De locis theologicis

Melchor Cano

De locis theologicis

Melchor Cano (1509–1560)

De locis theologicis libri duodecim

First published 1563

Melchor Cano's De locis theologicis, first published in 1563, examines the sources and authority of theological arguments in twelve books. It considers Scripture, tradition, ecclesial authority, reason, and history as grounds for theological inquiry. The present edition includes the Latin text and an English translation. The Latin was prepared from Juan Belda Plans's BAC reading text and checked against The School of Salamanca's CC BY 4.0 transcription and aligned page images of the 1563 edition; both sources are credited.


Prooemium

Liber Primus

Liber Secundus

Liber Tertius

Liber Quartus

QUIBUS ARGUMENTIS ECCLESIAE AUCTORITAS IMPUGNETUR

Tertia huius pars perfecta est, quam theologis cupio esse notissimam. In quarto nunc libro auctoritatem ecclesiae explicare ac tueri debemus; de qua ita copiose a viris ecclesiasticis disputatum est, ut una hac de re magna etiam volumina ediderint. Quorum consilium quale fuerit, nihil sane ad hoc tempus. Illud autem est huius institutae scriptionis ac temporis, de ecclesiae auctoritate in fidei iudicio disserere, atque adeo id docere breviter an ex fidelium communi sensu firma duci argumenta possint ad dogmata Theologiae comprobanda. Ac Montanus quidem discipulis suis primus suasit, ut nihil reverentiae deferrent ecclesiae quae per orbem Terrae est, quemadmodum Apollinaris Eusebiusque testati sunt. Nestorius deinde totam ecclesiam errare affirmavit, quae ignaros, sic enim aiebat, erroneosque doctores sequeretur, ut Vincentius Lirinensis retulit. Et Iconomachi post asseruere ecclesiam adorandis imaginibus diu ac multum in turpi errore versatam, quod synodus septima in actione sexta tradidit. Nam et Donatistas et Rogatianos Ecclesiae Catholicae auctoritatem non voce illos quidem, sed re ipsa tamen contempsisse. Augustinus scripsit cum alias saepe, tum epistolis, 48. ad Vincentium, 50. ad Bonifacium, 161. ad Honoratum. Et, ne omnes commemorem, Lutherus demum suum Wicleff secutus est, ecclesiamque cum aliis tum in errore dixit, quod sub una specie contra Christi legem communionem tribuit laicis. Quin astruxit aliquando, si vera Cochlaeus perhibet, errasse illam mox ab initio, ut quae, Paulo repugnante, senserit legem et opera esse necessaria ad salutem. Breviter, haereticis omnibus hoc gentile est, simulatque sese Ecclesiae auctoritate urgeri vident, aut illam spernere aut Ecclesiae rem ad se nomenque transferre et eam in illis esse negare, in quibus re vera est. Utrumque horum, quoniam ambo in unum idemque recidunt, plurimis argumentis haeretici persuadere conantur. Primum est huiusmodi, Aaron summus ipse sacerdos, aliique ex plebe, sive maiores sive minores, vitulum conflatilem adorarunt eique obtulerunt hostias pacificas et holocausta: Ecclesia ergo Christi ad eumdem modum poterit sculptile et imagines adorare. Id si faciat, ut facit, erravit sine dubio in fide ac religione turpissime. Rursum, ecclesia Isaiae Hieremiaeque temporibus in unius veri Dei cultu lapsa est, quid igitur prohibet quominus et nunc in Deo uno veroque colendo erret? Eadem quippe ecclesia est nec in hac re ullum reperietur populi novi veterisque discrimen. Quod vero est huius argumentationis antecedens, id eorumdem prophetarum clarissimis testimoniis existimant se ostendere. Cognovit bos, prior ille inquit, possessorem suum et asinus praesepe domini sui, Israel autem me non cognovit… A planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas. Et posterior, Confusi sunt, ait, domus Israel, ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes

et prophetae dicentes ligno: Pater meus es tu, et lapidi: tu me genuisti. Et paulo post, Quid vultis mecum iudicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Item, Circumite vias Hierusalem et quaerite an inveniatis virum facientem et quaerentem fidem, et propicius ero ei. Ego autem dixi, forsitam pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, iudicium Dei sui. Ibo igitur ad optimates, ipsi enim cognoverunt viam Domini. Et ecce magis hi confregerunt iugum… Tota igitur Ecclesia eo tempore errabat. Praeterea Ecclesiam non oportet digito demonstrari; quin nulla apparente forma consistere in occulto potest. Frustra autem eius iudicium expectes, quam, quae sit, penitus ignores. Illud suadent, quoniam in populo Iudaeorum sic saepe Ecclesia deformata est, ut nulla eius species extaret. Quam enim putamus formam eminuisse, cum Helias solum se relictum deploraret? Quam, cum populus ille apud Babylonios, Persas, Aegyptiosque dispersus sine sacerdotio, sine templo, sine sceptro, gentibus ac diis alienis in terra aliena serviret? A Christi ergo adventu deformis etiam latere ecclesia poterit bellisque, seditionibus et haeresibus ita opprimi, ut nulla parte refulgeat. Et sane suo iam saeculo Hilarius latentem Ecclesiam potius credebat, quam cernebat. Adeo Ariana factio omnia miscuerat. Male, inquit, vos parietum amor cepit; male Ecclesiam Dei in tectis aedifiisque veneramini; male sub his pacis nomen ingeritis. An ne ambiguunt est in iis Antichristum esse sessurum? Montes mihi et silvae et lacus et carceres et voragines sunt tutiores; in his enim prophetae aut manentes aut demersi prophetabant. Quibus ille verbis modeste ac verecunde significat Ecclesiam Christi non in episcopis, non in sacerdotibus, non in templis, non in populi frecuentia, sed in piis esse quaerendam; qui interdum prophetarum morevel in agro locisque desertis errant vel in silvis abstrusi sunt in speluncis et in cavernis Terrae. Quid, quod sub diversis pontificibus diu schismate perdurante nulla interim Ecclesiae facies apparuit? Manifestam porro Ecclesiam si eius saeculi fideles requisissent nec aliam crederent, quam quae oculis cerneretur humanis, nullam profecto invenissent. An vero tunc nulla fuit, quoniam oculta fuit? Atque ut antehac Ecclesia dilucide clareque resplenduisset, qui scimus tamen an posthac veram semper genuinamque formam sit habitura? Nimirum enim, si praeteritis saeculis ita Dominus populi sui facinora vindicavit, ut eum et absurdissimis mendaciis ludi et altissimis tenebris offundi passus sit, cur non timeamus ecclesiam Christi etiamnum caeca nocte crassaque caligine adeo occultari et circunfundi posse, ut nulla eius vera facies effulgeat? Quasi vero iam nulla sint Domini iudicia, ut eodem poenae genere mundum hodie puniat, quo populi veteris ingratitudinem aliquando ultus est. Nempe, ut pastores atque oves stupore ac caecitate percutiat ecclesiaeque suae exteriorem notitiam ab hominum aspectu auferat. Hic videlicet haeretici quasi re confecta insultant, nosque miris modis irrident, qui gloriemur in verbis illis: Templum Domini, templum Domini est. Translata, inquiunt, Samaria et; et cum Hierusalem externis larvis inhaerens templum, ceremonias, sacerdotium, sacramenta scripturasque iactaret; et ipsa quoque translata est. Ita, quod de orientali ecclesia accidit, idem occidentali poterit, ut forma eius, vel in fumos abeat vel certe omnino delitescat. Ecquis autem fidem fecit aut peccata nostra

quam illorum esse leviora aut Deum in nos quemadmodum in illos non esse animadversurum? Praesertim cum non obscure vaticinetur Apostolus venturam in ecclesia defectionem; quae utique venire non potest, dum vera Ecclesiae forma et facies extiterit. Qualis autem haec illo erit tempore, de quo dominus ait: Verumtamen, filius hominis veniens, putas inveniet fidem in Terra? Qualis, inquam, erit, cum deficient hostia et sacrificium? Qualis demum cum, ut Ioannes scribit, putei fumus solem et aerem obscurabit? Qua ex re nihil sane aliud intelligitur, quam Ecclesiam usque adeo nostra hac aetate obscurandam, ut nisi in tenebris inveniri non queat. Quid autem externam Ecclesiae faciem fulgoremque defendimus, cum omnis gloria filiae regis ab intus? Quod si invisa et occulta Ecclesia, inexploratum quoque et incertum erit, quod sumetur ex eius auctoritate argumentum. Praeterea, ecclesia ex solo praedestinatorum numero constituitur, soli autem Deo notus est numerus electorum in superna foelicitate locandus; Ecclesia igitur nobis abdita omnino et incognita est. Prior illa propositio, in qua difficultas tota inest, suadetur in primis Augustini testimonio, disertis verbis asserentis ex numero solum praedestinatorum, qui in occulto sunt intus, constare hortum conclusum, fontem signatum, puteum aquae vivae, paradisum cum pomorum fructibus. Nemo vero fidelium dubitat, Ecclesiae Christi haec proprie esse attributa omnia. Sed ne ambigi quidem potest, quamvis non ita Augustinus exponeret, in horto concluso et fonte signato non alios intelligi atque eos, de quibus scriptum est. Firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Novit dominus qui sunt sui. Probat quoque eamdem rem Augustinus ex eo quod Petrus arcam Ecclesiae typum esse dixit, in qua octo animae salvae factae sunt per aquam. Non ergo nisi ii, qui servantur, intra arcam esse existimandi sunt. Nam Christus non est alterius Ecclesiae caput, nisi eius, cuius salvator est, et quam sibi exhibet gloriosam, ut ad Ephesios docet Apostolus. Ii ergo, qui nec salvi nec gloriosi futuri sunt, non sunt eius Ecclesiae partes, cuius Christus caput est. Deinde, e filiis Dei Ecclesia conficitur, utpote cum non aliorum sit Ecclesia mater ac eorum, quorum Deus pater est. Hos autem vere filios Dei esse liquet, qui paternam haereditatem percepturi sunt. Si filii, inquit, et heredes, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi. Ovile item Christi non nisi ex Christi ovibus constituitur; at oves Christi illae modo sunt, de quibus ipse ait: Oves meae vocem meam audiunt et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum. Ioannes denique evangelista de quibusdam, qui ab ecclesia exiisse videbantur, cum re vera nunquam fuissent in ecclesia. Ex nobis, ait, prodierunt; sed non erant ex nobis. Quid ita? Quia si fuissent, inquit, ex nobis, permansissent utique nobiscum. Non igitur ex ecclesia sunt, nisi qui in suscepta gratia permanent. Atque hunc locum, quoniam in promptu erat, Augustinus in lib. de corret. et grat. cap. 9. et de bono persev. cap. 8. de praedestinatis intelligit, scilicet Hieronymum secutus in dialogo adversum Luciferianos. Ad haec, veram Christi ecclesiam perfectam esse et inmaculatam oportet. Tota enim pulchra est et macula non est in ea. Et rursum, Una, ait, est columba mea, perfecta mea. Et Apostolus quoque ipse sine macula eam ac ruga descripsit. Et Isaias, Non adiiciet, inquit, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. Ecclesiam vero inmaculatam

