De locis theologicis
Melchor Cano (1509–1560)
De locis theologicis libri duodecim
First published 1563
Melchor Cano's De locis theologicis, first published in 1563, examines the sources and authority of theological arguments in twelve books. It considers Scripture, tradition, ecclesial authority, reason, and history as grounds for theological inquiry. The present edition includes the Latin text and an English translation. The Latin was prepared from Juan Belda Plans's BAC reading text and checked against The School of Salamanca's CC BY 4.0 transcription and aligned page images of the 1563 edition; both sources are credited.
Prooemium
Liber Primus
Liber Secundus
Liber Tertius
Liber Quartus
Liber Quintus
Liber Sextus
Liber Septimus
Liber Octavus
Liber Nonus
Liber Decimus
Liber Undecimus
Caput I
Superiorem locum vix dum finieram, et ecce nuntius affertur, parentem meum clarissimum Viennae diem extremum obiisse. Eo vero audito nuntio, si motum me negem, quam id recte faciam, viderint sapientes: sed certe mentiar. Motus sum enim tali parente orbatus, qualis, ut arbitror, apud mortales reliquus nullus est. Cum autem ego illi meas has lucubrationes nuncuparem, scilicet a laboribus, quos eius potissimum causa susceperam, aliquandiu cessatum est. Mihi enim ante ita iucunda huius libri confectio erat, ut non modo omnes abstergere laborum molestias; sed efficeret labores molles etiam et iucundos. At vero postea nihil omnino erat, quo taedium et cura leuaretur. Etenim viuo patre, cum de locis theologicis aliquid vellem scribere, ille mihi occurrebat non eo solum dignus munere, sed in cuius etiam nomine vigiliae nostrae gratius apparerent. Nunc autem, quem similem inventurus sum, ut patris loco substituam1?
Solebam mihi equidem charissimum parentis vultum sistere. Et quotiescunque scribendum erat, aut ego eram cum illo, aut ille mecum. Ille addebat aculeos, ille torpentem excitabat: ille ne oscitare quidem me sinebat. Tanta erat in absentem etiam patrem reverentia. At modo opus coeptum persequi cupienti aqua haeret, ut aiunt, nec quicquam conor, ubi non labascat animus victus quam cito. Longo enim a me ille spatio seiunctus non minus mihi dereliquit moriendo doloris, quam afferebat viuendo laetitiae. Sed cum accepto vulnere otium mihi magnum insperatumque contigerit, nihil autem agere animus nec deberet nec posset, ad postremum locum omnino appellendus fuit: ne res bene et utiliter inchoata eius morte interciperetur, qui etiamnum e superis vigiliarum mearum munus exigit. Nec vero dubitem ego quaerenti, cui scribam, respondere: Patri meo scribo, qui me non ipsi haec tantummodo dare voluit, sed etiam aliis prodere. Quanta igitur apud Theologos sit historiae humanae et utilitas et auctoritas explicaturi modo sumus. Orabit autem sine dubio pater, ut quo iter illo in terris cogente carpsimus, eodem nunc e coelis favente peragamus.
Caput II
DE HISTORIAE HUMANAE IN THEOLOGIAM UTILITATE
Emersi iam e vadis, et scopulos praeteruecta est oratio mea. A rebus enim dificillimis ad res faciles delapsus sum, neque historiae humanae auctoritate explicanda potest aut ingenium aut Theologia mea periclitari. Multo vero id minus, cum illud explico: quam sit Theologo humana historia utilis et necessaria. Nullos quippe hic adversarios habemus, nulla contra veritatem argumenta sunt. Etenim viri omnes docti consentiunt, rudes omnino theologos illos esse, in quorum lucubrationibus historia muta est. Mihi quidem non Theologi solum, sed nulli satis eruditi videntur, quibus res olim gestae ignotae sunt. Multa enim nobis e thesauris suis historia suppeditat, quibus si careamus, et in Theologia et in quacunque ferme alia facultate inopes saepe numero et indocti reperiemur. Cum vero pateat, quandoque in re quondam gesta Theologiae disputationis cardinem verti, quis est hic qui neget, interdum etiam in scholastica disputatione opus esse ex annalium monumentis testes excitare clarissimos veritatis? Equidem historiam esse Theologo disserenti necessariam, cum saepe alias, tum maxime in hoc opere animadverti: ubi quantus mihi fuerit historiae humanae usus, qui superiores libros attigerint, ii facile iudicabunt. Nam quam magnus postea futurus sit, non audeo ego in presentia dicere, ne montes aureos videar polliceri. Certe quantum historiae cognitione Theologus indigeat, vel illi abunde magno argumento sunt, qui eius ignoratione sunt in varios errores lapsi. Huius generis quidam exemplum ponunt, quod Traianum Gregorii precibus a gehenna liberatum non vulgo solum, sed Divo etiam Thomae olim iuveni persuasum est. Persuasum est autem Ioannis Damasceni auctoritate, cui Divus sane Thomas plurimum deferebat. Sed illius fabellae, inquiunt, argumento nemo adduceretur, si ex temporum ratione intelligeret Ioannem Damascenum rei eius auctorem esse non posse, ut qui plus uno seculo iuxta horum sententiam Gregorium antecesserit. Nam Raphael Volaterranus, Vincentius Valuacensis ac Divus Antoninus illum tradunt sub Theodosio floruisse.
