De locis theologicis
Melchor Cano (1509–1560)
De locis theologicis libri duodecim
First published 1563
Melchor Cano's De locis theologicis, first published in 1563, examines the sources and authority of theological arguments in twelve books. It considers Scripture, tradition, ecclesial authority, reason, and history as grounds for theological inquiry. The present edition includes the Latin text and an English translation. The Latin was prepared from Juan Belda Plans's BAC reading text and checked against The School of Salamanca's CC BY 4.0 transcription and aligned page images of the 1563 edition; both sources are credited.
Prooemium
Liber Primus
Liber Secundus
Liber Tertius
Liber Quartus
Liber Quintus
Caput I
ARGUMENTA CONTINET QUIBUS HAERETICI UTUNTUR AD HUIUS LOCI AUCTORITATEM LABEFACTANDAM
Post Ecclesiae auctoritatem auctoritas conciliorum sequitur, quam haeretici plurimis argumentis oppugnant. Argum. 1. Illud primum est, quod Ecclesia columna est et firmamentum veritatis. At in Synodum soli cardinales et episcopi veniunt, qui et numero pauciores sunt, nec auctoritatis pondere, hoc est, nec virtute nec sapientia graviores: non ergo synodus regula credendi Ecclesiae est, sed contra Ecclesia synodo. Argum. 2. Deinde pontifices et pharisaei collegerunt concilium, cuius sententia impia fuit, ut Ioann. 11 cap. legitur: non ergo semper synodi sacerdotalis iudicium probandum est. Sicut enim principes sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, Matth. 26 et omnes principes sacerdotum, et seniores populi adversus Iesum consilium inierunt, Matth. 27, ita et episcopi ac pontifices nostri contrariam Iesu Christo sententiam ferre possunt. Argum. 3. Praeterea1 si veritatem episcopi tenent et falli non queunt, id ex divino aliquo pacto proficiscetur. At pactum hoc nusquam apparet. Atque ut appareat aut aliter interpretandum est quam illud, quod cum Levi olim et posteris eius Dominus iniit. Pactum, inquit, meum cum Levi: Lex veritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inventa in labiis eius: in pace et aequitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius: quia angelus Domini exercituum est. Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege; irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum.
Item, Obsecro, Domine, custodiens pactum custodientibus mandata tua. In quorum verba Hieronymus: Non ergo, ait, quod pollicetur Dominus statim futurum est, sed in eos sua promissa complet, qui custodiunt mandata illius. Unde constat pactum retinendae veritatis quondam cum sacerdotali tribu initum per posterorum culpas irritari. Quo fit, ut ad eumdem quoque modum, si apostolis et succedentibus omnino pontificibus veritas a Christo promissa est, eamdem tamdiu sint servaturi, quamdiu id non suis peccatis egerint, ut veritate destitui mereantur. Alioqui, ut Hieronymus in hunc Malachiae locum ait, ad sacerdotum quidem pertinet disciplinam interrogatus respondere de lege, sed si ignorantiam in caeteris diligentem in scripturis sanctis obtenderint negligentem, frustra iactant dignitatem, cuius opera non exhibent. Atque idem etiam Hieronymus scribit falso sacerdotes illa iactare: Non peribit lex a sacerdote, nec consilium a sapiente, nec sermo a propheta, cum scriptura dicat, In perversam animam non intrabit sapientia. Et per Ezechielem Dominus, Quaerent, ait, visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus. In quae verba idem ipse Hieronymus: Haec autem, inquit, non solum eo tempore, cuando Babylonius2 contra Hierusalem veniebat exercitus a prophetis, sacerdotibus et senioribus quaerebantur, sed quotidie in ecclesiis requiruntur. Quae si visionem, legem consiliumque perdiderint, frustra Prophetas et sacerdotes et seniores habere se iactant. Adde huc illud Hieremiae testimonium, Sacerdotes non dixerunt, ubi est Dominus, et tenentes legem meam nescierunt me: et pastores praevaricati sunt in me: et prophetae prophetaverunt in Baal. Quibus verbis utendum esse adversus nostri ordinis magistros Hieronymus in commentariis auctor est. Adde illud etiam: Speculatores eius caeci omnes nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia… Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam, omnes in viam suam declinaverunt. Quibus ex rebus facile intelligitur non esse fidendum pastorum sacerdotumque iudiciis, praesertim si illis Dominus iratus est. Si ergo illi solum in concilium3 coguntur, concilium profecto errare potest. Argum. 4. Praeterea, conciliorum auctoritas illo potissimum testimonio probari solet: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re,quamcumque petierint, fiet illis a patre meo, qui in caleis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. At hoc testimonium probaret aeque provinciarum synodorum certa esse iudicia, quod a recta fide alienum esse, cum ex aliis, tum vero magis ex concilio Carthaginense sub Cypriano constat in quo non duo vel tres, sed octoginta episcopi congregati contra orthodoxam de unico baptismo doctrinam erravere. Synodorum ergo veritas infirmo, aut nullo potius fundamento nititur. Atque in eo testimonio his tantum conciliis se affuturum promissit Christus, quae in nomine ipsius convenirent. Primum ergo fidem faciant se coire in Christi nomine, nam fieri potest ut improbi episcopi adversus Christum conspirent. Deinde nihil verbo Dei addant aut detrahant, illis enim haec lex praescripta est. Argum. 5. Ad haec, concilium Arimenense sexcentorum episcoporum erravit cum Ario; Ephesinum secundum etiam frequentissimum cum Dioscoro; Constantinopolitanum vero trecentorum pontificum cum Leone imperatore. Concilia igitur quqmlibet generalia nullum argumentum firmum Theologis subministrant.
