Quapropter, ut dixi, alius alia dispenset; de disciplina tu provide, illud nemini credas. Si insolentior coram te vel sermo sonuerit, vel habitus apparuerit: manus tua super eiusmodi; tu ulciscere iniuriam tuam. Impunitas ausum parit, ausus excessum. Domum episcopi decet sanctitudo, decet modestia, decet honestas: horum disciplina custos. Sacerdotes domestici, aut caeteris honestiores, aut fabula omnibus sunt. In vultu, in habitu, in incessu illorum qui circa te sunt, nihil residere impudicum, nihil indecens patiaris. Discant a te coepiscopi tui comatulos pueros et comptos adolescentes secum non habere. Certe inter mitatos discurrere calamistratos non decet. Et memento quod Sapiens admonet: Filiae tibi sunt? noli faciem tuam hilarem ad eas ostendere.8
22. Nec austeritatem tamen suadeo tibi, sed gravitatem. Illa infirmiores fugat, haec reprimit leviores. Illa, si adsit, odibilem; haec, si desit, contemptibilem reddit: in omnibus tamen modus melior. Ego nec severius velim, nec dissolutius. Quid hac mediocritate gratius, ut nec de severitate sis oneri, nec de familiaritate contemptui? In palatio papam, domi te patremfamilias exhibe. Ament te domestici tui: si non, facito ut timeant. Utilis semper custodia oris, quae tamen affabilitatis gratiam non excludat. Ergo ubique frenanda lingua praeceps, maxime autem in convivio. Ille convenientior habitus, si tu actu quidem severus sis, vultu serenus, verbo serius. Capellani, et qui tecum iugiter divinis intersunt officiis, non sint sine honore. Tuum est tales tibi providere, qui digni sint. Serviatur eis ab omnibus tanquam tibi. Necessaria de manu tua accipiant. His contenti sint quae tu provideris illis: tu vide ne egeant. Super hoc quem forte ab adventantibus petere deprehendes, iudica Giezitam: id de ostiariis, id de caeteris officialibus decernendum.9 Verum hoc ex abundanti: nam formam istam iam olim a te positam recordamur. Quid tuo dignius apostolatu? quid salubrius ad conscientiam, honestius ad famam, utilius ad exemplum? Optimus canon, qui proiicit avaritiam ex calumnia, et non a conscientia tantum.