censere, cuius membra nonnihil impuritatis habeant omnia, quam inane ac fabulosum est? Nulla igitur eiusmodi nunc temporis extat ecclesia. Illo solum tempore extitisse videtur, cum vere a Ioanne scriptum est: Omnis qui peccat, non cognovit eum. Et omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit; et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli. Quod si universos, qui ecclesiasticae societatis participes sunt, necesse est sine peccato et macula existere; aut nulli profecto sunt aut occulti nobis et incogniti sunt. Quod Apostolus videtur affirmare, cum ecclesiam Christi a Synagoga discernens, non eam sensilem et tractatam, sed spiritualem intractamque describit, nempe ex solis perfectis praedestinatisque constantem. Non accesistis, ait, ad tractabilem montem et accensibilem ignem, sed ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Hierusalem caelestem, Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis, et spiritus iustorum perfectorum. Adde, quod Ecclesiam non quamlibet, sed sanctam fideles tenentur credere. At in sancta congregatione non nisi sancti intelliguntur. Filii sapientiae, inquit, ecclesia iustorum. Quod si homines aliquot demonstres, quorum vel unus iniquus sit, falso dixeris hos esse aequos. Quemadmodum si ex decem viris unus sedeat, caeteris licet currentibus, decem currere falsum est. Est quoque altera causa eiusdem rei vehementissima, quod si mali membra ecclesiae sunt, membra etiam Christi erunt. Sunt autem haud dubie membra diaboli. Quare et iidem cives Hierusalem ac Babyloniae simul erunt et membra quoque simul Christi et diaboli. Quo quid absurdius aut dici aut excogitari potest? Nisi forte societas est luci ad tenebras, conventio Christo ad Belial. Membra certe corporis eiusdem sibi vicissim contraria esse non queunt, at contra bonum malum est, contra vitam mors et … contra virum iustum peccator, ut Sapiens ait, non ergo iustus et peccator ecclesiastici sunt corporis membra. Docet item Aristoteles auctor sentiendi gravissimus, cui etiam Divus Thomas assentit, membra mortua non aliter esse membra atque ea, quae picta et figurata sunt; peccator ergo, cum mortuus sit, membrum ecclesiae et pars vere ac proprie non est, sed aequivoce ac figurate. Praeterea, unus panis et unum corpus multi sumus, quemadmodum in priore ad Corinthios epistola Apostolus tradidit; constat autem, ut acute Cyprianus ad Magnum argumentatur, panem ex multorum granorum adunatione congestum; peccatores ergo, qui palae sunt, sicut nec in panis, ita nec in corporis ecclesiae compositionem veniunt. Id quod Augustinus non obscure testatur, atque ita multis in locis, ut de iudicio eius dubitari non possit, quin hanc habuerit firmam perpetuamque sententiam. Libro enim contra Petilianum secundo, Nec putandi sunt mali, ait, in Christi corpore esse, quod est ecclesia, quamvis sacramentorum eius corporaliter participes fiant. Item libro contra Cresconium secundo, Qui mente, inquit, perversa videtur intus esse, cum foris sit, ab ipso Christo iam iudicatus est. Et posterius, Etiam, nesciente ecclesia, propter malam pollutamque conscientiam damnati a Christo iam in corpore Christi non sunt, quod est ecclesia, quoniam non potest habere Christus membra damnata. Proinde et ipsi extra ecclesiam baptizant. Omnia quippe ista monstra absit omnino, ut in membris columbae illius unicae computentur. Loquitur autem dubio procul de fidelibus peccatoribus, ut ex antecedentibus et consequentibus liquido apparet. Item libro de unitate ecclesiae affirmat malos in ecclesia minime deputari.

Item libro quarto de baptismo contra Donatistas et libro sexto diserte etiam affirmat, qui contra Christi mandata faciunt eos ad illam ecclesiam non pertinere, quam Christus mundat lavacro aquae, et de qua scriptum est, una est columba mea. Et libro septimo ait malos non pertinere ad compagem domus, quae est ecclesia, atque haud secus in domo esse, quam palea dicitur esse in frumento. Sed et in eodem libro Cyprianum refert in epistola ad Magnum huius sententiae non solum auctorem, sed etiam confirmatorem. Confirmat autem eam illo prophetico testimonio, Qui habitare facit unanimes in domo. Quibus igitur nec una anima nec unum cor in domino est, hi in ecclesia, quae domus Dei est, nullo modo habitant. Et Hieronymus, Ecclesia, ait, Christi non habet maculam nec rugam. Qui ergo peccator est, et aliqua sorde maculatus, de ecclesia Christi non potest appellari. Possibile est autem ut peccator currat ad medicum et curentur vulnera ipsius et fiat de ecclesia, quae corpus est Christi. Quod si ecclesiam, cuius auctoritati deferimus sanctam esse necesse est atque adeo ex piis solum iustisque constare, nusquam porro faciet certam in Theologia fidem, quousque certo indicio demonstret se sanctam esse. Id quod nullo modo potest, siquidem solus Deus novit corda filiorum hominum. Quaerunt etiam a nobis, cur in censenda Ecclesia insaniamus, cum eam minime dubio symbolo designarit Christus. Ego, inquit, sum Pastor ille bonus et cognosco oves meas et cognoscunt me meae; oves meae meam vocem audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me. Qui ergo vocem Christi non audit, is ad Christi ovile non pertinet; ac proinde, ne pars quidem ecclesiae Christi est. Praeterea, si ecclesiam boni simul ac mali constituerent, qua ratione propter iustos pauculos sancta dicitur, eadem ac multo etiam maiore propter iniquos plurimos iniqua ecclesia diceretur. Quamobrem idem omnino coetus et Christi esset ecclesia et Synagoga Sathanae. Non igitur nisi boni Christi ecclesiam conficiunt. Quocirca invisa hominibus illa est, atque adeo minus cognita, quam ut eius testimonium certam et exploratam faciat fidem. Duae insuper ecclesiae sunt: Graeca et Latina, quarum utri credendum sit, non satis, ut aiunt, expeditum est. Responderi solet Graecos esse schismaticos; idcirco apud eos ecclesiam periisse. Quo iure? Quia a Romano Pontifice descissendo privilegium ecclesiastici nominis amiserunt. Quid vero? An non multo magis amittunt, qui a Christo vero Ecclesiae capite deficiunt? Atque ante Christi nativitatem una priorum omnium ecclesia fuit, nec in ea tamen fuit unus pastor aut rector. Non ergo ex uno pontifice ecclesiae nomen ac veritas pendet. Ecclesia igitur Graeca erit, quamvis episcopo Romano non pareat. Quo videlicet mortuo nihilo secius una ecclesia est, eademque et columna et firmamentum veritatis. Non ergo ex hoc capite ecclesiae veritas unitasque existit. Sed si unum Dominum habet, unam Chisti fidem, unum baptisma; si unum filium agnoscit, unum spiritum colit, unum Deum et patrem omnium suscipit, una Christi ecclesia erit. Iis enim rebus unam Christi ecclesiam definit Apostolus. Nihil itaque causae est, cur Graeci, in quibus ea omnia insunt in quibusque multi etiam boni sunt viri, ecclesiam Christi non faciant. Arroganter igitur ecclesia Latina in fidei iudicio ecclesiae catholicae sibi nomen usurpat. Quapropter, nisi idem cum Graeca sentiat, ecclesiae universalis auctoritate caret, non tenemurque perinde eius iudicium revereri ac si catholica vere esset.

Praeterea catholica ecclesia ideo vocatur, quia per omnes gentes perque totum orbem diffusa est, ut Augustinus, lib. 2 contra Petilianos patefecit; haec vero sola est, quae suo nos iudicio ligat et astringit, quoniam hanc et non aliam quamlibet sacrae nobis litterae commendarunt, quemadmodum plurimis in locis idem Augustinus ostendit; non ergo ecclesia, quae modo est, si qua demum est, certam auctoritatem habet, ut quae catholica, id est, universalis esse desierit. Praeterea, ex universalis ecclesiae sententia nullum omnino argumentum sumi potest. Quomodo enim fidelium omnium sensum in fidei quaestione requiremus? Vanum est igitur ab ecclesia catholica velle argumentum ducere. Forsitan quispiam dixerit: Pastores ecclesiam representant atque adeo ipsissima ecclesia sunt; eorum itaque sensum quaerere satis esse, quippe cum idem omnino sensus ecclesiae sit. At erat Isaiae temporibus ecclesia Hierosolymis; de pastoribus vero sic loquitur, Speculatores eius caeci omnes, nescierunt universi; canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes et amantes somnia. Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam. Omnes in viam suam declinaverunt a summo usque ad novissimum. Durabat quoque ecclesia ad tempus Hieremiae; audiamus quid de pastoribus dicat. Quomodo dicitis sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? Vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum. Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt, verbum enim Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis… A minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur; a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. Cur autem secundum hanc rationem ecclesiam non referrent 400 prophetae illi, qui Achab mentiebantur omnes? At ecclesia Dei vera, id est, quicumque in populo erant pii, a partibus Michaeae stabant. Certe, si res ad eum modum habet, ecclesiae imaginem prae se ferrent prophetae et sacerdotes, cum adversus Hieremiam omnes ad unum fidenter sane iactarent, non posse fieri ut periret lex a sacerdote, consilium a sapiente, verbum a propheta. Adversum omnes tamen unus Hieremias mittitur, qui a Domino denuntiet fore ut lex pereat a sacerdote, consilium a sapiente, verbum a propheta. Quod si sacerdotes et pastores ecclesiam Dei constituunt, cuius revereri testimonium oporteat, sequitur, ab ecclesia Dei alienos fuisse cumque illa etiam pugnasse. In Israele quidem Heliam, Michaeam et similes; in Iuda autem Isaiam, Hieremiam et reliquos eius notae, quos sui saeculi sacerdotes, pastores et prophetae non a se modo abalienarunt, sed diris etiam execrati sunt. Illud, si absurdum et impium existimandum est, ut ne dicam etiam stultum, maneat sacerdotes et pastores ecclesiam Dei non fuisse, sed impiam adversus Deum conspirationem coetumque hominum pessimorum, a quorum necesse fuit consensione desciscere. Cum itaque pastores etiamnum similes veterum esse possint nec Christi ecclesiam profecto referunt nec ex eorum iudicio dogmata fidei probantur. Atque si ex pastoribus et episcopis Dei ecclesia constat, ubinam gentium ecclesia residet, ex quo Basiliense concilium Eugenium pontificatu deiecit, subrogato in eius locum Amedaeo? Concilium siquidem quantum ad externos ritus attinet, legitimum fuit nec ab uno solum pontifice, sed a duobus indictum. Damnatus est illic Eugenius schismatis, rebellionis, pertinaciae, cum toto cardinalium et episcoporum grege, qui concilio refragabantur. Ex illorum schismaticorum, rebellium, pertinacium gremio prodiit quicquid postea Paparum, Cardinalium, Episcoporum, Abbatum, Presbyterorum fuit.

Utram igitur in partem Ecclesiae nomen conferetur? Negabimus ne generalem synodum eam fuisse, quae, praesidente Romanae sedis legato, consecrata est? An fatebimur schismaticum Eugenium cum tota sua cohorte, a qua omnes succedentes episcopi sanctificati sunt? Aut ergo pastores in concilium etiam generale coacti ecclesiam Dei minime repraesentant aut, quotquot sunt, ab haereticis et schismaticis ordinati sunt. His potissimum argumentis Lutherani abutuntur. Nam, quod Calvinus addit, duo esse ecclesiae symbola, verbi sinceram praedicationem et sacramentorum administrationem rectam; in catholicorum vero coetu pro verbi ministerio mendaciis conflatam regnare doctrinam, in locum coenae Domini foedissimum sacrilegium subiisse, publicos in templa conventus idololatriae et impietatis scholas esse; quamobrem veram apud nos et germanam Christi ecclesiam non esse, sed Sathanae exitialem et sacrilegam coniurationem. Id quoniam imprudenter, turpiter et maledice obiicitur, non est in praesentia referendum.