Argum. 6. Sexto item Synodus apud Trullum celebrata non unum sed multa peccavit, ut videre est canone secundo, tertio, tertiodecimo, quinquagesimo quinto et sexagesimo septimo. Errare igitur in fide et moribus concilia possunt. Argum. 7. Albertus insuper Pighius, vir doctus et pius, multis argumentis ostendit acta, quae nomine sextae et septimae synodi circumferuntur, varios errores continere. Non igitur conciliorum etiam generalium fides adeo certa est, ut in dubium vocari non debeat. Argum. 8. Praeterea, concilium Constantiense definit concilium esse supra Papam; Florentinum autem sub Eugenio quarto, et Lateranense sub Leone decimo contrarium dogma finierunt; conciliorum ergo auctoritas infirma est. Argum. 9. Rursum concilium Basiliense definit esse haereticum qui negaverit concilium esse supra Papam, aut asseruerit Papam transferre in alium locum posse concilium, aut in aliud tempus prorrogare. Et tamen nemo tam insanus post era tempora fuit, ut sententiae contrariae auctores haereticos existimaverit. Conciliorum ergo iudicia incertiora sunt, quam ut certam fidem facere possint. Argum. 10. Praeterea Augustinus lib. 2 de baptismo contra Donatistas, cap. 3: Plena concilia, inquit, saepe priora a posterioribus emendari. Id quod certe non fieret, si semper veritatem assequerentur. Sed et Isidorus 50 dist. cap. Domino: Quotiescumque, inquit, in gestis conciliorum discors sententia invenitur, illius sententia concilii magis teneatur, cuius antiquior et potior extat auctoritas. Non igitur conciliorum decreta certa sunt omnia, sed interdum varia sunt atque adeo inter se pugnantia. Argum. 11. Praeterea, cum concilium dicitur errare non posse, aut intelligitur mutilum sine capite, aut integrum interveniente etiam capitis auctoritate. Si mutilum, erravit aliquando, aut catholici ultro ipsi fatentur: sin integrum, frustra ad fidei quaestionem finiendam congregabitur, cum Romanus pontifex sine generali concilio rite de fide pronuntiet, quemadmodum loco proximo sumus demonstraturi. Aut igitur conciliorum dogmata incerta sunt, aut vane profecto congregantur. Id quod Gregorius Nazianzenus in epistola ad Procopium, quae est numero centesimo secundo, plane testatur in haec verba: Quodcumque episcoporum concilium fugio, propterea quod hactenus nullius omnino Synodi finem aliqua utilitate praeditum, et unde res male habentes non magis exacerbatae quam curatae fuerint videre licuit. Argum. 12. Postremo Oecolampadius argumentatur ex concilio Romano sub Nicolao, ubi Berengarius, ut inquit, coactus est adiurare in verba falsissima, quae nec Roffensis libro tertio contra Oecolampadium cap. 12, nec Caietanus in libello de Coena Domini ab errore liberare potuerunt. His atque aliis argumentis contra huius loci auctoritatem haeretici pugnare solent. Lutherus autem more suo rem nulla argumentatione, sed sola asseveratione conficit, inquiens: Saepius erraverunt concilia, praesertim Constantiense, quod omnium impiissime erravit. Et in quadam ad populum contione concilium primum, cui apostoli et eorum discipuli interfuerunt, errasse ait, eo quod senserint legem et opera necessaria esse ad salutem. Sed enim hunc nos locum et confirmare et tueri semper oportet, non ex vera ecclesiae sententia falsa ulla ratione moveri.