Sed hoc exemplum ineptum est, cum Ioannes ille Damascenus, qui quatuor de orthodoxa fide libros edidit, sub Constantino et Leone floruit, hoc est, Divo Gregorio iam defuncto. Nec in re aperta opus est aut Ioannem patriarcham Hierosolymitanum, aut rerum scriptorem Romanarum libris 21 et 22 aut alios etiam historicos excitare, ubi Ioannes ipse Damascenus non obscure indicat, quo tempore extiterit. Primum enim Cyrillum saepe refert, qui post Theodosium fuit. Synodi quoque Chalcedonensis aliquando meminit. Quin libro 3 capite 10 Petri cuiusdam Gnaphei fecit mentionem, qui sub Iustiniano in quinta synodo damnatus est. Sed et libro 4 capite 17 contra Iconomachos scribit, eosdemque in libro de haeresibus Iconoclastas et Thymoleontes appellat, a Leone scilicet, qui sectae illius praecipuus et auctor et adiutor fuit. Eodem praeterea de haeresibus libro Monothelethas commemorat Cyrum, Sergium et Eustachium, qui damnati sunt in sexta synodo sub Agathone papa: adversum quos copiose etiam scripsit libro 3 de orthodoxia fide capitibus 14 et 15. Quae omnia qui expendat, is facile intellegat Ioannem Damascenum post Gregorium extitisse. Nam quod Tritemius ait, duos fuisse huius nominis, alterum sub Theodosio, qui libros illos Theologiae composuerit, alterum sub Leone, qui pro imaginibus depugnarit, id commentitium totum est, ut ex locis modo excitatis apparuit. Nec vero historiam ego illam probo. Mirum enim est, hominem Graecum rem et nostram et toto, ut ipse inquit, orbe vulgatam Graecis suis prodidisse, quam historia tamen omnis Latinorum ignorat. Sint ergo fabulae, non repugno, ea quae de Traiano et Gregorio referuntur. At non ob illam causam tamen, quia prior Gregorio Damascenus fuerit. Verum hoc in genere Hispanus noster Gennesius Sepulueda nuper erravit, homo neque meo iudicio imperitus, et suo valde doctus, certe et eloquendi arte clarus, et a Theologiae studio non abhorrens. Qui cum persuadere vellet, barbaris novi orbis oppugnandis iustam esse belli causam, in eam argumentationem incubuit: quod Gregorius in epistola libri primi septuagesima tertia, id quod refertur 23 quaestione 4 Si non, Gennadium conmendat, qui tantum Christianae dilatandae causa rei publicae bella susceperit: quatenus Christi nomen per subditas gentes fidei praedicatione circumquaque discurreret. Hoc vero Gregorii testimonium quam sit ineptum ad rem propositam comprobandam, is quoque ipse Gennesius facile iudicasset: si ex historiis didicisset, eos adversum quos bella Gennadius gessit, hostes non imperii Romani modo, verum etiam ecclesiae Christique fuisse. Id quod ex alia quadam ad eundem Gennadium epistola, quae est in eodem libro numero septuagesima secunda luce clarius videre licet. Nec dubitari potest Vandalos, quorum reliquiae eo usque in Aphricana provincia supererant, Ariana peste affectos: nec ignoratur Donatistas, quibus Aphrica tum etiam plena erat, praemiis et vi contra catholicos non solum disputatione pugnasse. Sed de his exemplis non est hic locus disserendi, ubi breviter et in transcursu Theologum admonemus ut ne historiam ecclesiasticam negligat, cuius et cognitio magnos fructus parit, et ignoratio parit errores. Iam vero Augustinus libro de doctrina Christiana 2 capite 28 ethnicorum etiam historias ad intelligentiam scripturae sacrae plurimum conferre tradit, ostenditque ex earum ignoratione quosdam circa scripturas errasse. Videlicet Irinaeus et Tertullianus circa aetatem, qua Christus passus est, vario sunt quidem errore versati, sed ob eandem causam tamen. Historias enim humanas hoc loco neglexerunt, quibus cognitis ea res facillime expeditur. Quanquam uterque erroris sui ex evangelio quoque poterat admoneri.
