9. Veniamus ad collaterales et coadiutores tuos. Hi seduli tibi, hi intimi sunt. Quamobrem si boni sunt, tibi potissimum sunt: si mali, aeque plus tibi. Ne te dixeris sanum, dolentem latera: hoc est, ne te dixeris bonum, malis innitentem. Aut si bonus sis, bonitas tui solius quem fructum afferre potest? sicut in superiore libro dixisse me memini.1 Quid, inquam, emolumenti affert Ecclesiis Dei tua unius hominis iustitia, ubi sententia praevalet aliter affectorum? Sed nec tuta tibi tua obsessa malis, non magis quam sanitas vicino serpente. Non est quo te subducas malo intestino. Et e regione, bonum domesticum eo amplius, quo saepius iuvat. Sed sive levent, sive gravent, cui rectius imputandum quam tibi, qui tales aut elegisti, aut admisisti? Non de omnibus dico: nam sunt quos non elegisti, sed ipsi te. At potestatem non habent, nisi quam tu eis aut tribueris, aut permiseris. Ad idem ergo revertimur. Tibi imputa quidquid patieris ab eo qui sine te potest facere nihil. His exceptis, de caetero non inconsiderate, ut vides, eligendi quique seu colligendi sunt in opus ministerii huius. Tuum est undecumque evocare et adsciscere tibi, exemplo Moysi, senes,2 non iuvenes; sed senes non tam aetate quam moribus, quos tu nosti, quia senes populi sunt. An non eligendi de toto orbe, orbem iudicaturi? Sane huic negotio non se ingerat rogans. Consilio, non prece agendum est. Sunt quae necessario a nobis rogantium aut extorquet importunitas, aut necessitas meretur. At istud in his quae nostra sunt. Ubi autem non licet quod volo facere, quis locus roganti? Nisi forte qui me rogat, hoc rogat, ut quod vult, velle liceat mihi, et non magis ut velim. Alius pro alio, alius forte et pro se rogat. Pro quo rogaris, sit suspectus; qui ipse rogat pro se, iam iudicatus est. Nec interest, per se, an per alium quis roget. Clericum curiam frequentantem, qui non sit de curia, ad idem noris pertinere ambientium genus. Adulantem, et ad placitum cuiusque loquentem, unum de rogantibus puta, etiamsi nihil rogaverit. Scorpionis non est in facie quod formides: sed pungit a cauda.
10. Si ad talium blanditias cor tuum, ut assolet, molliri senseris, memineris scriptum: Omnis homo primum bonum vinum ponit; cum autem inebriati fuerint, tunc id quod deterius est.3 Pari pondere aestimaveris eius humilitatem qui timet, et eius qui sperat. Viri callidi et dolosi proprium esse solet tunc praeendere humilitatem, cum aliquid obtinere voluerit: de qualibus dicit Scriptura, Est qui se humiliat nequiter, et interiora eius plena sunt dolo.4 De vobis ipsis sume sententiae huius evidens ac familiare exemplum. Quantos quos supplices admisisti, postmodum sustinuisti graves, insolentes, contumaces, rebelles? Quod quidem interius malum tegunt principia, posteriora produnt. Verbosulum adolescentem, et studentem eloquentiae, cum sapientiae sit inanis, non aliud quam iustitiae hostem reputes. Pro huiusmodi falsis fratribus dicit tibi Magister: Manus cito nemini imposueris.5
11. Excluso itaque universo hoc pestilenti genere hominum, curae tibi maxime sit introducere tales, quos postmodum introduxisse non poeniteat. Turpe est tibi saepius retractare quod feceris, et iudicium tuum frequenter periclitari non decet. Diligenter proinde omne quod faciendum erit, tracta apud te, et cum his qui te diligunt. Tracta ante factum, quia post factum sera retractatio est. Sapientis consilium est: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis.6 Et hoc tibi persuade, qui admittendi sunt, difficile in curia posse probari: et ideo, si fieri potest, viros probatos oportere deligi, non probandos. Nos in monasteriis omnes recipimus spe meliorandi: at curia bonos facilius recipere, quam facere consuevit. Quod si plures in ea defecisse bonos, quam malos profecisse probavimus; quaerendi sane quibus nec defectus timeatur, nec profectus optetur, utpote iam perfectis.
12. Itaque non volentes, neque currentes assumito, sed cunctantes, sed renuentes: etiam coge illos, et compelle intrare. In talibus, ut opinor, requiescet spiritus tuus, qui non sint attritae frontis, sed verecundi, sed timorati: qui praeter Deum tantum timeant nihil, nihil sperent nisi a Deo. Qui adventantium non manus attendant, sed necessitates. Qui stent viriliter pro afflictis, et iudicent in aequitate pro mansuetis terrae. Qui sint compositi ad mores, probati ad sanctimoniam, parati ad obedientiam, mansueti ad patientiam, subiecti ad disciplinam, rigidi ad censuram, catholici ad fidem, fideles ad dispensationem, concordes ad pacem, conformes ad unitatem. Qui sint in iudicio recti, in consilio providi, in iubendo discreti, in disponendo industrii, in agendo strenui, in loquendo modesti, in adversitate securi, in prosperitate devoti, in zelo sobrii, in misericordia non remissi, in otio non otiosi, in hospitio non dissoluti, in convivio non effusi, in cura rei familiaris non anxii, alienae non cupidi, suae non prodigi, ubique et in omnibus circumspecti. Qui legatione pro Christo fungi, quoties opus erit, nec iussi renuant, nec non iussi affectent. Qui quod verecunde excusant, obstinatius non recusent. Qui missi, post aurum non eant, sed Christum sequantur: qui quaestum legationem non aestiment, nec requirant datum, sed fructum. Qui regibus Ioannem exhibeant, Aegyptiis Moysen, fornicantibus Phinees, Eliam idololatris, Elisaeum avaris, Petrum mentientibus, Paulum blasphemantibus, negotiantibus Christum. Qui vulgus non spernant, sed doceant: divites non palpent, sed terreant: pauperes non gravent, sed foveant: minas principum non paveant, sed contemnant. Qui non cum turba intrent, nec cum ira exeant: qui ecclesias non spolient, sed emendent. Qui marsupia non exhauriant, sed corda reficiant, et crimina corrigant; famae provideant suae, nec invideant alienae. Qui orandi studium gerant, et usum habeant, ac de omni re orationi plus fidant, quam suae industriae vel labori. Quorum ingressus pacificus, molestus exitus sit: quorum sermo aedificatio, quorum vita iustitia, quorum praesentia grata, quorum memoria in benedictione. Qui se amabiles praebeant, non verbo, sed opere: reverendos exhibeant, sed actu, non fastu. Qui humiles cum humilibus, et cum innocentibus innocentes; duros dure redarguant, malignantes coerceant, reddant retributionem superbis. Qui non de dote viduae, et patrimonio Crucifixi se vel suos ditare festinent, gratis dantes quod gratis acceperunt, gratis facientes iudicium iniuriam patientibus, vindictam in nationibus, increpationes in populis. Qui de tuo denique spiritu, illorum instar septuaginta Moysi, accepisse cernantur,7 per quem sive absentes, sive praesentes contendant placere tibi, placere Deo. Qui ad te redeant fatigati quidem, sed non suffarcinati: simul et gloriantes, non quod curiosa seu pretiosa quaeque terrarum attulerint, sed quod reliquerint pacem regnis, legem barbaris, quietem monasteriis, ecclesiis ordinem, clericis disciplinam, Deo populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.