Caput II
DOCET QUIDNAM NOMEN AUT SYNODI AUT CONCILII HOC SANE LOCO SIGNIFICET
Nihil dubium erat quin sinodi vel concilii nomine eadem quippe res est, patres semper nostri intellexerint sacerdotes, praesertim episcopos, in locum unum congregatos, ut causas eas scilicet definirent, quae ad ecclesiae sive fidem seu mores pertinerent. At Lutherani novum concilium volunt omnibus retro saeculis inauditum, ubi de fidei quaestione iudicent non episcopi et sacerdotes, sed rhetores et laicorum turba, qui non via et ratione, sed verbis et clamore praevaleant. Verum huiusmodi errorem facillimum est eripere. Tota enim fidelium ecclesia congregari non potest, et ut posset quidem, non expedit tamen ut ad indisciplinatum vulgus disciplinae nostrae controversiae referantur. Quod si rem publicam vel in pace vel in bello continendam stultum esset concitatae et ineruditae plebis consilium requirere, stultum quoque est, ac multo etiam magis, velle ut in gravissimis de fide quaestionibus populi consensionem atque iudicium requiramus. Ac si populus in rebus temporariis tuto et prudenter magistratuum curae, diligentiae, consilio sese tradit, nec ferendis legibus quicquam sibi aut consilii aut auctoritatis vendicat, cur plebem hi Christianam incitant, ut suis nolit rectoribus se commitere, sed pergat in consensum illud admitti, ubi causae omnino publicae non a privatis hominibus, sed a publicis ecclesiae magistratibus transigendae sunt? Non sumus, inquiunt, adeo rudes et tardi, ut velimus aut totam plebem in concilium cogi, quod esset amentiae, aut doctrinae quaestiones in indoctum vulgus referri; quod esset stultitiae. Sed id cupimus, quod et merito et optimo iure cupimus, ut nec sacerdotes imperiti in concilium veniant, et si qui laici sacrarum litterarum periti sint, sunt autem plurimi, hi ad synodum evocentur; et sive sacerdotes, sive laici, deligantur viri prudentia ac sapientia celebres, quorum consilio res omnes ecclesiae publicaque negotia gerantur. Quoniam non decet ut in his, quae religionis sunt, irreligiosus episcopus laico pio anteferatur, aut in his quae sunt doctrinae laico docto antestet sacerdos indoctus. Sed quod de ignaris episcopis calumniantur, id in confutatione argumentorum explicabimus, nam et hoc primo iam capite inter caetera obiectum est. Quod vero dicunt selectos e plebe viros in synodum cogendos esse, errant in eo turpissime, nec intelligunt qualis sit rei publicae Christianae facies et forma a Christo instituta. Qua de re satis abundanter multis voluminibus ab Alberto Pighio aliisque Catholicis disputatum est. Nunc vero Lutheranis ego non pugno, utrum omnes fideles sacerdotes sint; non utrum foeminae a Christo sint ad ecclesiae munia et sacrorum administrationem admissae; quoniam huiusmodi quaestiones non sunt praesentis operis et instituti. Tantum dico non foeminas, non laicos, sed solos sacerdotes et episcopos oportere in concilium cogi. Veniam, inquit Dominus Moysi, ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum… Descende et contestare populum, ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. Sacerdotes quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur … et accendes tu et Aaron tecum, etc. In hanc ergo formam Christus per episcopos et sacerdotes populum
Christianum instituit, nec plebei ascendere ad consultandum cum sacerdotibus debent, sed praescriptis terminis contineri. Sed ait: Moyses sacerdos non erat, et tamen ille docebat populum religionisque quaestiones finiebat. At primum, nego Moysem sacerdotem non fuisse. Moysem, inquit, et Aaron in sacerdotibus eius (Psalm. 98). Item non modo obtulit Deo munera, et inmolavit, verum etiam Aaron et filios eius consecravit. Sacerdos igitur erat. Illud Levitici octavo diserte explicatum est. Deinde dato mihi legislatorem alium, dato ducem et prophetam a Deo constitutum, dato hominem, cuius verbis Deus tantum auctoritatis dederit, et tunc ego fortasse dicam eiusmodi virum, etiam si laicus sit, cum sacerdotibus consulendum. Sed illud uni Moysi concessum est. Transferri itaque passim in alios non debet. Nam quid proprie in controversiis finiendis legislator ipse praescripserit planum in lege et expeditum est. Si difficile, ait, et ambiguum apud te iudicium esse prospexeris… venies ad sacerdotes Levitici generis… etc. sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram nec ad sinistram. In ambiguis ergo quaestionibus ad sacerdotes populus habet currere, in eorumque iudicio requiescere. Adde huc illud Aggaei:Interroga sacerdotes legem. Adde etiam illud Malachiae: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius: quia angelus Domini exercituum est. Nec in veteri testamento solum ea praescripta forma est in controversiis finiendis praecipiendaque doctrina, sed in novo etiam asservatur ut in utraque iuxta re populus ab episcoporum sacerdotumque labiis et iudicio pendeat. Nam quod ab episcopis percipienda evangelii doctrina sit, testis est Paulus ad Ephes. 