Atque Erasmus, quas tenebras super universam terram factas plane scribit Evangelista, eas ipse super Iudaeam tantum fusas intellegit, falsaeque intelligentiae causam ponit neque veram neque, si vera esset, satis idoneam, quod si hae tenebrae tanto spatio contigissent, per universum orbem, aliquis certe seu Latinus seu Graecus scriptor eius rei meminisset. Nam epistolam, qua Dionysius astruit eclipsim illam se diligenter et vidisset oculis et animo considerasse; quasi nomine Dionysii confictam deridendam propinat. At vero nec quam Philosophiae et doctrinae laudem Dionysio Ariopagitae eripere conatur Erasmus, eam ego in hoc opere asserere instituo, nec id etiam reprehendo, quod Divum Hieronymum eius interpretationis auctorem facit, cui non alius quisquam scripturae interpres apertius contradicit. Illud ago, nisi humanas historias hic ignoraret Erasmus, tenebras profecto illas aliter, ac vere quem interpretaturum. Phegon, enim Olympiadarum egregius supputator in quatuordecimo libro ita scribit: Quarto autem anno 202 olympiadis magna et excellens inter omnes, quae ante eam acciderant, defectio solis est facta. Dies hora sexta ita in tenebrosam noctem versus, ut stellae caelo visae sint, terraeque motus in Bithynia Nicaenae urbis multas aedes subuerterit. Quem annum cum passione dominica concurrisse Eusebius in chronicis patefacit. Lucianus quoque presbyter Antiochenus vir moribus et eruditione praecipuus cum gentibus de fide Christiana disputans requerite, inquit, in annalibus vestris, et invenietis temporibus Pilati, Christo patiente, fugato sole interruptum tenebris diem. Auctor est Eusebius libro nono ecclesiasticae historiae capite 6. Tertullianus demum eodem, inquit, momento dies medium orbem signante sole subducta est. Deliquium utique putaverunt, qui id super Christum praedicatum non scierunt: et tamen eum mundi casum relatum in archiuis vestris habetis. Hactenus ille in Apologetico capite 21. Quibus ex rebus facile intelligitur, sacris literis exponendis historias etiam gentilium esse necessarias. Quae quanquam ita sunt in promptu, ut res disputatione non egeat, sunt tamen nobis in tertiodecimo libro fusius explicanda. Cum igitur ibi haec simus exemplis manifestissimis illustraturi, non est cur quae eius libri propia doctrina erit, hoc nos eam loco importune antevertamus. Atque ut Geometrae solent non omnia argumentis ostendere, sed postulare, ut quaedam sibi concedantur, quo facilius quae velint expliquent: sic ego interim.a lectore postulo, ut mihi concedat esse in libris sacris loca plurima, quae sine historiae humanae cognitione expediri non queunt. Quod autem in disputatione adversum fidei Christianae inimicos rerum gestarum monumenta Theologo peropportuna sint, clarissimorum virorum usus aperte confirmat. Tertullianus ex ipsis Romanorum historiis argumentatur, pessimos quosque saevos Christianis crudelesque fuisse. Bonum itaque esse id quod mali homines insectarentur. In libro vero ad Scapulam quot rerum gestarum exemplis usus est, ut persuaderet ob vexatos Christianos multos gentilium praesides tristes exitus habuisse? Quamobrem qui cum nostris pugnavissent, eos cum Deo quoque sine dubio certasse. Cyprianus idolorum omnium vanitatem qua historiarum scientia et commemoratione coarguit? Hieronymus quot quamque varias adyersum Iouinianum historias in commendationem virginitatis castitatisque commemorat? Lucianus presbyter, quemadmodum supra diximus, ipsos gentium annales excitat, ut nostrae etiam fidei
dogmata illorum testimoniis asserat. Eusebius Iudaeos et paganos saepe ex historiis humanis refutat. Non ergo historia solum ecclesiastica, sed ea etiam, quae est ab ethnicis actoribus scripta, Theologo contra adversarios fidei utilissima est. Quapropter rudem esse omnino in historiis gentilium aut inertissimae segnitiae est, aut fastidii delicatissimi. Enimuero quod commode ac prudenter, non in concionibus dico, sed etiam in disputationibus Theologus exempla proferat, dum quidpiam vel iustum esse suadet vel iniustum, quoniam a viris, aut probis, aut improbis usurpatum est: Tertullianus, Hieronymus, aliique viri grauissimi satis ostenderunt, qui non raro huiuscemodi persuasionis genere delectantur. At exempla probabilia sine historiae cognitione proferri qui possunt? Quam late igitur historiae utilitas fusa sit apparet: siquidem quacumque Theologi ingredimur sive concionando sive disputando, seu sacras literas exponendo, in aliquam historiam vestigium ponimus. Itaque cum ad has multas res Theologo perutiles sint historiarum libri, studiose profecto ab eo legendi sunt: ne turpiter in rebus ad se maxime pertinentibus erret, eaque ignoret, quae ignorari non sine imprudentia modo, sed ne sine imperitia quidem possunt. Historia quippe, ut Cicero verissime dixit, cum magistra vitae est, tum etiam lux veritatis. De historia ergo utilitate hactenus dictum est, nunc de auctoritate videamus.