QUID ECCLESIAE VOCE SIGNIFICETUR

Ego vero pergam et id faciam, quod in principio fieri cum in omnibus disputationibus tum in hac magis oportere censeo; ut quid illud sit, de quo disputatio sit, explanet ne vagari et errare cogatur oratio, si ii, qui inter se dissenserint, non idem esse illud, de quo agitur, intelligent. Ecclesia ergo Graecum nomen est, et, si verbum verbo reddas, Latine convocatio dicitur, sive quod omnes ad se vocet, ut Iulio et Rabano visum est, sive quod quicumque in eam conveniunt, hi non meritis et iustitia sua, sed Dei gratia et vocatione conveniant. Nam et hanc nominis etymologiam spero lectoribus placituram. Ecclesiae quippe Romanae scribens Paulus, Omnibus, ait, qui sunt Romae, vocatis sanctis. Atque in priore ad Corinthios epistola, Ecclesiae Dei, inquit, quae est Corinthi, vocatis sanctis. Et paulo post, Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem filii eius Iesu Christi. Quae sine dubio societas cum Christi ecclesia sit, qui titulum sibi illum arrogant, hi videant an haereticorum more penes se ecclesiam existere mentiantur. Verum de nominis ratione nihil moror, ecclesia certe concio est; unde Ecclesiastes, concionator. Et licet generaliter vox illa quandoque usurpata sit pro quacumque concione sive impiorum sive piorum, infidelium atque fidelium, sed in novo testamento, quantum memoria repetere possum, nusquam infidelium concio ecclesia vocata est. Qui quidem usus adeo in Christianis invaluit, ut in nulla nunc multitudine ecclesiae nomen agnoscant, nisi quae Christi fide et vocatione coaluit. Est autem ecclesia et locus ipse quo multitudo confluit et ipsa proprie multitudo. Cuius utriusque rei exempla sunt in sacris litteris plurima. Illud vero discrimen inter Synagogam et ecclesiam scriptores sancti observarunt, quod populus ille vetus aeque et ecclesia et Synagoga nuncupatus est; at Christianam plebem nec scriptura sacra nec ullus unquam probatus auctor Synagogam appellavit. Id porro aut discernendae utriusque reipublicae causa factum est, aut quod inter congregationem, quod Synagoga notat, et convocationem, quod sonat ecclesia, nonnihil intersit.

Congregari enim pecora solent, unde et greges dicimus, non hominum proprie, sed pecudum aut bestiarum; at convocari nisi homines non solent. Tantum Christi ecclesia Synagogam excellit. Et quamvis societas angelorum et hominum interdum vocetur ecclesia nonnunquam vero regnum caelorum, quod ex hominibus comprehensoribus viatoribusque conficitur, nobis tamen in praesenti non est animus disserendi nisi de ecclesia militante, hoc est, coetu fidelium viatorum. Nec necesse est hos vocis significatus exemplis adhibitis ostendere, cum ea passim et in litteris sacris et in sanctorum omnium libris occurrant. Sane vero, quemadmodum infideles nondum baptizatos in ecclesiae Christi voce intelligere, non cum veritate solum, sed cum sensu etiam communi pugnat; ita haereticos partes ecclesiae non esse, constituendum est. Id quod commune est quidem omnium Theologorum, non eorum modo, qui nuper scripserunt, sed eorum etiam, qui vetustate ipsa habentur nobilissimi. Testantur hoc Cyprianus, Augustinus, Gregorius, duoque concilia Lateranense et Florentinum. Recte igitur Nicolaus Papa definit ecclesiam esse catholicorum collectionem. Certe nervosius qui ecclesiam finiunt, illi non dubitant eam fidelium tantum numero conflari; qui autem remissius, hi tamen non audent, quos catholicos esse non vident, eos cclesiae homines appellare. Absurdum est enim, qui catholicae ecclesiae partes non sint, hos ecclesiae Christi partes asserere. At Papa etiam haereticus, donec ab Ecclesia deponatur, cum suam retineat semper auctoritatem, caput adhuc Ecclesiae erit; haeretici itaque in Ecclesiae partibus numerabuntur. Apostolus quoque, cum dixisset: Hymenaeum et Philetum a veritate excidisse et subvertisse quorundam fidem, subiunxit, in magna domo non solum esse vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, alia vero in contumeliam. Quibus verbis, ut Augustinus ait, eos etiam, qui a fide aberrarunt, in magna domo esse significat, scilicet non ut vasa in honorem, sed ut vasa in contumeliam. Quam omnino sententiam Cypriani quoque testimonio confirmat. Sed enim ad ea, quae promisimus, exolvenda properantibus, non est consilium scrupulos omnes, qui in via obiiciuntur, excutere. Quid enim illud hoc loco expendamus an Papa haereticus esse possit? Quid illud rursum an simulatque in haeresim lapsus est, Ecclesiae caput esse desierit? At horum utrumque tamen priore orgumento diluendo necesse erat explanare. Quod nec brevitatis nostrae est nec ad opus institutum pertinet. Et si quid de hisce rebus dicendum erit, alio loco opportunius dicetur. Atque illam quaestionem quidem in libro nos sexto explicaturi sumus; de hac autem in libro de aucto. Pap. et Con. Caietanus noster longe lateque disseruit. Ne autem argumenti huius difficultate deterriti dare terga videamur, intelligendum est dupliciter ecclesiam posse dici. Primum eam, quam fidelium omnium ab initio mundi usque in finem congregatio conficit, quomodo Divus Thomas de ecclesia loquitur. 3. p. q. 8. art.3; illique omnes qui esse nunc eandem ecclesiam dicunt, quae fuit et in populo Iudaeorum sub lege Moysi et in hominibus piis sub lege olim naturali. In quem sensum Catechumeni sunt membra ecclesiae verissima. Non enim haec baptismi sacramento secernitur, sed fide, quae omni tempore populum Dei ab infidelium coetibus discriminavit. Deinde et ea ecclesia dicitur, quae in Christi nomine per baptismum cogitur, qui et fidei sacramentum est, et proprie ecclesiae membra partesque facit, et Christi ecclesiam a Synagoga distinguit.

Huius ecclesiae nec Catechumeni partes sunt, et illi omnes sunt partes, qui a baptismo Christi characterem habent, nisi post haeresim exteriorem publico ecclesiae iudicio fuerint excisi. Quandiu enim aliquis reipublicae minister est, eiusque auctoritate et potestate fungitur, tandiu illius pars dici et potest et debet. In hoc igitur sensu quemadmodum ecclesia, hoc est, Respublica Christiana non interiore solum fide constituitur, sed baptismi etiam exteriore sacramento; sic eius partes non interior modo infidelitas, sed schisma externique iudicii divisio separat. Itaque si in illa Nicolai finitione ecclesia hoc secundo modo accipiatur, fideles dicantur oportet non a Christi fide, sed a fidei sacramento. Verum de hoc in cap. huius libri postremo plura. Argumento vero posteriori ita respondeo. Apostolus si ad Hymenaeum et Philetum verba illa retulit, non ad id tempus spectavit, quo iam de domo fidelium communi per sectam privatam exierant. Sed ad illud potius, quo per susceptam fidem ac baptismum in magna domo continebantur. Quae sententia est Augustini his ipsis, quos attulimus locis. Quanquam, propter Cyprianum, cuius se dicit auctoritate urgeri, fatetur etiam haereticos in magna domo quodammodo esse propter eadem sacramenta, quibus administrandis cum ecclesia conveniunt. Verum id Augustinus, ut dixi, invitus addidit; nam illud prius libenter sequitur. Ego vero, ut quemadmodum sentio loquar, non intelligo, quid causae Augustino fuerit, ut verba Cypriani in eum sensum acceperit, qui mihi sane tam apparet a Cypriani mente alienus, quam caelum a terrae natura alienum est. Nam, ut omittam, quod in locis paulo ante a me citatis Cyprianus ipse haereticos non obscure ab ecclesia excludit, certe in epistola ad Antonianum, cuius Augustinus testimonio abutitur, non solum non ab ea sententia discedit, sed eandem apertius confirmat inquiens: Quod vero ad Novatiani personam pertinet, scias nos curiosos esse non debere, cum foris doceat. Quisquis ille est et qualiscumque est, Christianus non est, qui in Christi ecclesia non est. Nec alia Cypriano causa fuit, haereticorum baptisma negandi, nisi quia eos extra ecclesiam et esse et baptizare perpetua illi fuit firmaque sententia. In verbis autem, quae Augustinus refert, nihil aliud Cyprianus significat, quam Novatianorum arrogantiam et tumorem, qui putarent se posse facere id quod ne Apostolis quidem concessum est, ut zizania a frumento discernerent, paleas separarent a tritico, vasisque ligneis et fictilibus eiectis aurea argenteaque seligerent. Ubi per vasa lignea et fictilia non eos Cyprianus accepit, quorum sermo ut cancer serpserat, sed eosdem prorsus, quos et zizania et paleas vocaverat, hoc est fragiles et imbecillos, qui firmis perfectisque errant suntque semper in ecclesia permixti. Quos Novatiani quoniam ferre non poterant, humilitatis ac lenitatis obliti ab ecclesia ante tempus eiicere conabantur. Quanquam vasa lignea fictiliaque ad solos improbos referre, quod Cyprianus facit, non Augustino solum, sed mihi etiam parum probatum est. Sensus igitur Apostoli planus est. Cum enim dixisset, quosdam a veritate excidisse, ne omnes fragiles existimarentur, ac proinde Ecclesiae fidei timeremus, subiicit, sed firmum fundamentum Dei stat. Quia vero quaereret fortasse quispiam, cur Deus in ecclesia sua alios firmos, alios infirmos haberet; hos stare, illos excidere pateretur; huic respondet Apostolus: In magna domo non solum esse vasa aurea et argentea, sed lignea et testacea. Est et altera huius Apostoli testimonii intelligentia, ex qua Manichaeorum, Pelagianorum, Catharorum, Donatistarum, Begardorum et Beguinarum pariter eluuntur

errores, in quos Hymenaeus forte et Philetus incurrerant. Non enim vero simile fit, in eam hos etiam incidisse, ut struerent corporum resurrectionem esse iam factam. Sed quoniam falsa absolutae sanctimoniae persuasione imbuti vitam in carne mortali asserebant similem ei, quam iusti cum angelis post resurrectionem inmortales habituri sunt, ab omni scilicet fragilitate et imperfectione alienam; idcirco vas electionis Apostolus eos asseruisse ait, resurrectionem esse iam factam. Horum igitur vanam futilemque sententiam paucis refutat Paulus inquiens sed firmum fundamentum Dei stat. Quae verba, ni fallor ego, hunc sensum habent. Electio fidelium ex parte Dei quidem certa atque inmutabilis est. Hanc enim vocat ille fundamentum, quoniam primum est humanae salutis initium. Nam quos praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit. Firmum igitur fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Novit Dominus qui sunt sui. Electio quippe nostra nobis ipsis obscura et incognita solius Dei notitia quasi signaculo quodam obsignata clauditur, ut hinc et apud nos incerta et occulta sit, et apud Deum stata et fixa. Sed quia salus nostra e nostro quoque arbitrio pendet, nemo ex electione Dei certam sibi stabilemque iustitiam polliceri debet, nemo sensu inflatus carnis suae angelorum religionem in carne mortali praedicare, nemo impeccantiam et virtutem omnibus numeris absolutam sibi asumere, nemo reliquorum fidelium aspernari consortium, in quibus humanum adhuc aliquid subesse cernat. Hoc est autem, quod subiungit, discedat ab iniquitate, et satagat, inquit, in primis per bona ipse opera certam facere vocationem suam, nec tantum munditiae suae fidat, ne timeat iniquitate se posse contaminari et pollui. Intelligat deinde, in magna domo non solum esse vasa aurea et argentea, sed lignea et fictilia. At quaedam quidem in honorem, alia autem in contumeliam. Ita si vasa aliqua frangi cognoverit, reformet ea pro sua virili et consolidet cosiderans seipsum ne forte et ipse frangatur. Atque si vas in honorem sibi videtur esse, ferat patienter vasa in contumeliam, nec horum abominatione a magna domo discedat. Nam e vasa ista inhonorata et ingloria quemadmodum libero arbitrio versa sunt in contumeliam, sic verti eadem libertate poterunt in honorem. Quibus ex rebus non modo argumentum illud eliditur, verum etiam id constat, quod in hac finitione vel maxime quaeritur, ecclesiam omnium fidelium et fortium et imbecillium et iustorum et iniquorum collectione constitui. Id quod si plane ac breviter confecerimus, nec nos industriae nostrae nec sui lectorem laboris poenitebit.