4 inquiens: Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores, et doctores, etc. Quo loco Paulus, cum Apostolos, Prophetas, Evangelistas, quasi in tres clases distribuisset, pastores tamen et doctores severe, sane atque prudenter re ipsa confusos, sola cogitatione distinxit, ut iidem esse in ecclesia, qui et pascerent et docerent intelligerentur.Sed in his verbis lapsa consuetudo deflexit de via, sensimque eo deducta est, ut alios pastores, alios doctores intelligeret, qua nulla pernicies maior Christianorum viae potuit afferri. Apostolus enim penes Episcopos ut regendi, ita quoque pascendi ac docendi auctoritatem esse voluit. Attendite, inquit, vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei. Et rursum ad Timotheumet Titum: Non alios episcopos, alios doctores, sed eumdem episcopum doctoremque praescripsit. Ac per Hieremiam Dominus: Dabo, inquit,pastores, qui pascent vos scientia et doctrina. Doctrina igitur evangelica a pastoribus ecclesiae expectanda est, quos et episcopos esse et doctores tradidit Paulus. At vero, quod episcoporum ac sacerdotum etiam sit de fidei controversiis decernere, Actorum quintodecimo capite tradit Lucas. Cum enim venissent Paulus et Barnabas et quidam alii Hierosolymam, suscepti quidam sunt ab ecclesia, quae erat Hierosolymis, sed cum proposita esset quaestio, convenerunt, ait, Non foeminae, non iuvenes, non laici, … sed apostoli et presbyteri videre de verbo hoc. Quod si Petrus ut mentes Antiochenorum dubitantium Synodi auctoritate firmarentur, non fideles omnes, sed solos presbyteros cum apostolis congregandos existimavit, quid est quod nos in ecclesiae gravissimum coetum mulierculas, lanios, coquos, sartores,
convenire cupiamus? Scimus enim apud Lutheranos huiusmodi multos sacrarum sibi litterarum scientiam assumere. Praeterea, cum in dubium venit quaenam pascua sint ovibus permittenda, quae contra vetanda, pastorum ea consultatio est, non ovium. Ecclesiae igitur pastoribus huiusmodi causas Dominus demandavit. Praeterea, claves regni coelestis Christus non vulgo passim, sed apostolis eorumque successoribus concessit, ut in cap. firmiter de summa Trinitate dicitur. Nec enim quae alterius et loci et temporis sunt, ea nunc probare debemus, in clavium autem potestate eaedem res sunt, aperire et solvere, claudere et ligare, quemadmodum vel ipse Christus, Matth. 16 cap. explicuit. Solvere ergo quaestiones circa fidem exortas, ligareque fideles expleto iam iudicio ad credendum, non quorumlibet est, sed eorum tantum qui ut claudendi et aperiendi, ita ligandi solvendique auctoritatem habent. Confirmat autem hoc vel maxime quod ea impedimenta tollere, quibus ianua regni coelorum clauditur, clavium munus est proprium. Ignorantiam igitur fidei, quae sine dubio in eiusmodi impedimentis est, ii proprie tollent, quibus claves concessae sunt. Accedit ad haec quod apostolus ad Rom. 10 coelos esse intellexit apostolos, cum eis illud aptavit: In omnem terram, etc. Apostolorum ergo et eorum qui apostolis successere, proprium erit illustrare caeteros ac vi sua populum continere. Quod si coeli illustrationes tollis, quibus omnia quae terra parit maturata pubescunt, infoecunda haec maneat necesse est, ac vere iuxta nomen suum arida. Atque etiam, si tenebrae operient terram et caligo populos, non has alii discutient quam quibus a Christo dictum est, Vos estis lux mundi. Qui vero, quod superiorum est munium inferioribus in ecclesia tribuunt, hi similes sunt ut si qui aut in terra vim illustrandi ponant, aut in pedibus vim cernendi. Sed quoniam de his fusius et accuratius ab aliis disputatum est satis fuerit haec nos pauca breviter attigisse. Nec est profecto cur maiorem in hac re lucem desideremus, quam non ratio modo, sed perpetuus etiam ecclesiae usus fecit esse perspicuam. Non enim patrum memoria, nisi episcopi et presbyteri in concilium vocantur. Nec hi omnes, sed qui pastores ecclesiae et rectores sunt. Episcopi enim, quos annulares nostri vocant, sine causa aliquando in synodum sunt admissi. Sed nihil mirum. Nam et sine causa in ecclesia sunt. Verum haec alias. Nunc complectar quod proposui brevi. Sane, nisi me opinio fallit, sicut nec simplices presbyteri, ita nec annulares isti episcopi quidem in synodum cogendi sunt. Totum quippe ecclesiastici concilii negotium non ordinis, sed iurisdictionis potestate transigitur. Ferre namque sententiam, solvere aut ligare absque iurisdictione nemo potest. Constat autem patres in synodo aut leges de moribus dare populo, aut de fidei quaestionibus iudicare, quorum neutrum sine ligandi solvendique iure sacerdos facit. Sed utcumque haec habeant, errant certe in media luce Lutherani, qui synodum aliter quam episcoporum et sacerdotum collectione definiunt. Errat quoque turpiter pueriliterque Bucerus, cum ait in synodum ecclesiae non debere cogi nisi Dei filios. Primum enim, si solum Dei filii synodum ecclesiae faciunt, quaero an convenire debeant ultro non vocati, an potius futurus sit aliquis, cuius evocentur imperio. Si vocati in concilium veniant, ecquis, rogo, ille futurus est, qui veros Dei filios internoscat? Sin ultro venient, quisque ergo de se iudicium feret et suae bonitatis opinione fretus in concilium sese ingeret? Sed ut de se coniecturam habeat, quomodo reliquos iustos esse et sanctos intelliget?