Caput III
ARGUMENTA CONTINET, QUIBUS AUCTORITAS HUMANAE HISTORIAE IMPUGNATUR
Quanquam, ut paulo ante dicebamus, e locis scopulosis enavigavit oratio, nec ea, quae in huius loci explicatione disserenda sunt, ingenii vim, aciemque desiderant, egent tamen quaedam horum gravi maturoque iudicio. Qua ex re fit, id quod vix credibile est, ut in loco facili et explicato perdifficiles et lubricae quaestiones existant. In primis enim constituendum est, qualis quantaque sit historiae humanae auctoritas, et quam faciat in Theologia fidem: quod non adeo expeditum est. Deinde, quis auctor probabilis ac fide dignus existimari debeat: quae res est omnium difficillima. Cum enim non ex sermone hominum recenti, sed ex maiorum memoria atque annalium vetustate eruenda saepe sit veritatis explicatio eius, quae in Theologica disputatione versatur; oportebit sane de historia praesertim veteri iudicare, historicos omnes internoscere, mendacesque a veracibus secernere. Quam facultatem quoniam mihi nec arrogo nec debeo: fateor, me non sine metu et pudore quodam hanc provinciam suscepisse munere necessitatis non voluntatis opere perfuncturus. Non quod mihi in tanto officio tamque gravi causa cura defuerit: sed quod video periculosum esse eo vel maxime loco iudicem velle fieri, ubi vir ille nimirum exigitur; qui et antiquitatis memoriam innumerato habeat: et prudentia summa grauissimoque iudicio sit praeditus. Sed quo citius hoc, quod suscepimus, non mediocre munus conficere possimus, omissa aut ignorationis meae, aut temeritatis, aut utriusque etiam deprecatione ad earum rerum, quas proposuimus, explicationem disputationemque veniamus. Principio itaque historiae
humanae auctoritatem argumentum oppositis impugnabimus. Mox docebimus, ex eiusmodi historia qualia in Theologiae usum argumenta ducantur. Tertio loco ostenderemus, quinam illi auctores sint, quos in historia Theologi probare debeant. Postremo, argumenta opposita refutando finem huius libri faciemus. Primum ergo argumentum, quo historiae humanae fides labefactari potest, est eius modi. Ioseph, secundum naturam filium fuisse Iacob, secundum legem fuisse filium Eli: Aphricanus in epistola ad Aristidem, Iustinus martyr quaestione ad orthodoxos 66 Eusebius libro 1 ecclesiasticae historiae capite 7, Nicephorus libro item primo, capite 11, Ambrosius libro in Lucam 3, Hieronymus in primum Matthaei capite, Augustinus libro 2 de consensu. evangelistarum capite 3 et 2 retractationum1 libro capititibus 5 et 16, Damascenus libro 4 capite 15, Beda libro 1 in Lucae caput 10, Theofilactus in Lucae tertium caput, omnesque fere patres scripserunt. Neque illis subito reperta haec aut sine auctoribus conficta sunt; sed ab ipsis salvatoris nostris propinquis et consanguineis tradita, quemadmodum Aphricanus afirmat. Haec vero multis argumentis commentitia esse probat libro primo harmoniae evangelicae Osiander atque, ut sibi quidem videtur, ita probat, ut non modo Divo Thomae caeterisque Ttheologis quasi portenta somniantibus insultet: verum etiam eos insanos appellet, qui haec primi in lucem ediderunt. Secundum argumentum est, quod Ioseph virum Mariae alteram prius uxorem habuisse, ex qua filios susceperit, qui fratres Domini in Evangelio dicuntur, Eusebius libro 2 ecclesiasticae historiae capite 1, Nicephorus libro 2, capite 3 ubi etiam refert Hippolytum eiusdem sententiae auctorem, Ambrosius in libro de institutione virginis capite 6, Epiphanius libro 2. contra haereses capite 51 et 78, Hilarius cano. 1 In Matthaeum aperte consentiunt. At historiam hanc Hieronymus in Matthaei duodecimum caput tanquam apocryphorum deliramenta contemnit: quin etiam adversus Eluidium asserit, audaci eam temeritate confictam. Tertium argumentum, Hieronymus scribit, veterem historiam narrare, quod Herodias, cuius Matthaeus meminit, filia fuerit Arethae regis: idem quoque astruit Beda libro commentationum in Marcum secundo Eusebiusque Ruffino interprete libro ecclesiasticae historiae 1 capite 13. At illud esse falsum et Iosephus libro 18 antiquitatum capite 5, et Egesippus libro 2 de excidio Hierosolymorum capite 12 testes locupletissimi sunt. Quibus etiam assentitur Nicephorus libro 1 capite 20. Nihil igitur ex rerum veterum publica commemoratione non certo dicam, sed ne probabiliter quidem suadere possumus. Nam si