Caput III

QUINAM SINT FIDELES ILLI, E QUIBUS VERE ET PROPRIE ECCLESIA CONFLETUR

Enimvero in partibus ecclesiae consendis tres errores fuisse animadvertimus. Primus eorum fuit, qui non putarunt illic ecclesiam habere partem, ubi non est solida vitae puritas et integritas. Quales olim fuere Cathari et qui ad horum vesaniam accedebant, Donatistae. Hodie sunt ex Lutheranis Anabaptistae, qui cum Pelagianis perfectam

omnino in hac etiam mortali vita fidelium esse iustitiam volunt, cum Catharis et Donatistis nullam in ecclesia infirmitatem ferunt. Fuere alii, qui solis praedestinatis ad gloriam locum in ecclesiam concesserunt. Cuius erroris auctores praecipui reperiuntur Ioannes Wicleff et Ioannes Hus, damnati in concilio Constant. Postremi solos probos ad ecclesiam pertinere arbitrati sunt, improbos autem nullo modo. Id quod post veteres quosdam modo asserunt Lutherani non omnes, sed qui in eis habentur nobilissimi. Verum non est animus, quae adversum hos errores a catholicis disputata sunt, ea hic exquisite resumere. Summatim ergo argumenta referemus, quibus singuli confutantur. Primus itaque error ante omnia refellitur eisdem omnino testimoniis, quibus Pelagiani olim et Donatistae refutati sunt. Si dixerimus quod peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Item, Dimitte nobis debita nostra, quam orationem Christus apostolos suos docuit, qui Ecclesiae nimirum partes erant. Item, In multis offendimus omnes. Item Omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur, in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. Qui condolere possit iis, qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate; et propterea debet quemadmodum pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis. Item, Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Item, Non est enim homo, qui non peccet. Item, Quis potest dicere mundum est cor meum, mundus sum a peccato? Item, Non est homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet, caeteraque similia, quae ex Iob et Daniele referri solent. Si igitur ecclesiam in singulis etiam membris omni prorsus labe et culpa vacare oporteret, nulla profecto in terris esset ecclesia; quoniam nemo usquam mortalium est, ut praedicta testimonia comprobant, qui omni ex parte perfectus et immaculatus sit. Praeterea, Caephas ecclesiae sine dubio pars erat, qui ecclesiae columna erat, at ei tamen in faciem apostolus restitit, quia reprehensibilis erat, nec recte ambulabat ad veritatem evangelii. Non ergo opus est ecclesiae membra adeo pura esse, ut nulla in eis macula, nullus naevus resideat. Ad haec, in Thessalonicensibus ecclesiam agnoscebat Apostolus; in his vero iisdem quosdam etiam notabat ambulantes inquiete et curiose agentes, quos docet non quasi alienos et inimicos existimandos, sed corripiendos ut fratres. Christi igitur confraternitas et societas aliquos habet fratres et socios imperfectos. Quid plura? Nonne Apostolus parvulos quosdam et imbecilles in ecclesia esse affirmat? Tanquam parvulis in Christo, ait, lac potum dedi, non escam. Et rursum, …infirmum in fide assumite… Quid illud? Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis filii Dei vivi, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut iam non simus parvuli et fluctuantes. Et statim, crescamus, inquit, in illo, per omnia, qui est caput, Christus; ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit

aedificationem sui in charitate. Non igitur omnia ecclesiae membra undique consummata sunt expletaque suis omnibus numeris et partibus. Sed otiosum erit amplius in erroris huius confutatione versari, praesertim cum Augustinus et Hieronymus in hac ferme eadem causa diligentissime elaboraverint. Pergamus itaque ad reliqua. Secunda porro haeresis a nostris maioribus primum explosa est, quoniam nexu necessario illi cohaerent aliae pestilentissimae in eodem concilio damnatae. Si papa fuerit praescitus, non habet potestatem super fideles, nisi forte a Caesare. Item, nullus sine revelatione potest rationabiliter de se asserere, quod sit caput particularis ecclesiae. Item, praesens iustitia et gratia non facit aliquem esse aut Christi membrum aut ecclesiae. Item, praedestinati, etiam infideles, semper sunt Christi ecclesiaeque membra. Quare nec Paulus unquam fuit membrum diaboli, nec Iudas Christi. Quae omnia et per se sunt falsa perspicue et catholicae fidei vehementer repugnantia. Res certe Christi publica fuisset insipientissime constituta, si magistratuum in ea potestas tantis esset tenebris circumfusa, ut nulli prorsus fidelium eluceret. Cum enim universi fideles dubitent an Summus Pontifex, episcopi, sacerdotes ac caeteri ecclesiae ministri praedestinati sint necne; dubitent etiam oportet num decretis iudiciisque eorum astringantur. Ita fiet, ut ecclesiae ac conciliorum dogmata ambigua sint omnia et leges cunctae imbecilles sineque vi ad coercendum idonea. Quid autem stultius dici potest, quam civem civitatis suae magistratus cognoscere, qui sint, omnino non posse? Qui igitur ita sentiunt, ii cum stultum Christianae Reipublicae auctorem faciunt; tum omnia scita, praecepta, sanctiones evertunt, omnemque funditus ecclesiae potestatem. Quae apud eos sane vacillet et cadat necesse est, quibus occulta, incerta atque infirma est. Nec argumentis a ratione ductis opus est irrationalem, non opinionem dicam, sed insaniam coarguere, cum ad eam refellendam, manifestissima sint scripturae testimonia. Vos, inquit, estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio… Item, Si non audierit eos, dic ecclesiae; si autem ecclesiam non audierit… Ecclesiam igitur manifestam et cognitam fidelibus esse necessum est. Item, ad regnum caelorum familiamque suam Christus eum quoque servum pertinere docuit, qui, quoniam conservi sui non est misertus, tortoribus traditus est. Non ergo in Christi familia, quae ecclesia est, soli servi praedestinati continentur. Item, simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo… in quas intravit etiam ille qui missus est in tenebras exteriores. Item, simile est regnum caelorum decem virginibus… quarum quinque erant fatuae et quinque prudentes. Non ait quinque simile esse, sed decem. Et tamen quinque ex illis clausa est ianua. Item, ecclesiam esse ex praedestinatis praescitisque permixtam, illa Christi parabola demonstrat, in qua reti comparatur, quo pisces omne genus colliguntur nec seliguntur donec in littore sint expositi, ubi angeli separabunt de medio iustorum malos et mittent eos in caminum ignis. Illa quoque idem ostendit, in qua agri dicitur similis, qui bona fruge consitus zizaniis inimici fraude inficitur, quibus non expurgatur, donec in aream advecta fuerit messis, cum colligenda zizania sunt et alliganda in fasciculos ad comburendum. Et quoniam omnia persequimur, ecclesia area illa est, in qua sic collectum est triticum, ut sub palea delitescat, donec vano et cribro repurgatum, in horreum tandem reconditur; palae autem comburuntur igni inextinguibili.

Praeterea non ex praescientia, sed ex praesenti iustitia Dei populum, civitatem, familiam nominari, illud demonstrat. Qui aliquando non populus Dei, nunc autem populus Dei. Illud item, Eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israel et hospites testamentorum… Iam autem non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei… Quod, nisi ita sit, beatus et iustus est omnis ille, qui est praedestinatus ad gloriam, tum etiam cum miser et impius est. Non igitur a praescientia, sed a praesenti iustitia proprie denominamur. Dedit eis potestatem, ait, filios Dei fieri. Quibus? Num iis quos praescrivit esse credituros? Non, sed his qui credunt in nomine eius. Item Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino; ut filii lucis ambulate. Item, An nescitis, quia corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Item, Qui facit iustitiam iustus est; qui facit peccatum ex diabolo est… in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli. Item, Multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Quod nisi secundum iustitiam praesentem nullo modo sumus. Item, in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus. Per baptismum ergo et non per praedestinationis gratiam in Christi corpus transimus. Sed in huius erroris confutationem satis multa diximus. Iam tertium eumdemque postremum refutemus. Id quod in primis eaedem omnino evangelii parabolae conficiunt, quibus ante usi sumus. E quibus hoc idem Cyprianus,Hieronymus,Augustinus argumentantur. In agro quippe dominico inter nitentia culta lappaeque et tribuli et steriles dominantur avenae. In area paleae frumentum operiunt. In reti pisces et boni concluduntur et mali, in magna domo vasa sunt lignea et fictilia, honorata quoque et inhonorata. In regno caelorum cum sapientibus virginibus fatuae sunt. In Christi familia servus nequam invenitur; non ille solum, qui conservo negavit misericordiam, sed is etiam, qui super familiam constitutus, cum moram Domini causaretur, pristinumque timorem abiiceret, coepit percutere servos et ancillas, edere, bibere et inebriari. Quid? An non ecclesias in Apocalypsi legimus, quarum angelos et ministros Deus ad poenitentiam admissi criminis cohortatur? Nonne Apostolus ad Galatas eas etiam ecclesias vocat, quas ipse idem errore arguit depravatas? Inter Corinthios quoque non una erat peccati species, sed plurimae; neque levia erant errata, sed flagitia. Et tamen Apostolus eos non solum ecclesiam, sed sanctam Christi societatem, et agnoscit et praedicat. Si inter Corinthios manet ecclesia, ubi fervent contentiones, sectae, aemulationes, ubi lites vigent et iurgia, ubi favetur sceleri, quod gentibus ipsis foret execrabile; ubi proscinditur Pauli nomen, quem ceu patrem colere debuerant; ubi divina dona ambitioni, non charitati serviunt, ubi quidam mortuorum resurrectionem ludibrio habent, ubi permulta demum indecenter et inordinate geruntur; ecquis audet ecclesiae titulum eripere iis, quibus decima pars istorum criminum impingi non queat? Qui tanta morositate saeviunt in praesentes ecclesias, quid quaeso Galatis Corinthiisque fecissent tantum non evangelii desertoribus? Habet igitur Ecclesia carnales suos, quos non esse ab spiritualibus deserendos monet Apostolus. Habet suos aegrotos et infirmos, quibus parata a Christo sacramentorum remedia medici administrant. Iis quippe, qui intus sunt, poenitentiae sacramentum paratum est. Quod frustra esset in ecclesia, si nulli essent in ea peccatores. Atque Lutherani, quoniam eludere ecclesiae iudicia volunt, ne fateri cogantur improbos habere ecclesiasticam potestatem, hos ecclesiae partes esse negant; sibique proinde