Atque ut huiusmodi hominum insaniam apertius deprehendas, finge in republica unaqualibet cives, qui sua et sponte et auctoritate se congregent ad censendum de legibus, de magistratibus, de religione, idque eo quisque audacius, quo magis virtuti suae et studiis fidit. Num talis reipublicae forma et species non a Solone dico aut Licurgo, sed ab ullo omnino cordato homine probaretur? Non igitur ea confusio ac perturbatio in ecclesiae synodum inferenda est, quam ne in vicis quidem et opidulis homo sanae mentis admitteret. Nisi forte in illam insaniam recidamus, ut putemus hominem, simul atque Dei filius esse desit, potestate quoque regendi, pascendi, iudicandi, ligandi, solvendi esse destitutum. Quod quidem quale sit non est huius operis ostendere, sed in republica prophana animadverti potest, ubi civium tamen vel probitas vel improbitas non adeo obscura est, ut non queat aliquando facile deprehendi. Id quod in Christiana republica non perinde facile est, cuius scilicet praecipua virtus, qua filii Dei et nominantur et sunt, occultissima est. Non enim qui manifesto Iudaeus est, nec quae in manifesto in carne est circumcisio, sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Quamobrem, si charitate amissa potestas item publica amitteretur, dici non potest quantis tenebris ecclesia esset circumfusa. De quo argumento et nos superiore libro disseruimus, et alii plerique diseruerunt multo copiosius; nos quasi praetereuntes haec diximus, ut lectores intelligant quod ad praesentem locum satis est, episcopos enim malos in synodum congregandos, ut qui potestatem pascendi, iudicandi, ligandi, solvendi non amiserint. Lutheranos itaque ab hoc quidem sermone removeamus: ipsi autem intelligamus synodi ecclesiasticae nomen non quosvis, sed pastores et pontifices ecclesiae complecti in unum locum congregatos, ut de causis ecclesiasticis, hoc est, de moribus, fide, religione, pronuntient.
Caput III
IN QUO SYNODORUM VARIA GENERA PONUNTUR
Quorum hominum convenium synodus ecclesiastica prae se ferat, satis explicatum arbitror capite superiore. Nunc vocabulum partiendum est, ut singula conciliorum genera quidnam veritatis et auctoritatis habeant videamus. Et quidem Gratianus 3 dist. cap. Regula, synodos bifariam partitur in generales et provinciales. Hac autem divisione, cum praeterire aliquid maximum vitium in dividendo sit, unum praetermissum est. Nec enim solum generales et provinciales synodi sunt, sed etiam episcopales. Ita, si placet, nominemus fabricemurque, si opus erit, verba. Sunt enim rebus novis, ut Cicero tradit, nova ponenda nomina. Quamvis hoc recens quidem illud, sed perceptum tamen usu a nostris, triumque non a barbaris modo, verum etiam a Latinis. Concilia equidem generalia voco quae omnium Christianorum pontificum convocatione celebrantur. Inter multos autem saepe disceptatum est an generalis convocatio satis sit, an etiam sit necessaria congregatio generalis. Si enim Summus Pontifex concilium generale indiceret, non congregarentur tamen nisi soli decem ex Italia pontifices,
huiusmodi profecto synodus non est cur generalis videatur. At contra, si necesse est episcopos omnes congregari, primum nullum forte in ecclesia tale adhuc concilium fuit, in quod episcopi universi convenerint. Deinde, pessimus quisque episcopus, dum non solum per negligentiam, sed per malitiam synodo adesse contempserit, generalem non esse calumniabitur. Et princeps in republica quilibet, si illi synodus displicuerit, interturbare ea minimo negotio poterit, causarique episcopos suos vel morborum vel tumultuum causa concilio interesse non posse. Verum quoniam omnes huiusmodi controversias persequi non est operis instituti, huic quaestioni breviter respondemus. Non satis est quidem ad concilium generale, si evocatio generalis est, quando adeo pauci congregantur, ut maior, eliorque provinciarum pars relicta esse videatur, praesertim si causa legitima sit cur episcopi synodo non affuerint. At si per malitiam hominum pessimorum una et item altera provincia desit, non propterea concilii generalis nomen amittitur. Sed ne per si negligentiam quidem aut aliam occasionem quamlibet episcopi aliquot desint, nominis sui iacturam generale concilium faciet, nisi in dubium venimus an Concilia illa quattuor, Nicaenum, Ephesinum, Constantinopolitanum, Chalcedonense, generalia sint. Quamobrem, ut fideles ita nos hoc loco loquimur, ut synodum generalem omnium episcoporum evocatione legitima finiamus, licet non sit omnium congregatio. Communi enim omnium fidelium sensu agendum est, cum de rebus vocibusque ecclesiae loquimur. Idque eodem modo fecerunt sapientes. Nec satis est tamen ad generale concilium evocatio generalis, nisi sit etiam generalis congregatio. Sed ad generalem congregationem omnium episcoporum congregatio non requiritur. Neque hic definimus nisi id quod frequens in ecclesia est. Scimus enim concilia generalia sine evocatione celebrari aliquando posse, sed id per rarum atque praeter artem est. Verum de his postea diligentius. Nunc ad reliquas partes propositae divisionis revertamur. Provincialia concilia sunt, cum a Metropolitano vel Primate omnes unius provinciae aut etiam regioni pontifices evocantur. Episcopalia sunt synodi sacerdotum, quae ab episcopis singulis in sua diocesi haberi modo solent ob privatas singularum ecclesiarum causas. Nam synodi huiusmodi praesertim in Hispania non erant in usu olim, nisi ob eam causam, quae decima octava distinct. capite postremo exprimitur. Hac divisione posita et omnium assensu approbata, altera assumitur, Conciliorum sive generalium, sive provincialium, seu episcopalium, quaedam esse congregata Romani pontificis auctoritate, alia vero non item. Rursum, alia confirmata ab eodem Romano pontifice, alia vero ab eo non confirmata. Nam concilium Ephesinum secundum, auctore Leone, coactum est quidem, sed non est a Leone aut alio quovis summo pontifice comprobatum. Basiliense quoque Eugenius quartus indixit, nec tamen confirmavit. At Constantiense, quamvis a principio nullius Romani episcopi auctoritate congregatum fuerit, confirmavit illud tamen Martinus quinctus, pontifex Maximus. Concilium item Milevitanum, quod et Innocentius et Celestinus probaverunt, sine auctoritate summi pontificis coactum fuit. Cum ergo quam Gratianus duplicem putavit esse rationem, in tres partes distribui debere reperiatur, et singulae trium, bis distribuuntur in duas: primum est de generali concilio, sed dupliciter; tum pari ratione de provinciali; post de episcopali disserendum.