historias, quae in his tribus argumentis referuntur, explodere et pro nihilo putare licet, nulla profecto humana historia reperietur, quae quicquam habeat ad faciendam fidem virium. Quartum argumentum, Magos, qui Christum adoraturi ex Oriente venerunt, reges fuisse nedum philosophos, tradunt Cyprianus in sermone de baptismo Christi et manifesta Trinitate, Athanasius quaestione 2 ad regem Antiochum, Hieronymus in Psalmum 71, Augustinus sermone 43 ad fratres in eremo, et de mirabilibus sacrae scripturae, si tamen haec opera Augustini sunt, Chrysostomus2 homilia 6 in Matthaeum, Tertullianus contra Iudaeos. Doctor quidam antiquus nomine Christianus in caput Matthaei 2, Isidorus in praefatione missae, quae vulgo dicitur Moçaraue. Divus Thomas in Matthaei caput 2 et in Ioannis II caput nam et 3 parte quaestione 36 articulo 3 ait, non solum fuisse
sapientes sed potentes. Eiusdem sententiae fuerunt Albertus Magnus, Divus Vincentius, Nicolaus Liranus, Dionysius Carthusiensis, Simon de Cassia, Doctor incognitus in psalmum 71, Titelmanus, Ioannes Echius, Divus Antoninus, aliique ex iunioribus, quos longum est enumerare. Ac certe historia esse videtur per manus a maioribus nostris accepta. Sed haec tamen communis traditio nulla prorsus in ecclesia facit finem. Quin probabilissime a Baptista Mantuano aliisque recentioribus asseritur Magos reges non fuisse. Non enim in silentio praetermissurum Evangelistam quod ad rem magnopere pertinebat, nec Herodem, si reges essent eos adeo imperiose et inciuiliter excepturum. Quintum, Magos venisse Hierosolymam diebus a Christi nativitate3 tredecim non Hieronymus modo et Augustinus verum etiam omnes prope auctores et veteres et recentes memoriae prodiderunt. At Epiphanius haeresi. 51 constanter affirmat, post duos annos a nato Christo Magos ex oriente advenisse. Cuius opinionis duae causae sunt non omnino pessimae: Una quod in die Purificationis non agnum sed turturem aut columbae pullum Christi mater obtulit: non ergo potuit invenire manus eius pretium agni, atque adeo ne thesaurum quidem a Magis acceperat. Altera causa est, quod Herodes occidit omnes pueros a bimatu et intra secundum tempus quod exquisierat a Magis. Non est autem verosimile, Herodem bimos pueros interfecturum iuxta tempus stellae, cuius apparitionem diligenter a Magis exquisiverat, si ab ortu stellae ad Magorum adventum non nisi tredecim dies interfluxissent. His adde, quod ipsi quoque testati sunt, se stellam in Oriente vidisse. Quae profecto verba plus aliquid significant, quam regionem, unde profecti sunt, comparatione tantum ad Hierosolyma orientalem fuisse. Si igitur, ut plane scribit Evangelista, ab oriente venerunt, cum non sit obscurum, Hierosolyma longissimo intervallo ab Oriente distare, intra tam paucos dies et stellam vidisse et consilium de profectione communicasse, et adornasse iter, et ab Orientis partibus per tot regiones ac populos ad Palestinam accessisse prorsus abhorret ab humanae iudicio rationis. Sextum, Miraculum nuptiarum in die anniuersaria Epiphaniae fuisse editum posteritati suae, quod ait Maximus, fidelis mandavit antiquitas. At Epiphanius contra docet, eodem die, quo Christus natus est, completo iam anno trigesimo filium cum matre conuivio nuptiali interfuisse. Nihil igitur certum ex temporum publica commemoratione accipere possumus. Septimum, Lex vera historiae est, ut Hieronymus saepe dixit, ea scribere, quae vulgus existimat, quanuis re ipsa falsa sint. Sic enim Ioseph ab ipsa quoque Maria appellabatur pater Iesu, et Herodem evangelista contristatum esse ait, non quod re vera, aut Ioseph pater Christi esset, aut Herodes esset animo contristatus: sed quod illud eo tempore sic vulgo ab hominibus putaretur, hoc autem discumbentes existimarent: cum potius illud credendum sit, dissimulasse mentis suae malitiam artificem homicidam, cum tristitiam in facie et laetitiam haberet in mente. Ob quam causam vulpes est a Domino appellatus. Unde et Iosephus 18 antiquitatum libro capite 17 asserit, ab Herode Ioannem esse occisum, quia timebat ne auctore Ioanne defectionem populus moliretur. Ambiguum igitur omne argumentum est quod ex historia petitur. Nam vulgi ferme opinio falsa est: et poterit omnis eiusmodi argumentatio refelli, quod historicus non veritatem rerum, sed vulgi opinionem expresserit.