ecclesiam fingunt quam nullus hominum videre potest, ut quae tenebras habitat inaccesibiles, ecclesiam certe, quam ego non intelligo. Puderet me dicere non intelligere, si ipsi intelligerent, qui defendunt. At involvere isti et obscurare id volunt, quod in clara luce a Christo positum est, ne a catholicae ecclesiae unitate recessisse videantur. Nulla est autem, ut Augustinus ait, securitas unitatis, nisi apud ecclesiam, quae supra montem posita, abscondi non potest: et ideo necesse est, ut omnibus terrarum partibus nota sit. Recte etiam est ab eodem Augustino dictum, ubi ecclesia manifesta non est, ibi ne Christum quidem manifestum esse posse, qui per ecclesiam non solum hominibus, sed principibus et potestatibus in caelestibus innotescit. Nobis itaque ecclesia lucerna est, super candelabrum posita, quam videant omnes qui in domo sunt. Qualis nimirum Antiochenis fuit cum disceptationis causa finiendae Hierosolymam ascenderunt. Qualem praescripsit Dominus, ubi ait: Dic ecclesiae… Alioqui, quibus ecclesia occulta est, quid habent illi facere, cum in graves incidunt de lege ac religione controversias? Num animi pendere usque, et nullo firmo loco consistere? Incerta nempe erunt omnia, si apud solos pios ecclesia est. In quocumque enim ecclesiae iudicio excipiet is, contra quem sententia dicitur, quod iudices non sunt pii. Quamobrem, qui ecclesiam iustorum solum numero definiunt, ii cum a malis ecclesiae pastoribus omnem potestatem auferunt, tum iudiciorum ecclesiasticorum vires infirmant nec ulla habere possunt ecclesiae firma dogmata. Ac nisi Christus intelligeret malos ecclesiae suae non partes quaslibet, sed primas etiam aliquando futuros, nusquam illud profecto admoneret,Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei; quaecumque dixerint vobis facite, secundum autem opera eorum nolite facere. Quid vero Paulus? Hic iam quaeritur, ait, inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer. Quod si necessarii essent boni mores, ut quis ecclesiae pars et administer esse posset, non utique pro minimo haberet Apostolus ab hominibus iudicari, quippe eiusmodi iudicium cum apostolicae potestatis ruina cernebat esse coniunctum. Nunc autem videns ad dispensatoris potestatem illud non esse necessarium, quod Corinthii nonnulli requirebant: Mihi, ait, pro minimo est, etc. Iam, quot quamque vehementes scrupuli, quanta confusio atque perplexitas ipsis etiam dispensatorum animis iniicerentur, si ex peccato ab ecclesia fierent protinus alieni, omnemque adeo ecclesiae potestatem amitterent? Bene igitur subdit Apostolus, Sed nec me ipsum iudico, etc. Humanorum autem iudiciorum quanta temeritas, si ab animi virtute ecclesiae partes officiaque penderent? Eapropter adiunxit, itaque nolite ante tempus iudicare… Quantum vero schismatum quotidie in ecclesia videremus, dum unus alteri diceret, Tu non es de ecclesia, quia malus es: ego de ecclesia sum, quia sum bonus? Dumque etiam quem hic damnaret, eum ille deffenderet; quantam putas fore litium iurgiorumque materiam? Praeclare itaque concludit Apostolus. Haec autem transfiguravi in me et Apollo, ne unus adversus alterum infletur pro alio. Maneat igitur ecclesiae nomen fideles universos probos improbosque complecti. Quod in hoc capite suscepimus explicandum.

QUAENAM SIT ECCLESIAE CATHOLICAE IN FIDEI DOGMATE AUCTORITAS

De ecclesiae nomine ea dicta sunt, quae, cum necessaria viderentur, praeteriri a nobis nec poterant nec debebant. Nunc ad rem ipsam, quae est in manibus, aggrediamur ostendamusque ecclesiae auctoritatem tantum habere ad faciendam fidem virium, ut firmissima etiam theologis argumenta suppediret. Hoc priusquam facio, admonere operae pretium est, ecclesiam non ipsam modo catholicorum concionem esse, quae per baptismum Christo et nomen dedit, et peculiaris novaque respublica consecrata est, verum etiam principes ac praefectos ipsos ecclesiasticos in quibus scilicet reipublicae huius auctoritas potissimum residet. Nec id nos aut recenti opinione confingimus aut sine scripturae testimoniis afferimus. Praeclarum est Aristotelis illud …civitatem id maxime esse, quod est in ea principale. Inde enim quae principes ac gubernatores civitatis faciunt et sentiunt, ea civitas facere sentireque dicitur. Cuius rei in sacris illud exemplum est: Congregati sunt omnes maiores natu Israel cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israel ad Regem Salomonem in Hierusalem. Et inferius, Convertitque Rex faciem suam et benedixit omni ecclesiae Israel: omnis enim ecclesia Israel stabat. Illud est etiam simile huic, venit Moises et, convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat dominus. Responditque omnis populus simul, cuncta, quae locutus est dominus, faciemus. Non est igitur, cur in hac significatione ecclesiae vocabulum fideles perhorrescant, quod haeretici facere solent in odium ecclesiasticae potestatis, quam Christus non penes populares, sed penes ecclesiae sacerdotes ac pastores esse voluit; ut alio et loco et tempore, si facultas erit, explicabitur. Nunc scholae more rem totam, quae huius libri caput est, quatuor conclusionibus absolvemus. Sit ergo prima conclusio: Ecclesiae fides deficere non potest. Est enim sponsa Christi per fidem sicut scriptum est, Desponsabo te mihi in fide. Quod si ecclesiae fides deesset, iam sponsi sponsaeque matrimonium dirimetur, quorum tamen est indissolubilis perpetuaque coniunctio. Sponsabo, ait, te mihi in sempiternum. Et sponsa, Tenui, inquit, eum nec dimittam. Et ille rursum, Ecce ego vobiscum sum, ait, omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Quo testimonio ad id probandum utitur Leo ad Augustam et Theodorum. Probat enim Iulius in decretis suis illo psalmi testimonio, Circumdate Sion et complectimini eam… quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi: ipse reget nos in saecula. Quod de ecclesia Christi intelligi oportere, quicumque psalmum leget, etiam me non demonstrante, intellecturus est. Idem quoque ostenditur ex eo, Regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis. Si ergo in aeternum ecclesia Christi manu sustinetur, Christi praesidio armatur, Christi virtute fulcitur, Christi sapientia regitur, fides profecto in ea permanebit, sine qua regnum Christi in terris nullum est.

Confirmat autem hoc clarissima illa Isaiae vaticinatio, Hoc foedus meum cum eis, dicit dominus, spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui, dicit dominus, a modo et usque in sempiternum. Huic et illa similis est, Disposui testamentum electis meis, iuravi David servo meo, usque in aeternum praeparabo semen tuum. Item, Ps 131,13-14 Elegit dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi. Haec requies mea in saeculum saeculi. Illa vero Hieremiae est longe simillima, Ecce dies veniunt, dicit dominus … Praeterea vir sapiens describitur a Domino, qui aedificavit domum suam super petram: Christus igitur domum suam super petram fundavit. Quare, nec pluvia nec flumina nec venti obruere illam possunt. At fide stamus, ut ait Paulus, ecclesia igitur fidem semper habebit. Nam alias non stabit, sed ruet. Quid? Quod apertis verbis hanc fidei firmitatem ecclesiae suae dominus pollicetur, inquiens, Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Ecclesiae igitur fidem non poterit vel infernus adimere. Conclusio secunda: Ecclesia in credendo errare non potest. Nonnulli enim ecclesiae perpetuam fidem sic interpretantur, ut intelligant Deum ecclesiae esse praesentem usque ad saeculi consummationem, ne unquam vera illi fides et charitas desint. Sed posse tamen probabiliter ignorare rem unamquamlibet, qua scilicet ignorata, non proinde ecclesia fidem amitteret. Faciamus enim disputationis gratia, non esse a Deo revelatum Divam Virginem ab originali peccato immunem extitisse. Nihil enim prohibet rem fictam exempli loco ponere, quo facilius res intelligatur. Quamquam exemplum verum est, ut posterius ostendemus. Aiunt ergo, quod quamvis ecclesia crederet Sanctam Virginem fuisse sine peccato conceptam idemque definiret ab omnibus esse credendum, non tamen in eo fidei iacturam facere existimaretur. Nan licet falleretur, at error probabilis et inculpatus fidem ecclesiae non excluderet. Cuius sententiae, si de facie consideres, videntur esse Glossa interlinearis, sic enim vocant, in illud, portae inferi non praevalebunt adversus eam: Et D. Thomas in 4 dist. 6 quaest. 1, art. 3. quaest. 2. ad 3. et Cardinalis Turrecremat. lib. Summae ecclesiae, 2. cap. 91. et Alphonsus a Castro Zamoren. de iust. haeres. pun. lib. 1, cap. 5. At re vera id nos superiore propositione constituimus, nempe ecclesiam semper fidem habituram. Verum est hoc: quis negat? Sed praeterea, ecclesiam in fidem errare non posse, sic a fidelibus accipiendum est, ut quicquid ecclesia tamquam fidei dogma tenet, verum sit; nec quicquam falsum, quod illa aut credit aut docet esse credendum. Cum enim corpus Christi sit, ut ad Ephes. docet Apostolus, a suo certe capite movetur ac regitur. Ecclesiae igitur error ad Christum auctorem referetur. Nullo itaque pacto errare in fide potest. Nam spiritus veritatis est huius corporis anima, Unus, inquit, spiritus et unum corpus. Quod si spiritu veritatis ecclesia agitur, ad nullum errorem ne insciens quidem, moveri poterit. Praeclaram deinde promissionem habet ecclesia, quod nunquam sit a Christo deserenda, quin eius spiritu in omnem ducatur veritatem. Ego rogabo patrem, ait, et alium paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, spiritum veritatis… vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit. Et postea, Paracletus autem Spiritus Sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis quaecumque

dixero vobis. Item, Cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Nec me fugit, quod haeretici argumentum hoc duobus modis eludere conantur. Primum enim eiusmodi verba aiunt de solis apostolis intelligenda, neque ad posteros in ecclesia pertinere. Mox affirmant Christum non tantum numero duodenario coniunctum, sed apostolis quoque seorsum singulis spiritum veritatis promisisse. Imo aliis similiter discipulis, vel quos iam assumpserat, vel qui postea accessuri erant. Nam si eiusmodi promissiones sic interpretemur, quasi nemini Christianorum datae sint, sed universae simul ecclesiae; nihil nos aliud, quam Christianis omnibus consolationem tollere, quae inde ad ipsos redire eximia debuerat. Sed utraque iuxta in re rustice indocteque nugantur. Principio enim, verba illa non modo ad apostolos, sed ad successores etiam referri oportere, ex eo ante omnia patet, Qui maneat vobiscum in aeternum.Quod illi simile est, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Rursum ex eo quoque patet, Sanctifica eos in veritate: sermo tuus veritas est. Pro eis ego sanctificabo me ipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Non pro eis autem rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. Atque promissionis huius Isaias mihi videtur illustris non vates modo, sed interpres. Spiritus meus, ait, qui est in te… non recedet de ore tuo et de ore seminis tui a modo et usque in sempiternum. Quem igitur spiritum veritatis Christus promisit apostolis, ecclesiae item post eos futurae promisit, nisi velimus ecclesiam defunctis apostolis fuisse a Domino destitutam: imo vero ad eam nec consilia nec praecepta evangelii pertinere. Siquidem quae Dominus apostolis loquebatur haec ad illos duntaxat, non ad futuros in ecclesia post eos spectare dicuntur. Quo quid stultius dici potest? Iam secunda illa tergiversatio quam vana etiam et ridicula est! Si enim hoc ita communiter fidelibus dictum esse volunt, ut seorsum quadret in singulos, sequitur, cuicumque fideli spiritum veritatis sempiternum adesse, qui eum doceat omnem veritatem suggeratque ei omnia quaecumque dicta in evangelio sunt. Sed esto, spiritu sapientiae, intelligentiae, lucis, veritatis, omnes polleant; num inficias ire possumus, quicquid particulatim membrorum unicuique tribuitur, id penitus et ad plenum corpori convenire? Quid ad hoc respondeat Calvinus audiamus. Hoc, ait, tametsi habet nonnullam veri speciem, verumtamen esse nego. ¡O stultum hominem et repugnantem manifestae veritati! An ignorat, quae Spiritus Sancti dona singulis membris distribuuntur, in communi conferri omnia? An videt oculus, et non magis homo videt? An non lucerna corporis est oculus? Quid vero absurdius, quam membrum posse quicquam, quod corpus nequeat efficere, partem habere, quod non habeat totum? Unicuique, ait, nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi… Et ipse dedit quosdam quidem apostolos… Ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Et posterius, Crescamus in illo per omnia qui est caput Christus; ex quo totum corpus compactum et connexum, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. Membrum igitur, quoniam id quod est, totius corporis est, nihil sibi vendicat proprium; sed ita in corpus omnia confert, ut magis corporis quam membri actiones perfectionesque esse videantur.