Caput IV
UBI CONCLUSIONES PONUNTUR, QUIBUS LOCI HUIUS AUCTORITAS CONTINETUR
Conclusio 1. His sumptis, prima conclusio sit: Concilium generale, quod auctoritate Romani pontificis nec congregatum nec confirmatum est, errare in fide potest. Hanc conclusionem manifeste probat error concilii Ariminensis et Constantinopolitani sub Leone imperatore, quem huius loci auctoritati in quinto argumento capitis primi obiiciebamus. Idipsum quoque ostendit Gratianus 17 dist. cap. Regula,et cap. Multis, Iulii et Pelagii clarissimis testimoniis. Idem definit Damasus in epistola ad Stephanum archiepiscopum et tria concilia Africana, quae in epistola ad eumdem Damasum hoc ipsum confessa fuerant. Non est quippe verum ratumque concilium, quod auctoritate episcopi Romani caret, quemadmodum non ii solum pontifices, sed concilia etiam ipsa tradiderunt. Tradidit septima synodus action. 6 tom. I, et octava synodus action. I et 7, et synodus Romana sub Symmacho, 96 dist. Cap. Bene. Et synodus 90 episcoporum sub Damaso, histor. trip. libr. 5 cap. 29. Et concilium Lateranense sub Leone decimo, sess. 11, ubi eadem res dicitur in synodo Alexandrina definita. Ita Socrates, lib. 4 histor. trip. cap. 9, tradit regulam ecclesiasticam iubere, ut concilia eiusmodi praeter sententiam Romani pontificis non celebrentur. Id quod Iulius in epistola ad Orientales dixit fuisse a Nicaena synodo definitum, et Marcellus in epistola ad Antiochenos hoc ait apostolos statuisse. Videlicet eiusmodi concilia non solum infirma in ecclesia fuere semper ad fidem veritatis faciendam, sed conventicula prope modum fuere iniquitatis, et tristes atque adeo exitiales exitus habuerunt. Mentiri vero ait Bucerus eos qui affirmant non licere sine Romani pontificis assensu concilium cogere. Id autem primum Eusebii et historiae tripartitae testimoniis confirmat. Deinde est Canon, inquit, Nicaeni concilii de synodis habendis. Sunt quoque canones Apostolici, qui quotannis binas synodos in provincia qualibet praescribunt. Asserit autem firmum ac ratum esse quicquid in huiusmodi conciliis statuitur pro veritate contra mendacium, ita ut ne a summo quidem pontifice rescindi possit. Sed huius hominis impudentiae quis poterit sine stomacho respondere? Principio namque illud impudentiae quantum est, quod historiam Eusebii, et tripartitam nobis obiicit, in quibus contra nos refertur nihil, pro nobis multa? Quid illud alterum? Quod Nicenum concilium et Canones Apostolicos opponit, in quibus de synodis provinciarum sermo est, quas summi pontifices pro recta ecclesiarum institutione et administratione praescripserunt. Non autem1 de synodis generalibus loquimur, quas sine summi pontificis assensu cogere non aliter accipiendum est, ac si regni primarii sine principis assensu, atque adeo illo repugnante cogerentur. Illud vero quale est? firmum esse velle quicquid in his synodis statuitur? Pro veritate, ait, contra mendacium. Scilicet, si pro veritate est, ubicunque statuatur accipiendum est, sed si quis non certiores reddet pro veritate esse, quaecunque a synodis provinciarum decreta sunt? Verum de his hactenus. Nam in quarta conclusione fusius isthaec explicabuntur. Secunda conclusio. Concilium generale etiam congregatum Romani Pontificis auctoritate, errare in fide potest.