Octauum. Augustinus sermone 71 de immolatione Isaac, antiquorum, ait, relatione refertur, quod Adam primus homo in ipso loco, ubi crux fixa est, fuerit sepultus. Et Cyprianus in sermone de resurrectione Christi Adam, inquit, sub loco, quo crux Domini fixa est, humatus traditur ab antiquis. Atque Paula et Eustoquius in epistola ad Marcellam eandem historiam tanquam habitantium ore celebratam narrant. Ita eam refert quasi minime dubiam Epiphanius4 libro 2 contra haereses capite ultimo. At Hieronymus in Matthaei 27 caput et in 5 caput, epistolae ad Ephesios quasi fabulam irridet, quod Iosue 14 capite Adam in Cariath Arbe dicatur esse conditus. Opinionem vero Hieronymi Isidorus sequutus est. Nonum. Clemens Alexandrinus, Eusebius Caesariensis Theodoretus, Hieronymus et Augustinus ex annalium ratione colligunt, septuaginta desolationis annos in secundo Darii Histaspis fuisse complectos At hoc non modo falsum et commentitium est, sed sacris etiam literis adversum: quae non implicite et abscondite sed patentius et expeditius continent, septuaginta illos annos statim ab initio regni Cyri adsolutos. Nullum ergo idoneum argumentum ex temporum ratione promitur. Decimum, Hieronymus auctor grauissimus historiae prodit, quod in secundo Darii anno templum aedificari coeptum est. At vero explorate perceptum est et cognitum, Zorobabelem sub Cyro templi fundamenta iecisse. Imbecillum ergo est, quodcumque argumentum ex historia humana depromptum, quanlibet historiae auctor gravis fuit. Undecimum, Plerique historici et ii nobiles tradiderunt, Artaxerxem aedificationem templi impediisse. At contra scriptura tradit, templum aedificatum esse praecipiente Cyro, Dario et Artaxerxe. Duodecimum, Iosue post mortem Moysis 26 annos imperasse, auctores sunt Iosephus libro 5 antiquitatum capite 1 Sabellicus Aenea 1 libro 4 Nauclerus Chronographiae suae generatione 28 Nam Eusebius in chronicis atque hunc secuti Isidorus, Severus Sulpicius et Ioannes Carion 27 annos Iosue imperio tribuerunt. Quae si vera essent, non esse vera summa 480 annorum, quae ab exitu filiorum Israel de Aegypto ad templi aedificationem 3 Regum libro capite 6 colligitur. Tertiumdecimum, Si qua historia Theologo probanda est, ea erit maxime, quae omnium ecclesiarum ore celebratur. At eiusmodi multae nullam faciunt in Theologia fidem. Etenim, ut ea praeteramus, quae ridicule et false de Cirico et Iulita, de Gregorio, de Catherina martyre, deque undecim mille virginibus referuntur: certe historia Thomae Apostoli apocrypha et commentitia est non solum Gelasio 15 dist. cap. Sancta Romana sed etiam Augustino libro 22 contra Faustum capite 79 et libro unico adversus Adimantum capite 17 et libro 1 de sermone domini in monte capite 38 His adde Marthae et Mariae Magdalenae fabulam, quae narrat ad Mariam quidem Magdalum, ad Martham vero Bethaniam sorte hereditaria peruenisse, cum contra scribat Ioannes Bethaniam Castellum Mariae Marthaeque fuisse. Quartumdecimum, Ea historia reliquas videtur excellere, quae a summis pontificibus probata est. Constantini vero donatio, lepra, baptismus, sanitas, non modo historiis celebrantur ecclesiae: verum etiam per summos pontifices approbantur. At haec ficta esse omnia multi viri doctissimi contenderunt. Nulla igitur ecclesiastica historia Theologo idonea argumenta ministrat.
Quintumdecimum, Nemo in ecclesiasticis viris est, qui historiae probabilis auctor haberi queat. Non Philo in temporum breviario. Nam in eo libello quanuis exiguo tot mendacia sunt, ut sint numeratu difficillima. Non Iosephus. Primum quia multa tradit sacris litteris vehementer repugnatia. Deinde, quia tertium Esdrae librum in historia sequitur, quem Hieronymus non aliter quam somnia reiicit. Postremo, quia in temporibus rerum notandis vario fuit errore versatus. Ecquis ergo in ecclesia auctor historiae certus habebitur? An Aphricanus? Sed huius historia Gelasio apocrypha est. An Eusebius? Sed huius quoque historiam tanquam apocrypham idem Gelasius reprobat. Sed in historia tripartita Sozomenus princeps habetur. At hunc damnat Gregorius inquiens, in historia Sozomeni de quodam Eudoxio aliqua narrantur. Sed ipsam historiam sedes apostolica recipere recusat: quoniam multa mentitur, et Theodorum nimium laudat, atque usque ad ultimum sui diem magnum ecclesiae doctorem fuisse praedicat. Si igitur hi, qui primas in historia ecclesiastica partes habent, incerti ac mendaces auctores sunt: nimirum neque ex his neque ex aliis, quorum minor est auctoritas, idoneum sumet Theologus argumentum ad suas conclusiones corroborandas. Sextum decimum, Innocentius 20 dist., capite de quibus. solas ecclesiasticas historias in causis ecclesiae finiendis approbavit. Ethnicorum ergo de rebus gestis monimenta parum in Theologiae valere possunt. Id quod consilium Florentinum sessione septima confirmat in haec verba. Romanorum, aut Graecorum historia nequaquam in synodo uti debemus. Decimumseptimum, In Assyriorum monarchia Berosus commendari supra caeteros solet. At huius auctoris nulla extat historia. Nam, quae Berosi nomine est ab Annio edita, eam fictam esse viri eruditi deprehenderunt. In Persarum vero rebus gestis commemorandis praefertur Metasthenes, qui veros ac publicos Persarum annales, ut fertur, secutus est. At huius etiam monimenta multo falsiore titulo Annius edidit. Metasthenes siquidem iste Annianus octo solum Persarum reges fuisse tradit, cum tamen fuerint quatuordecim, quos ordine et Hieronymus in septimum Danielis caput et Eusebius censet in chronicis. Iam Graecarum rerum historia quid nisi fabulas continet, quas illi passim pro veris historiis edunt? Cicero quippe auctor est gravis, quod testimoniorum religionem Graeca natio non coluit. Scipio item apud Liuium non aliter historias Graecas ac fabulas refert. Vere quoque dixit Fabius, Graecis historiis plerumque poeticae similem esse licentiam. Ut iure illud ex Satyra vulgi etiam sermone teratur. Et quicquid Graecia mendax audet in historia. Atque Iosephus in proemio libro de Bello Iudaico veritatem a Graecis in historia negligi testis est. Id quod in 1 contra Appionem libro confirmat. Sed et e nostris Hieronymus cum Graecas historias opposuisset, non debemus, inquit, eorum auctoritatem acquiescere, quorum mendacia detestamur. Sane, ut taceam de reliquis, Herodotus et Xenophon, quos historiae parentes Graeci habent, confictis fere narrationibus abutuntur. Quid in imperio Romanorum? An ulli extant annales publici quibus credere debeamus? Minime gentium. Sed quisque pro affectu suo res illorum gestas scripsit. Laudationibus porro, quod Tullius ait, historia rerum Romanorum est facta mendosior. Quaedam autem in Liuio esse, quaedam in Sallustio, quaedam in Cornelio Tacito, quaedam in Trogo, quorum fides manifestis testimoniis labefactari possit, Flauius Vopiscus verissime dixit.