Quocirca illud absurdum est, quod ii scilicet quibuscum nunc disseritur, eam curam, quam debent capere, non capiunt: eam capiunt, qua debent carere. Non enim probant, verba Christi minime ad ecclesiam attinere, probant attinere ad singulos; quod contra oportebat, si propositum illis erat argumenti vires infirmare. Nos sane, quemadmodum scimus animam actum et perfectionem esse maxime quidem corporis Physici organici, secundo autem loco membrorum etiam singulorum, in quibus varias licet edat functiones, sed omnes illae et corporis proprie sunt et propter corpus ipsum membris natura tributae; ita spiritum veritatis ad corpus primum ecclesiae referimus, deinde propter ecclesiam ad singulas etiam ecclesiae partes, non ex aequo, sed analogia et proportione quadam iusta mensuram uniuscuiusque membri. Unum corpus, inquit, et unus spiritus. Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Quaenam vero haec mensura Christi est? Secundum operationem, ait, in mensuram uniuscuiusque membri. Spiritus ergo suo quidem modo singulis promissus est, ut magnos doceat, doceat et parvulos. At parvulis lac potum dat; maioribus solidum cibum. Illis Christum loquitur, et hunc crucifixum; his loquitur sapientiam in mysterio absconditam. Verum singulis membris sic spiritus veritatis adest, ut non solum corpori universo non desit, sed corpori, quam membris prius potiusque intelligatur adesse. Quin etiam si veritas omnium membrorum donum est, tunc nimirum illa erit et firmior et certior, cum in eam omnia simul membra concurrerint. Quamobrem si quid falsi haberet Ecclesia tamquam fidei catholicae dogma, nec spiritus Christi aeternum cum fidelibus permaneret nec eos omnem doceret veritatem. Quae nisi Chisti pollicitationes vanas et irritas facimus, vera rataque esse non possunt. Ac si dogma falsum ecclesia crederet, credendumve proponeret, quamlibet ex ignorantia id faceret quomodo columna et firmamentum esset veritatis? Certe si veritas in ecclesiae humeris innixa est, deesse illi omnino non potest, nisi et ecclesiae suae Christus et Christo ipsa veritas desit. In summa, si ecclesia posset in fidei quaestione falli, librum quoque ut divinum recipere posset, qui tamen a Deo non fuisset. Cum sit eadem ratio de uno libro ac de unoquolibet dogmate. Quare non valeret argumentum, ecclesia habet evangelium Matthaei pro canonico, ergo canonicum est. Quod quoniam impiissime et absurdissime diceretur, illud nos dicamus potius, recte fideles ecclesiam catholicam credere, non solum in eo sensu, ut ecclesia catholicae fides deficiat numquam, sed in eo etiam, ut nihil ipsa credere aut docere possit, quod sit verae fidei contrarium. Subdole autem atque versute mentem nostram Calvinus Bucerusque interpretantur. Quasi in eum sensum ecclesiam negemus errare posse, quod spiritus favore a praesentia freta, quocumque volet pergere, tuto etiam sine verbo incedat. Proinde si quid praeter Dei verbum crediderit, statuerit, finierit, id habendum esse non alio loco quam certum Dei oraculum. In hoc igitur discrimen esse aiunt, quod nos ecclesiae auctoritatem extra verbum Dei collocamus; ipsi verbo annexam volunt, nec patiuntur ab eo separari. Laborat autem Calvinus vehementer in iis locis colligendis, in quibus prophetae, apostoli, atque adeo Christus ipse nihil ex se attulisse, sed de ore Domini locuti fuisse memorantur. Conficit multo aequius esse ecclesiam Christi discipulam ab eius ore assidue pendere; nec ex se sapere aut cogitare quicquam, sed statuere sapientiae suae terminum, ubi loquendi finem ille fecerit. Sanctissime enim Chrysostomus: Multi,

inquit, Spiritum Sanctum iactant, sed qui propria loquuntur, falso illum praetendunt. Ut Christus non a se ipso loqui se testabatur: ita si quod praeter evangelium sub titulo spiritus obtrudatur, ne credamus. Sane Christus nihil plus de suo spiritu denuntiat expectandum, quam ut mentes illuminet ad percipiendam doctrinae suae veritatem. Spiritus, ait, ducet vos in omnem veritatem. Sed quomodo? Quia suggeret omnia quaecumque dixero vobis. Haec omnia Calvinus. Nam Bucerus dixit multo etiam indoctius, tunc esse ecclesiae credendum, cum pronuntiat secundum scripturas recte intellectas. Sed hoc cum dicit, omnia facit ambigua, quae sint ab ecclesia definita. Si enim aliter potest pronuntiare, quam scriptura sane intellecta exigit; excipiemus semper, ecclesiam in eo falli, quod falso scripturam intelligit. Ecquis vero iudex erit, an ecclesia scripturam rite an secus interpretetur? Nihil igitur afferunt, qui ecclesiae auctoritatem non absolute, sed ex conditione ponunt. Si namque ad eum modum res habet, et mihi quoque fides habenda est, quando pronuntiavero secundum scripturas recte intellectas. Id enim est non mihi, sed scripturae credere. At, absolute, non ex conditione populus Domino credidit et Moysi servo eius. Absolute etiam prophetis et apostolis populi crediderunt. Quale vero esset prophetis apostolisque loquentibus fidem ea exceptione detrahere, quod perperam Dei verba intellexissent? Quale item esset, si illa quoque exceptio adderetur, Mendacium tu loqueris, non misit te Dominus Deus noster? Ac valde mirum est, tam nihil esse frontis istis nebulonibus. Quid enim tandem auctoritatis in ecclesia erit, si in omni dogmate, lege, definitione, dupliciter eludi potest; quod aut sermonem ipsa suum efferat aut, si sermo Domini sit, non sane intellectum? Sed redeo ad Calvinum, qui cum sibi vulgatum illud Domini testimonium obiecisset, si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus, fatetur demum ecclesiam audiendam esse: ut quae numquam nisi in veritatem Dei consentiat, nihil nisi ex verbo Domini pronuntiet. In hoc se insistere, non licere ecclesiae novam doctrinam condere, et plus pro oraculo tradere, quam quod Dominus verbo suo revelavit. Verum enimvero inter suos hic mirifice garrit et vel stulte ignorat vel maliciose mentitur, cum dicit nos id pro oraculo fidei habere, quod homines sine Dei revelatione consuerint. Nos sane fidem nostram individuo nexu cum verbo Dei coniunctam esse volumus, nec ullum ecclesiae assensum fidenter firmeque sustinemus, nisi quem a Deo extitisse habemus cognitum et firmo conceptum animo. Sed illud quoque certo nobis persuasum est Dominum ecclesiae suae perpetuo ac continenter adesse et eam spiritu suo regere, ne quicquam pro fidei doctrina tradat, quod non idem fuerit apostolis a Deo traditum. Ita omnes prophanas novationes execramur omnemque illud in fidei iudicio respuimus, quod non apostoli ecclesiae tradiderint. Non ergo in hoc, sed in eo potissimum cardine quaestio versatur, quod Lutherani negant ecclesiam quicquam sine scripto ab apostolis accepisse; nos contra plura esse accepta asseveramus. Qua de re et multa alias saepe diximus et dicemus multa posterius. Quamquam in superiore libro adeo plene et copiose quaestio haec explanata est, ut nihil praeterea desiderandum esse videatur. Ipsa mihi veritas manum iniecit et paulisper consistere et commorari coegit, dum priores conclusiones explico. Celerius proinde in posteriores incurrendum.

Sit igitur tertia conclusio. Non solum ecclesia antiqua in fide errare non potuit, sed ne ecclesia quidem, quae nunc est, quaeve futura est usque ad consummationem saeculi, errare in fide aut potest aut poterit. Haec conclusio partim ostensa est in libri secundi capite septimo, partim ex his, quae dudum diximus, comprobatur. Nam pollicitationes Christi de praesentia sua, de spiritu veritatis, de regno ipsius sempiterno, de corpore cuius ipse erat futurus caput, non ad ecclesiam modo, quae fuit tempore apostolorum, verum etiam ad ecclesiam catholicam, quae futura erat in saeculi finem, pertinere necessum est. Id quoniam ex argumentis, quae prioribus conclusionibus confirmandis posita sunt, manifeste colligitur; vanum profecto erit aut acta agere, si eadem argumenta repetimus, aut, si nova ponimus, uti in re non dubia rationibus minime necessariis. Certe qui ecclesiae praesenti spiritum veritatis negare pertenderis, is negabit eidem potestatem ligandi atque solvendi, negabit sacramenta et sacerdotium omniaque adeo Spiritus Sancti charismata. Ita nunc ecclesia Christi ad nudum nomen contrahetur eritque sine re vocabulum commentitium. Verum de tertia conclusione hactenus. Quarta conclusio. Non solum ecclesia universalis, id est, collectio omnium fidelium hunc veritatis spiritum sempiternum habet, sed eumdem habent etiam ecclesiae principes ac pastores. Diximus enim ecclesiae vocem, et pro populo fideli et pro ecclesiae pastoribus usurpari. Priores itaque conclusiones illud astruebant, quicquid ecclesia, hoc est, omnium fidelium concio teneret, id verum esse. Haec autem illud affirmat pastores ecclesiae doctores in fide errare non posse, sed quicquid fidelem populum docent, quod ad Christi fidem attineat, esse verissimum. Hanc conclusionem mox ostendam, si prius admonuero, pastoris unius et alterius, item errorem pastorum omnium fidei non derogare. Sicut ne paucorum quidem fidelium error fidei derogat populi Christiani. Pastores igitur ac doctores omnes a fide numquam posse aberrare contendimus. Sic est sane. Id primum, mea sententia quidem, manifeste demonstrat illud Apostoli testimonium. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. Sane si pastores ac doctores huc atque illuc errarent a rectoque fidei tramite discederent, oves profecto ipsae etiam errarent, nec aliter quam sine pastore dispersae vagarentur. Cum pastor enim per abrupta graditur, necesse est, quod Gregorius ait, ut per praecipitium grex sequatur. Nec fieri potest, nisi ut membra reliqua eo deferantur, quo et oculi suam vim atque aciem intenderint, et caput sese inclinaverit atque deflexerit. Bene ergo Paulus, ne populus variis doctrinae ventis circumferatur, divinae procurationis esse astruit, doctores et pastores ecclesiae dare, quorum videlicet auctoritate plebs, sua natura concitata atque mutabilis, in fidei constantia superno munere contineatur.

