2. Et primo quidem clerum illum ordinatissimum esse decet, ex quo praecipue in omnem Ecclesiam cleri forma processit. Deinde omne quod perperam agitur te praesentem, id tibi turpius. Interest gloriae Sanctitatis tuae, ut quos prae oculis habes, ita ordinati, ita sint informati, quatenus totius honestatis et ordinis ipsi speculum, ipsi sint forma. Inveniantur prae caeteris oportet expediti ad officia, idonei ad Sacramenta, ad plebes erudiendas solliciti, circumspecti ad sese custodiendos in omni castitate. Quid de populo loquar? Populus Romanus est. Nec brevius potui, nec expressius tamen aperire de tuis parochianis quod sentio. Quid tam notum saeculis, quam protervia et cervicositas1 Romanorum? Gens insueta paci, tumultui assueta; gens immitis et intractabilis usque adhuc, subdi nescia, nisi cum non valet resistere. En plaga: tibi incumbit cura haec, dissimulare non licet. Rides me forsitan, fore incurabilem persuasus. Noli diffidere; curam exigeris, non curationem. Denique audisti: Curam illius habe;2 et non, Cura, vel, Sana illud. Verum dixit quidam: Non est in medico semper relevetur ut aeger.3 At melius propono de tuis tibi. Paulus loquitur; Plus omnibus laboravi.4 Non ait, Plus omnibus profui, aut, Plus omnibus fructificavi, verbum insolens religiosissime vitans. Alias autem noverat homo quem docuit Deus, quia unusquisque secundum suum laborem accipiet,5 non secundum proventum. Et ob hoc in laboribus potius quam in profectibus glorandum putavit, sicut alibi quoque habes ipsum dicentem: In laboribus plurimis.6 Ita, quaeso, fac tu quod tuum est: nam Deus quod suum est satis absque tua sollicitudine et anxietate curabit. Planta, riga, fer curam; et tuas explicuisti7 partes. Sane incrementum, ubi voluerit, dabit Deus, non tu. Ubi forte noluerit, tibi deperit nihil, dicente Scriptura: Reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum.8 Securus labor, quem nullus valet evacuare defectus. Et hoc dixerim absque praeiudicio divinae potentiae et bonitatis. Scio induratum cor populi huius: sed potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Quis scit si revertatur et ignoscat, convertat et sanet eos? Sed non est propositi mei dictare Deo quid facere debeat: tibi utinam possim, quae oportet et prout oportet, suadere.
3. At locus dubius, et scrupulosa incidit disputatio. Nam ubi adoriar dicere quod sentio? Video satis quid imminet. Clamabitur insuetum; nam iustum negari non poterit. Ego vero ne insuetum quidem assenserim. Nempe assuetum fuisse scio, ac per hoc in dissuetum potuisse venire: sed non redire in insuetum. An vero assuetum quis neget, quod constat non modo aliquando factum, sed aliquamdiu factitatum? Quid illud sit dicam, et non proderit. Cur? Quia non placebit satrapis, plus maiestati quam veritati faventibus. Fuerunt ante te qui se totos ovibus pascendis exponerent, pastoris opere et nomine gloriantes, nihil sibi reputantes indiguum, nisi quod salutis ovium obviare putarent, non quaerentes quae sua sunt, sed impendentes. Impendere curam, impendere substantiam, impendere et se ipsos. Unde unus illorum: Et ego, ait, superimpendar pro animabus vestris.9 Et tanquam dicerent, Non venimus ministrari, sed ministrare; ponebant, quoties oportuisset, sine sumptu Evangelium. Unus erat de subditis quaestus, una pompa, unaque voluptas, si quo modo eos possent parare Domino plebem perfectam. Id omnimodis satagebant, etiam in multa contritione cordis et corporis, in labore et aerumna, in fame et siti, in frigore et nuditate.
4. Ubi nunc, quaeso, consuetudo haec? Subiit dissimilis valde; longe in aliud mutata sunt studia, et utinam non in peius. Cura tamen et anxietas, et aemulatio, et sollicitudo, fateor, perseverant. Translata haec, non imminuta. Testimonium vobis perhibeo, quod nec substantiae parcitis, non magis quam ante. Diversa autem locatio dissimilitudinem facit. Magna abusio! pauci ad os legislatoris, ad manus omnes respiciunt. Non immerito tamen. Omne papale negotium illae10 agunt. Quem dabis mihi de tota maxima urbe, qui te in Papam receperit, pretio seu spe pretii non interveniente? Et tunc potissimum volunt dominari, cum professi fuerint servitutem. Fideles se spondent, ut opportunius fidentibus noceant. Ex hoc non erit consilium tibi a quo se arcendos putent, non secretum quo se non ingerant. Si stante pro foribus quoquam illorum, moram vel modicam fecerit ostiarius; ego tunc pro illo esse nolo.11 Et nunc experire paucis, noverimne et ego vel aliquatenus mores gentis. Ante omnia sapientes sunt ut faciant mala, bonum autem facere nesciunt. Hi invisi terrae et coelo: utrique iniicere manus, impii in Deum, temerarii in sancta, seditiosi in invicem, aemuli in vicinos, inhumani in extraneos: quos neminem amantes amat nemo; et cum timeri affectant ab omnibus, omnes timeant necesse est. Hi sunt qui subesse non sustinent, praeesse non norunt; superioribus infideles, inferioribus importabiles. Hi invereundi ad petendum, ad negandum frontosi.12 Hi importuni ut accipiant, inquieti donec accipiant, ingrati ubi acceperint. Docuerunt linguam suam grandia loqui, cum operentur exigua. Largissimi promissores, et parcissimi exhibitores: blandissimi adulatores, et mordacissimi detractores: simplicissimi dissimulatores, et malignissimi proditores. Excurrimus usque huc, plenius te atque expressius admonendum putantes horum quae circa te sunt in hac parte.
5. Iam ad ordinem recurramus. Quale est, quod de spoliis ecclesiarum emuntur,13 qui dicunt tibi, Euge, euge? Pauperum vita in plateis divitum seminatur. Argentum micat in luto: accurritur undique, tollit illud non pauperior, sed fortior, aut qui forte citius praecurrit. te tamen mos iste, vel potius mors ista non coepit; in te utinam desinat. Sed reliqua prosequamur. Inter haec tu pastor procedis deauratus, tam multa circumdatus varietate. Oves quid capiunt? Si auderem dicere; daemonum magis, quam ovium pascua haec. Scilicet sic factitabat Petrus, sic Paulus ludebat? Vides omnem ecclesiasticum zelum fervere sola pro dignitate tuenda. Honori totum datur, sanctitati nihil, aut parum. Si causa requirente paulo submissius agere, ac socialius te habere tentaveris; Absit, inquiunt, non decet, tempori non congruit, maiestati non convenit; quam geras personam attendito. De placito Dei ultima mentio est; pro iactura salutis nulla cunctatio: nisi quod sublime est, hoc salutare ducamus; et quod gloriam redolet, id iustum. Ita omne humile probro ducitur inter palatinos, ut facilius qui esse, quam qui apparere humilis velit, invenias. Timor Domini simplicitas reputatur, ne dicam fatuitas. Virum circumspectum et amicum propriae conscientiae calumniantur hypocritam. Porro amatorem quietis, et sibi interdum vacantem, inutilem dicunt.