Nihil ergo fidei ethnicorum historiis habendum est: utpote quae nullam habeant non modo certam, sed ne probabilem quidem auctoritatem. Postremum argumentum historias omnes generaliter et ecclesiasticas et profanas impugnat. Illud est huius modi. Fidem humanam idcirco Aristoteles virtutum intellectualium numero exemit, quod iuxta ad falsum et verum inclinat. Theologia ergo, quae tota veritate perpenditur, non accipiet ab humana fide adiutorium, nec verax cum fallaci ad argumentum consociationem contrahet: quoniam tale argumentum ex ea parte, qua humanae fidei innititur, aeque falsitati et veritati innitetur. Confirmat autem hoc, vel maxime, quod homines mendaces sunt, fallereque et falli omnes ad unum possunt. Sive igitur pauci, seu plures historici quicquam affirment, imbecilla ea omnis argumentatio erit, quae in testimonia hominum inclinata recumbit. Quocirca argumentum quodcunque ex humana historia petitum imbecillius est quam ut in Theologia ullam omnino faciat fidem. His argumentis loci huius auctoritas impugnatur. Nam si quae sunt alia, erunt autem fortasse plura, similia sunt atque adeo similiter refellentur.
Caput IV
QUOD AUCTORITAS HUMANAE HISTORIAE ALIQUANDO PROBABILIS QUANDOQUE ETIAM CERTA SIT
Sequitur ut explanemus, qualis quantaque sit humanae historiae apud Theologos auctoritas: nam hoc secundo loco nos acturos pollicebatur. Quod quo magis intelligi possit, illud principio ponendum est: Necessarium esse homines hominibus credere, nisi vita pecudum more degenda sit. Eam rem quoniam Theodoretus in opere de cura Graecarum affectionum libro primo, Augustinus item in libro de utilitate credendi ad Honoratum capite 12 et de fide rerum inuisibilium capitibus 1 et 2 diligentissime persecuti sunt: non erit nobis hic magnopere laborandum. Atque Augustinus quidem plane asserit, non amicitiam modo, verum omnem omnino humanam societatem interire: nisi amicus amico, maritus uxori, parentibus filii, fratres fratribus, ciuibus cives, sociis socii fidem habeant. Multa ille affert, quibus ostendat, necessitudinem et pietatem duo generis humani sanctissima vincula violari atque dissolui, nihilque prorsus in hominum consociatione incolume remanere: si nihil credere statuerimus, quod non idem possumus quasi manu tangere ac tenere perceptum. Humanae itaque vitae necessarium esse, hominum dictis homines sine ulla etiam dubitatione credere. Theodoretus vero fidem esse ceu primariam artium basim disciplinarumque omnium crepidinem probat etiam manifeste. Nec enim, ut caetera taceamus, pueri elementarii ullam omnino possunt disciplinae puerilis facultatem adipisci, nisi et nomina literarum et syllabarum nexus fide a praeceptoribus acceperint. Ut illud Isaiae in omni etiam et arte et aetate verissimum comprobetur. Nisi credideris, non intelligetis.