Quod si nullum ecclesiae suae pastorem daret Christus, iam sine dubio ovile suum pastor bonus ille desereret. Atque multo melius ecclesiae est nullos habere quam errantes habere. Si igitur pastores ad unum omnes a veritate discederent, oves suas Christus vel maxime destituisset. Praeterea, si pastores omnes in errore aliquo versarentur, iidem omnino populum aut de statu suo et sede moveret aut certe nutare facerent, vacillare, fluctuare. Ita domus Christi non esset columna et firmamentum veritatis. Faciamus insuper omnes simul episcopos in eamdem sententiam convenire hancque populo rudi credendam proponere; tunc rogo an populus hos sequi debeat an non? Si debet, cum errantibus ergo sacerdotibus et episcopis plebs quoque erret necesse est. Quare sacerdotum omnium error totius erit error ecclesiae. Sin autem populum omnium pastorum doctrinam levem existimare licet, vide quaeso an hac sententia absurdior alia dici aut existimari possit. Si enim hinc pastores, inde oves in contrarias partes separentur corporis compacti ac per omnem iuncturam connexi disiunctio omnem ecclesiae distrahet unitatem et non solum inter optimates et populum constitutam a Christo societatem evertet, sed communem etiam inter se fidelium consociationem dirimet, cuius consociationis arctissimum vinculum fidei est conspiratio eadem et consensus partium non divulsus. Divulsus autem omnium erit, si populorum membra a suis capitibus divellantur. Atque ubi semel plebs rudis a doctorum suorum communi sententia declinaverit, quorum doctrinam postea secutura est? Si salem abiecerit, in quo salietur? Si a luce mentis aciem adduxerit quid nisi tenebras intuebitur? Si oculus est malus, nonne et corpus tenebrosum erit? Ubi vero illud Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei quodcumque dixerint vobis, facite? Anne meliore statu et conditione scribae et Pharisaei erunt quam ecclesiae Christi pastores ac doctores? Certe, si praesentibus solum et non item futuris Dominus loqueretur, ut auctor imperfecti argumentatur,dicta illa fuissent, non scripta. Dicta sunt autem propter illos, scripta propter istos. Ad haec, veritas fidei in catholicorum controversiis, quemadmodum in secundo libro constituimus librisque etiam quinto et septimo confirmandum est, non est a populo quaerenda. Tum quoniam id esset operis infiniti, ut ad quaestionem unamquamlibet decernendam omnium sententia fidelium rogaretur, tum etiam quoniam, ut fieri id commodissime posset, non deceret tamen, aut cerdonum aut muliercularum sigillatim inquirere et expectare iudicium. Sive enim unumquemque seorsum interroges de quaestione, quae in dubium venit, seu universos velis in concilium cogere, ridicula sane futura sit huius generis inquisitio. Ita per ecclesiae auctoritatem nulla penitus controversia finiretur, si ad eam finiendam totius consensum plebis requirere deberemus Addendum eodem est, quod iam pridem diximus, quaedam ad doctrinam fidemque ecclesiae pertinere, quae populares prorsus ignorant, ut patrem et filium esse unum principium Spiritus Sancti; animam intellectualem esse formam substantialem humani corporis; Librum Esther esse canonicum, aliaque similia. In quibus sententiam populi requirere tam est absurdum, ut non in sapientium modo animos, sed ne in stultorum casurum sit. Nec enim placere cuipiam potest tantas res imperiti vulgi calculis iudicari. Praeterea in epistola Ephesini concilii ad Nestorium id a Nestorio, si facere satis ecclesae velit, exigitur, ut iureiurando fateatur sentire se et docere, quae universi per orientem et occidentem episcopi praesidesque populorum crederent ac docerent. Quae

eadem epistola comprobata etiam est a sexta synodo, action. II. In concilio item Trident. Sess, 3. Definitum est, ecclesiae esse iudicare de vero sensu et interpretatione scripturarum. At totam fidelium congregationem de re eiusmodi velle iudicium ferre, insanum esset. Pastores igitur ecclesiae ac doctores illi sunt, ad quos id genus iudicia pertinent. Atque Egesippi diligentissima fidei inquisitio Eusebii Caesariens. litteris celebrata est, qui, cum Romam pergeret, non popularium sententiam de fide requisivit, sed satis sibi fecisse ad fidei suae confirmationem visus est, si episcopis per loca singula in sermone congressus omnes eiusdem fidei praedicatores doctoresque reperiret. Irenaeus rursum cum ecclesiae auctoritatem haereticis obiicit, episcoporum tantum sententiam obiicit secundum seriem ab apostolis succedentium horumque sensum et fidem ecclesiae sensum et fidem existimat; et illis qui refragetur eum ecclesiae refragari. Cyprianus item in libro de simplicit. praelat: An esse sibi, inquit, cum Christo videtur, qui adversus sacerdotes Christi facit? Qui se a cleri societate secernit. Arma ille contra ecclesiam portat, contra Dei dispositionem repugnat… qui contemptis episcopis et Dei sacerdotibus derelictis audet … Et in epistola ad Pupianum: Christus dicit ad apostolos, ait, ac per hoc ad omnes praepositos, qui apostolis vicaria ordinatione succedunt: «qui vos audit, me audit, et qui vos reiicit, me reiicit». Et posterius asserit, ecclesiam non esse multitudinem contumacium, sed plebem sacerdoti adunatam, et gregem suo pastori adhaerentem. Unde qui cum episcopis non sint, eos in ecclesia non esse, frustraque sibi eos blandiri, qui pacem cum sacerdotibus non habuerint. Cum ecclesia, quae catholica una est, scissa non sit, sed connexa et cohaerentium sibi invicem sacerdotum glutino copulata… Augustinus demum, quoniam longum est omnes commemorare, cum adversum haereticos ecclesiae auctoritate nititur, episcopos apostolis ad sua usque tempora succedentes plane intelligit.

ADVERSUS HANC POSTREMAM CONCLUSIONEM OBIECTIONES QUAEDAM

Atque in harum conclusionum et explicationem et confirmationem abunde haec dicta sufficerent, nisi huic postremae illud a quibusdam Theologis obiiceretur; quod tempore dominicae passionis apostoli omnes Christi fidem amiserunt; quo fieri, ut episcopi omnes apostolis succedentes possint Christi fidem amittere. Nam quod eo tempore in sola beata Virgine fides permanserit, candela, inquiunt, illa significat, quae in officiis eorum dierum sola non extinguitur, unde discipuli lumen, quod amiserant, receperunt. Quoniam autem ratio haec infirma illis etiam videbatur, eamdem omnino rem et sanctorum veterum et scripturae sacrae testimoniis confirmant. Primum ergo argumentum ex illo trahitur, quod per Matthaeum dicit: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte; scriptum est enim, percutiam pastorem et dispergentur oves gregis, id est, ab unitate fidei solventur. Sic enim Glossa interlinearis exponit.

Secundum, ex eo quod apud Lucam legitur, verba mulierum nuntiantium Christi resurrectionem visa apostolis esse quasi deliramenta. Tertium, ex eo quod Marcus tradit Christum exprobasse omnibus apostolis incredulitatem et duritiam cordis. Quartum, ex Augustino in illum psalmi, Defecerunt oculi mei: omnes, inquit, discipuli desperaverunt, quod ipse esset Christus. A latrone apostoli victi sunt, qui tunc credidit, quam ipsi defecerunt. Refert etiam Cardinalis Turrecremata in hoc idem Ambrosium, Hieronymum, Gregorium, Isidorum. Verum, difficile est, de eorum facilitate, perinde ut causa postulat, dicere, qui huiusmodi argumentis permoti, apostolos in universum omnes fidem perdidisse aiunt. Id quod non cum ratione solum, sed etiam cum sacris litteris pugnat. Nam, ut de Petro taceamus, cuius fidem non defecisse posterius demonstraturi sumus, adhuc opinio illa de caeteris apostolis non modo non certa, sed ne probabilis quidem est. Discipuli, inquit, abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus; et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. Quidam, ait, non omnes. Video autem hanc dubitationem a nonnullis non ad apostolos, sed ad alios nescio quos discipulos referri; sed mihi semper Theophilacti magis ac Remigii sententia placuit, qui illam docent ad tempus, quo Christus ante discipulis apparuerat, referendam. Id quod Marcus, ut opinor, intellexit, cum ait: Increpavit incredulitatem et duritiam cordis, quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Sive enim apparitio haec, quam Marcus scribit, in die Ascensionis fuerit, ut multis placet, sive antea quemadmodum nonnullis etiam videtur, dubitandum non est, quin eas increpationes hic Marcus recapitulando perstrinxerit, quas sparsim alii evangelistae conscripserunt. Quia iis, inquit, qui viderant eum resurrexisse, non crediderant. Constat autem ex aliis evangelistis incredulitatem et duritiam cordis ex ea scilicet causa, quia his, qui viderant Christum surrexisse, non est creditum, non ad omnes apostolos pertinere. Petrus namque et Ioannes, audito nuntio, cucurrerunt ad monumentum; ac Iacobus iuxta Hebraeorum evangelium ab hora, qua biberat domini calicem, iuravit se non comesturum panem, donec Christum videret resurgentem; ut auctor est Hieronymus in cathalogo scriptorum ecclesiasticorum. Non igitur omnes apostoli fidei iacturam fecisse credendi sunt, nisi, quod absurdum est, omnes infideles fuisse credideris. Non enim fides semel a Christiano suscepta, nisi per infidelitatem tollitur. Illud absurdius, haereseos notam apostolis universis inurere. Quod qui faciunt, idque sine idoneis et urgentibus causis, hi non solum illis, sed Christo etiam et Ecclesiae iniurii sunt. Iam argumenta illa infirma esse quis non videt, quae auctores illius opinionis subiecerunt? Quae quidem partim a nobis ante confutata sunt, partim uno nunc verbo confutabuntur. Si enim quicquam probant, id solum probant apostolos in fidei confessione defecisse, aut etiam in fide viva, quae per dilectionem operatur. Huc vero referri potest consuetudo illa ecclesiastica extinguendi omnes cereos praeter unum. Quamquam Rupertus lib. de divin. offic. 5 asserit, extinctos cereos priores significare prophetas a Iudaeis interemptos, at cereum illum, qui ad breve tempus absconditur, significare Christum. Sane vero etiam si apostoli tunc temporis fide caruissent, nihil tamen contra conclusionem haberetur. Nam, ut Augustinus admonuit, tunc apostoli defecerunt, cum nondum erant duces ecclesiae, nec illud impletum fuerat, Ego confirmavi columnas eius. Unus ergo tunc erat pastor, Iesus Christus. At Petrus ac reliqui apostoli postea quam a Christo pastores constituti sunt, sine controversia fidem semper catholicam tenuere.

Caeterum, quod haeretici calumniantur pastores ecclesiae homines esse, fallereque proinde ac falli posse, argumentum exiguum sane atque mendicum est. Aliud quippe fuerit de humanae naturae imbecillitate disputare, aliud de divina gratia et providentia, qua homines in veritate fidei continentur. Tota namque simul fidelium concio homines sunt: Prophetae item, apostoli et evangelistae homines erant; sed quoniam spiritum veritatis accepere, in falsam fidei doctrinam venire non poterant. Sic ergo et ecclesiae doctores universi homines quidem sunt, sed quoniam divino spiritu gubernantur et aguntur in vera dogmata, nequeunt in falsa declinare. Illud autem, quam ineptum, quam frivolum, quam ridiculum? Quod quidam interpretantur, ideo nos in ecclesiam non credere, quia homines sunt: omnis vero homo mendax. Non est haec illa profecto causa, quae gravissimos viros adduxerit, ut in ecclesiam credendum esse negarent. Sed antiquior et pulchrior et ab auctoribus ipsis propheta alia causa est. Augustinus quippe, Credimus, ait, Petro, credimus Paulo, in Paulum aut Petrum non credimus; credere enim in eum est credendo amare, credendo in eum ire. Hactenus Augustinus. Et Ruffinus, Non dicitur, inquit, in sanctam ecclesiam, sed sanctam ecclesiam credendam esse, non ut Deum sed ut ecclesiam Deo congregatam. Hac itaque praepositionis syllaba creator a creaturis secernitur. Haec ille. Ob id igitur auctores hi non admittunt, ut in ecclesiam credamus, quia ecclesia fidei nostrae finis non est. Existit autem hoc etiam loco quaedam quaestio subdifficilis. Cum enim a Hieronymo dupliciter ecclesia dicatur et ea, quae non habeat maculam aut rugam, et vere corpus Christi sit, et ea, quae in Christi nomine, absque plenis virtutibus, immo cum vitiis quibusdam admixtis, congregetur; unde nobis constare poterit, utro nam modo nomen ecclesiae capiatur, cum dicitur columna et firmamentum veritatis? Haeretici siquidem quicquid in scripturis proditum est, quod ad ecclesiae vel auctoritatem spectet vel veritatem, id totum non in posteriore sensu, sed in priore accipiendum cavillantur. Concedunt itaque spiritum veritatis ecclesiae sanctorum; ecclesiae, quae malos habeat permixtos, non concedunt. Nec ea se solum ratione tuentur, quod in voce ambigua liberum est utramlibet significationem eligere, sed argumentis aliis in id etiam incumbunt, ut hoc loco, et quaestione ecclesiae nomen non aliter usurpandum esse persuadeant. Illud primum est, quod Hieronymus sentit, ecclesiam in secundo significatu abusive dici: ut fortis, inquit, prudens, castus, iustus et temperans, interdum plene pro his, qui perfectae virtutis sunt, interdum abusive pro his, qui sunt incipientes, accipiuntur. Si ergo prior significatio propria est, posterior impropria; commodius sine dubio ecclesiae vocem in illa priore, hoc est, pro iustorum concione usurpabimus. Rursum, cum Apostolus, illa, dicit, Ecclesia subiecta est Christo, et Christus dilexit ecclesiam… et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis eius; vox illa pro sanctorum congregatione accipitur, ut Hieronymus Augustinusque interpretati sunt. Quid igitur causae erit, cur aliter accipiamus, cum ecclesiam scribit apostolus columnam esse ac firmamentum veritatis? Praeterea, encomio illo nobilitavit Paulus non ecclesiam quamlibet, sed eam quae esse domus Dei. At domus Dei soli iusti esse creduntur, ut etiam Augustinus ait, non ergo columna veritatis est nisi ecclesia sanctorum. Praeterea, Augustinus disserte docet domum ecclesiamque Dei, quae in bonis solum fidelibus est et sanctis Dei servis, eam esse quae aedificata est supra petram, quae etiam