Haec demonstratur aperte exemplo concilii Ephesini secundi, ubi legatis Leonis repugnantibus, episcopi ferme omnes Dioscori haeresi suscripserunt. Confirmat hanc luculentius Leo papa in epistolis retro citatis ad quintum argumentum, et synodus octava, actione septima, et Nicolaus ad Michaelem imperatorem, et Eugenius quartus in decreto super unione Iacobinorum, in quo posteaquam Ephesinam secundam synodum sub Leone congregatam condemnavit, quae videlicet Eutichiano errori consensit, Suscipit, ait, sancta Romana ecclesia omnes universales synodos auctoritate Romani pontificis legitime congregatas, ac celebratas et confirmatas. Non dixit congregatas solum, sed celebratas et confirmatas. Eadem res ostenditur exemplo Basiliensis synodi, cuius errorem in nono argumento capitis primi opponebamus. Sed de hac re in responsione ad hoc argumentum latius. Praeterea nullum concilium ratum est aut fuit, quod Romani pontificis non fuerit fulcium auctoritate, ut Iulius, Damasus, Pelagius, aliique patres in prioris conclusionis confirmationem allegati non obscure tradiderunt: at quamvis concilium sit indicente pontifice summo coactum, si tamen non sunt ab eo concilii dogmata confirmata, sed potius vel is vel eius legati pugnarunt, tum certe synodus non est fulcita Apostolica auctoritate, non igitur rata et firma erit, ac proinde ne idonea quidem, ut ex ea fidem faciamus. Sed haec conclusio capite proximo fusius explicabitur. Tertia conclusio. Concilium generale confirmatum auctoritate Romani Pontificis certam fidem facit Catholicorum dogmatum. Quam quidem conclusionem ita exploratam habere opus est, ut eius contrariam haereticam esse credamus. Primum, quoniam redibunt alias haereses universae conciliorum generalium auctoritate damnatae, et symbolum quoque Nicaenum erit ambiguum, concilii generalis auctoritate sublata. Deinde, si concilium huiusmodi errare in fide posset, nulla profecto certa via esset reliqua, ut in fidei2 controversiis Catholicum dogma exploraremus. Qui enim summi pontificis, ac reliquorum omnium ecclesiae pastorum iudicium detrectat, is nullum vivum iudicem inventurus est, a cuius tribunali non liceat discedere. Volunt Lutherani iudicem in concilio scripturam3 esse, quae nec sentit, nec intelligit, nec eloqui ipsa iudicium valet. Lutherus ipse clamat illa verba, Hoc est corpus meum, proprie accipienda, Zuinglius contra figurate; quis sententiam dicet? Num scriptura ipsa? An potius Iudex ecclesiae summus cum concilio sacerdotum, quemadmodum Deuteron. 17 cap. Scriptum est? Quodsi in iudiciis humanis vivos iudices quis recusaret in republica constitutos, et ad litteras mutas et inanimes confugeret, omnibus omnino modis exploderetur. Sed de his et diximus multas alias, et multa saepe dicemus. Nunc ad propositum revertamur Sane conciliorum fide reiecta, scripturae quoque bonam partem amittemus. Nam si quis epistolam Iacobi cum Luthero a litteris Canonicis expunxerit, per scripturam haec certe quaestio definiri non potest. Vivi ergo iudices constituantur oportet. Quod si pastorum detrectato iudicio ad aliud tribunal provoces, nihil aliud profecto facies, quam Christi et ecclesiae declinare iudices, et pro divinis humanos substituere. Quoscumque nimirum praeter pastores ecclesiae delegeris, humana illi incertaque auctoritate pollebunt. Ad haec, vel populus fidelis tenetur stare definitioni concilii, vel potest etiem repugnare. Si tenetur, iam errante concilio populus in eodem errore versabitur. Sin repugnare potest, ubinam illud est, qui vos audit, me audit?Ubi illud rursum, super Cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei, quaecumque dixerint vobis, servate et facite?
Aiunt, si quaecumque dixerint nobis, ea facere iubemur, cur alio loco Christus cavere voluit a fermento Pharisaeorum? Nam illud Mattheus Pharisaeorum doctrinam interpretatur. Cur rursum eorum traditiones exemplo etiam proprio contemnere docuit? Aliquid ergo doctrinae propriae puritati evangelii admiscere possunt, in quo non solum non sunt audiendi, sed sunt etiam refutandi. Id ergo precavit Christus, ne plebs malis docentium exemplis ad contemptionem verae doctrinae inducantur. Tunc ergo quae dixerint nobis Pharisaei, eadem facere iubet Christus, cum super cathedram Moysi sederint, hoc est, legem Dei enarraverint, docuerint, proposuerint. Nam si sua doceant, eos negligere non solum possumus, sed debemus, quemadmodum Augustinus in Ioannem non obscure interpretatus est. Nihil ergo pastores evangelicae illae sententiae iuvant. Quin cum de suo loqui possint, possunt a nobis vel sperni. Unde Hieronymus in Matthaei, 17 cap. super illis verbis, Non omnis qui dicit mihi, etc.: Sicut supra, inquit, dixerat eos, qui haberent vestem vitae bonae, non recipiendos propter dogmatum nequitiam; ita nunc e contrario asserit, ne his quidem accommodandam fidem, qui cum polleantintegritate fidei, turpiter vivunt ed doctrinae integritatem malis operibus destruunt. Sed isti, quod de mercenariis ab Augustino dicitur, id ad veros ecclesiae pastores vafre malitioseque traducunt. Nec intelligunt inter mercenarios veros semper in ecclesia pastores esse, quorum voces