Praeclarum est igitur Aristotelis illud, in omni facultate atque doctrina oportere addiscentes credere, experimentis quippe cotidianis hoc nos nullo admonente discimus, quod cognitionem ac rerum intelligentiam praecedit fides, subsequitur autem fidem sciencia quaecunque veri. Qua ex re fit, ut naturae auctor in hominum mentibus inclinationem ad credendum naturalem impresserit: siquidem non minus fides necessaria est hominis et vitae et disciplinae, quam aut igni locus supremus, aut terrae imus, ut bene habeant, necessarius est. His autem propensiones quasdam et quasi appetitiones natura indidit ad fines et perfectiones necessarias. Quamobrem qui humanam fidem ex hominum animis evellere conantur, ii non solum stulti sunt, sed gigantum more cum diis bellant, hoc est, cum natura pugnant. An vero quicquam tam puerile et stultum dici potest, quam si ea, quae viderunt alii, negemus esse, quia ipsi non vidimus? Credere igitur necesse est, nisi stultiores esse volumus. Quibus positis fit prima conclusio. Prima conclusio. Praeter auctores sacros nullus historicus certus esse potest, id est, idoneus ad faciendam certam in Theologia fidem. Haec, quoniam cuique per se est obvia et manifesta, non est nostris argumentationibus comprobanda. Flavius porro Vopiscus vere salseque dixit, neminem historicorum non aliquid esse mentitum: unde fidenter se historiam aggredi habiturus mendaciorum comites. Secunda conclusio. Historici graves ac fide digni, quales nonnulli sine dubio et in ecclesiasticis et in secularibus fuere, probabile argumentum Theologo suppeditant, cum ad ea quae sua sunt corroboranda, tum ad falsas adversariorum opiniones refellendas. Quae conclusio satis per se etiam videtur exposita. Nec enim est hominis bene instituti et ad vitam humanam recte compositi viro gravi rem credibilem asserenti non credere. Rem credibilem dixi, quoniam quaedam a Plinio aliisque historicis vel grauissimis referuntur, quae, cum vix credibilia sunt, si ea fuisse negemus: non ideo historiae auctoritatem labefacimus. Uterque igitur et qui cito credit, et qui ad credendum nimium est tardus, iure reprehenditur. Multo vero hic magis si cum pluribus historicis probatis grauibusque dissenterit. Si namque in duorum ore, vel trium stat omne verbum, cur adversus hanc legem plurimis testibus rem eandem olim gestam contestantibus fidem Theologus abrogavit? Praesertim cum testimonia ex vetustate desumpta hoc potentiora ad probandum sint, quod ea sola, ut Fabius ait, criminibus odii gratiaeque vacant. Nimirum Innocentius auctor est gravis, in humanis historiis non nihil probabilitatis inesse: cum lege edita praecepit, ut in causis ecclesiae finiendis illarum auctoritate quanuis caetera argumenta deessent, ecclesiastici iudices uterentur. Sed plerique nostra hac aetate peruerse, ne dicam impudenter, res, quas esse gestas grauissimi auctores testati sunt, in dubium vocant. Qui, si idoneas causas probabilesque redderent, audiendi fortasse essent. Cum vero reddant nullas, contemnendi sunt: ut qui comunem hominum sensum exuerint, iudiciorum humanorum potissima instrumenta, hoc est, testimonia reiecerint, vitae magistram, prudentiae subsidium, lucem veritatis historiam neglexerint. Tertia conclusio. Si omnes probati ac graves historici in eandem rem gestam concurrant, tunc ex horum auctoritatem certum argumentum promitur, ut theologiae dogmata firma etiam ratione constituantur.
Exempla sunt eius rei multa, sed pauca subiciam: Petrum Romae et collocasse sedem et pro Christo martyrii gloria coronatum esse omnes graves historiae tradunt: unde nos certa in quinto libro argumentatione confecimus, Romanum episcopum Petro in pontificatu succedere. Item, concilium Nicaenum tempore Constantini a Sylvestro vero ecclesiae pontifice esse coactum historici quique grauissimi prodidere. Ea nos e re colligimus concilii Nicaeni definitiones certas esse. Quod certum sit, synodum ecclesiae generalem Romano Pontifici comprobatam errare non posse: certum quoque Nicaenam eiusmodi esse, cui nec universitas pastorum ecclesiae defuerit, nec Romani episcopi comprobatio. Plurima sunt eius modi, quae conmuni historicorum consensione traduntur. Haec non modo negare, sed in his etiam addubitare stultissimum est. Quid enim stultius esse potest, ut eundem locum diutius urgeam, quos si ea genera bellarum, quae in rubro mari Indiaue gignuntur, nulla esse dicamus: quia nunquam vidimus? Omnia tollamus ergo, si ita placet, quae aut historia nobis, aut testes graves et probati adferunt. Ita fit, ut mediterranei mare esse non credant, nec in insula nati, in qua lepusculos vulpesculasque solum viderint, credant leones et pantheras esse: si vero de elephanto quis dicat, etiam rideri se putent. Historiae igitur fides vel certa favenda est, cum in idem auctores universi consentiunt. Certa quippe apud homines ea sunt, quae negari sine peruicacia et stultitia non possunt. Praeclare itaque Iosephus 1 contra Appionem libro illud veritatis historiae signum certum esse dixit, si de iisdem rebus eadem omnes conscribant. Verum de his, licet breviter, diximus, tamen quod satis est. Nam his paucis expositis, nisi ego fallor, qualis quantaque sit historiae humanae auctoritas facile intelligetur. Historia nimirum etsi, ut Quintilianus ait, scripta est non ad probandum sed ad narrandum: aliquid tamen sine dubio probat, probabiliter fere: nam aliquando etiam necessarie. Nunc argumenta contra historiae fidem posita diluamus.