claves accepit ac potestatem solvendi et ligandi. Eadem ergo domus Dei est, quae est columna et firmamentum veritatis. Quamobrem, si pastores, qui ecclesiae sibi nomen vendicant, mali sunt, non ad eos haec et alia similia pertinent. Quod et Augustinus idem multis aliis locis confirmat. Quae si vera sunt, non solum conclusio illa postrema, quae nunc expenditur, sed reliquae omnes funditus evertuntur; et quicquid omnino hoc nobis loco constitutum est. At vero, quamquam in eam sententiam haec et alia plura ab haereticis disputantur, nos tamen ecclesiam sequi oportet, et ab omni, quod abhorret ab ipsius approbatione, fugere. Primum autem hoc intelligendum puto, quae nunc ab illis defensionis ratio viaque tentatur, eam non modo nostras rationes evertere, sed ad id etiam deducere, quod fidei catholicae rerumque omnium publicarum naturae dissonum atque inimicum sit. Si enim spiritus veritatis solum bonis a Christo est in evangelio promissus, caeterae quoque promissiones ad ecclesiam, quae ex solis iustis constituitur, pertinebunt. Quocirca, dicendum est enim saepius, nec legum ferendarum auctoritas nec clavium potestas nec peccatorum remissio nec doctrinae vis nec sacerdotii religio nec ulla omnino publica evangelii facultas, nisi in ecclesia omni ex parte bona invenietur. Cum vero in ecclesia catholica, quae inde ab apostolis fuit, semper fuerint mali bonique permixti; in ea nimirum nulla fuisset firma fides, nulla certa veritas, nulla expresa potestas, nulla solida auctoritas. Ita omnia, quae, vel, pontificum vel conciliorum vel totius etiam ecclesiae consensione decreta ac definita sunt, nullas omnino haberent vires. Sive enim excipias eos non esse iustos, sive, ut iusti sint, esse tamen nobis incognitos; utralibet via et modo illorum dogmata, scita, leges eludes. Eritque quemadmodum supra diximus, res Christi publica omnium, quae fingi possunt, stultissime atque absurdissime constituta. Itaque fit verum illud, quod initio dixi, spiritum veritatis, fidei catholicae fulcimentum caeteraque Spiritus Sancti charismata ei ecclesiae esse et promissa et data, quam apostoli sua doctrina miraculisque fundarunt, ad quam iidem suas conscripsere epistolas, quam in terris semper habuit Christus, quam sacrae litterae apte prudenterque describunt ex bonis ac malis piscibus, ex frumento et zizaniis, ex tritico et palea, ex fatuis sapientibusque virginibus, e servis probis improbisque constantem. Haeretici ergo ecclesiae nomen sibi habeant et invidiosum et obscurum eamque ecclesiam interpretentur, quam adhuc nemo est mortalium intuitus; nos autem ecclesiam ex consuetudine tum divini sermonis tum etiam vitae nostrae interpretemur. Nec metiamur eam, ut superbi et arrogantes, verborum magnificentia; sed ecclesiam eam, quae habetur, existimemus, illam autem omittamus, quae omnino nusquam reperitur. Homines enim sumus, remque proinde publicam, quae est in hominum usu vitaque communi, non eam, quae fingitur sperare debemus. Quae omnia sic a me dicta existimari velim, non ut nulla in terris sit coram Deo bonorum multitudo atque collectio, quae et ecclesia et sponsa et amica Dei in sacris litteris nuncupetur; sed ut eos nos a malis in domo et ecclesia Dei minime separemus, ubi vasa aurea et argentea sunt, lignea quoque et fictilia; non in honorem omnia, sed quaedam vel in contumeliam. Verum haec explanata sunt ante satis, ut arbitror, diligenter. Iam argumentis illis respondeamus, quae modo suggessimus, nam iis, quae a principio libri huius sunt posita, capite sequenti eodemque postremo respondebimus. In voce,

inquiunt, ambigua licet e multis unumquodlibet significatum accipere. Minime, inquam, gentium. Sed antecedentia primum et consequentia spectanda sunt; deinde considerandum, quae natura rerum sit, quid cohaereat, quid repugnet multaque omnino alia, quae nos in tertiodecimo libro accuratius et exquisitius persequemur. Quod si ubi dona ecclesiae Christi pollicetur continendis in officio ac veritate fidelibus necessaria, ea nos ad latentia solum et invisa membra referimus; inania profecto essent dona illa parumque ad communem utilitatem accommodata. Quin ut supra ostensum est, noxia essent ac perniciosa valde, quippe quae perditissimis quibusque civibus et dissidiorum praeberent perpetuas causas et in omnibus omnino flagitiis impunitatem ac licentiam sempiternam. Iam vero si ratione duce ac magistra eum iniurium principi bono et sapienti censemus, qui illius privilegia sic interpretatur, ut non solum frustra, sed in perniciem concessa esse videantur; quanto magis ille erit Christi iniquus, pravus et malitiosus interpres, qui gratias et favores, quos reipublicae suae promisit Christus, in eum sensum acceperit, qui non modo vanitatem prae se ferat, sed afferat vel exitium? De ecclesia igitur, quae bonos simul malosque complectitur, locus ille Pauli caeterique similes intelligendi sunt. At talis concio ac coetus abusive ecclesia dicitur. Id primum nego. Nec enim de forti, prudenti, iusto ac temperanti eadem est causa. Fateor siquidem cum Hieronymo, eiusmodi virtutum vocabula, ad incipientes atque imperfectos non nisi per abusum traduci posse. Quoniam vera virtutis definitio non illas inchoantes et, ut ita dicam, informatas dispositiones, sed habitus plane absolutos atque perfectos exprimit, quemadmodum Aristoteles, Divus Thomas ac reliqui veri Philosophi tradiderunt. At ecclesiae vox nihil tale indicat, quale isti fingunt, unde malos ab eo coetu excludamus, qui ecclesiae sibi nomen proprie vendicat. Quamobrem nulla est improprietas, nullus abusus, si ecclesia etiam ea nuncupetur, quae in uno baptismo, una fide, una religione improbos habeat probis admixtos. Quamquam aliter deinde respondere possumus Hieronymum de ecclesia Christi in eum usum fere loqui, in quo populum Dei, domum Dei, servos Christi propemodum usurpamus. Fit enim nescio quomodo, ut casus gignendi additus ad bonos potissimum vocum illarum intelligentiam deducat. Ita si ad ecclesiam vitio depravatam referantur, abusus fortasse nonnullus est, qui mente magis concipi, quam verbis significari potest. Nam et populus Dei ille in sacris litteris dicitur frequentissime, qui Deo peculiariter dicatus est, in quo scilicet Dei fides viget ac cultus, quamvis in eo sint aliqui peccatores. Sed ad Hieronymi testimonia satis. Ad id vero quod subiectum est, capite sequenti respondebimus, ubi explicabitur, quonam sensu ad Ephesios 5 Apostolus ecclesiam nominarit. Quod autem domus Dei etiam illa sit domus magna, in qua sunt vasa aurea et argentea, lignea quoque et fictilia, non est necesse demonstrare. Id tamen, etsi perspicuum est, ad futurum tempus reservamus, cum primi capitis argumenta diluentur. Iam, quod postremo loco ex verbis Augustini obiicitur, id caute et legendum et audiendum est, quemadmodum ante nos viri ecclesiastici admonuerunt. Possunt enim verba illa duplicem sensum ingerere. Unum, ut soli iusti intelligantur Christi et ecclesiae administri esse, soli remittere peccata, soli ecclesiasticam habere et auctoritatem et potestatem. Quem sensum constat non rationi solum, sed ecclesiae fidei sacrisque etiam litteris repugnare. Sed de hac re non est huius aut loci aut instituti disserere. Alter ergo

sine dubio Augustini sensus est, ut soli iusti dicantur claves regni caelorum, potestatem ligandi ac solvendi, spiritum veritatis et reliquas spirituales gratias accepisse; quod universa dona haec non propter malos, sed propter bonos ecclesiae et promissa et collata sint. Sic enim quae oeconomis ac dispensatoribus paterfamilias tribuit in familiae commoditates distribuenda, non oeconomis haec, sed familiae ipsi tributa esse intelliguntur. Sic quae episcopis et clericis populus dedit in pauperum expendenda usus, ea non episcopis et clericis, sed pauperibus dicitur contulisse. Sic etiam, si principes homini ignoto quicquam ob amici sui preces meritumque donarit, id iure ac vere dicet se non homini ignoto, sed amico donasse. Ad quam omnino legem illa quoque explicanda sunt, quae ex Augustino contra Petri et successorum eius auctoritatem afferuntur. Claves non unus homo Petrus, sed unitas accepit ecclesiae. Item, potestatem ligandi ac solvendi Petrus cum omnibus, tanquam personam gerens ipsius unitatis accepit. Item ecclesiae claves datae sunt, cum Petro datae sunt et cum ei dicitur, ad omnes dicitur: Pasce oves meas. Quae omnia, ut opinor, nihil aliud significant, quam Petrum ac caeteros ecclesiae ministros nec sibi nec ob sua merita, sed ecclesiae obque ecclesiae causam claves reliquaque evangelii publica munera accepisse. Quamquam priora illa scio aliter ab aliis interpretari. Sunt enim qui ea referant ad usum potestatis, quem mali, quia legitimum habere non possunt, dicuntur non habere. Alii referunt omnino ad gratiam, non illam sacramentalem, quae etiam per malos ministros dari solet, sed quae precibus ministri respondet, ut de consc. Dist. 4. Quomodo Augustinus videtur significare. Alii tandem existimant Augustinum de publicis raptoribus, usurariis, concubinariis, sacrilegis loqui. A quibus olim, perinde ut si essent ab ecclesia praecisi, non licebat sacramenta percipere. Ideoque illiusmodi ministri gratiam sacramentorum non dabant. Verum hoc disputare, ut saepe iam diximus, non est huius diei ac temporis. Et Valdensium insania iam pridem explosa est nec in eo negotio nos nunc oportet elaborare. Itaque de his dictum est satis. Nunc argumenta, quae a principio contra ecclesiae auctoritatem posita sunt, quam brevissime possumus, refellamus.

Liber Quintus

Liber Sextus

Liber Septimus

Liber Octavus

Liber Nonus

Liber Decimus

Liber Undecimus

Liber Duodecimus

↑ Top of work