audire oves oportet, praesertim si omnium eadem sit. Tum enim pastorum vox, ecclesiae quoque vox, atque adeo Christi est. Alioqui, quid nam illud sibi vult, Obsecro vos ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata?Divisus est Christus? Absit. Non est dissensionis Deus, sed pacis. Ac re vera, ut hoc argumentum conferamus in pauca, si oves omnium pastorum unam eamdemque doctrinam sequantur, nihil culpae in ovibus erit. Sequantur ergo, fac ita, et errantibus pastoribus universis oves item omnes errabunt. Quod superiore libro fieri non posse demonstratum est. Iam vero Hieronymus quid sibi velit statim indicat. Docet enim utrumque Dei servis necessarium esse, quo eis fides accommodetur, ut et opus sermone, et sermo operibus comprobetur. Praeterea Martinus quintus in Concilio Constantiensi inter reliquas interrogationes, quibus suspecti in fide sunt examinandi, eam iam proponit, utrum credant quod quodlibet concilium generale universalem ecclesiam repraesentet. Si igitur concilium generale universalis ecclesiae habet auctoritatem, qui illam de medio tollit, totius ecclesiae auctoritatem eadem opera dissolvit. Praeclarum igitur illud Augustini est libro primo de Baptismo contra Donatistas, cap 18. plenarii concilii sententiam totius ecclesiae consensionem esse. Praeterea, Paulo non alia via commodior visa est ad veritatem in quaestione exorta vestigandam, quam si ad concilium Hierosolymitanum controversia referetur. Eam igitur viam, quam Paulus ad fidei quaestionem terminandum aptissimam existimavit, nos ingredi et tenere debemus, eamque modestiam imitari, quae et Iudaeis et in Gentibus a Luca, Actorum 15 cap. describitur. Poterant enim gentes cum concilio illo Hierosolymitano expostulare, quod libertatem sibi a Christodatam eriperent, quodque caeremonias nonnullas humeris discipulorum tamquam necessarias imponerent, quae minus necessariae esse videbantur, cum Christi fides esset ad salutem idonea. Sed ne Iudaei quidem repugnavere, qui tamen concilii definitioni scripturam possent opponere dicentem, Homo cuius caro praeputii, etc. Tantum itaque honoris concilio deferentes, formam futuris servandam saeculis exhibuere, ut synodis Petri successorumque eius
auctoritate firmatis, certa fides haberetur. Visum est, inquiunt, Spiritui Sancto, et nobis. Concilii ergo sententia Spiritus Sancti sententia ipsissima est. Accedit illa quoque causa, quod ecclesia Catholica conciliorum generalium decreta semper accepit, ab ipsisque habitos haereticos tales etiam esse sine dubio existimavit. Necessarium est igitur conciliorum tenere fidem, si ecclesiae fidem tenere volumus. Quae res libro etiam superiore magnis argumentis confirmata est. Conclusio 4. Concilium provinciale non confirmatum a summo pontificeerrare in fide potest. Cuius rei exemplum habes in concilio Mediolanensi lib. 10. hist. ecclesiast. cap. 20, et in concilio Antiocheno 90 episcop. Lib. 4 histor. trip. cap. 9, et in Seleuciano lib. 1. trip. cap. 34, et in Carthaginensi, cuius inter arguendum mentionem fecimus. Haec quoque conclusio non exemplis modo, sed testimonio etiam Symmachi comprobatur inquientis: Concilia sacerdotum ecclesiasticis legibus per provincias decreta, quia praesentiam Papae non habent, valetudinem perdiderunt. Ita leges aut nimis duras, ut parum rationi consentaneas a conciliis provincialibus interdum editas non est negandum. Qualis illa fortasse fuit apud Aquisgranum, quae refertur 36 quaest. 2. cap. Placuit. Illa rursum non imprudenter modo, verum etiam impie a concilio Elibertino lata est de tollendis imaginibus. Quod si generale concilium, cui auctoritas episcopi Romani deest, errare in fide potest, errabit aliquando, ac multo etiam magis synodus provincialis. Conclusio 5. Concilium provinciale summi pontificis auctoritate firmatum in fide nequit errare. Multorum autem haereticorum damnatio esset incerta, si haec conclusio certa non esset. Plerique enim haeretici non per concilia generalia, sed per provincialia sunt damnati: ut Priscillianus in concilio Toletano primo; Elvidius in concilio Telensi; Pelagius in conciliis Milevitano et Carthaginensi. Quamquam Pelagium in synodo etiam Ephesina damnatum de haeret. cap. Fraternitatis, Gregorius tradit. Sed haec sententia hodie apud Ephesinum concilium non extat. Deinde nec expedit, nec tolerabile est singulis haereticis condemnandis singulas generales synodos cogere, cum ergo ecclesiae suae Deus prospexerit in necessariis, nimirum ad haereses privatas in provinciis refutandas concilia provincialia sais erunt, si erunt modo summi pontificis auctoritate roborata. Praeterea, quoscumque eiusmodi concilia damnavere, ecclesia eos semper explosit, errare igitur illa in fide nequeunt. Quod si possent, vel unum certe exemplum proferretur. At nullum omnino est. Nam quod Oecolampadius adfert e Romana synodo sub Gelasio, ubi definitum esse ait substantiam panis in Eucharistiae sacramento manere, id commentitium esse loco proximo demonstraturi sumus. Nullius enim synodi illa sententia est, sed ne Gelasii quidem. Praeterea, Symmachus Papa traditconcilia provincialia quotannis per ecclesiae leges decreta, quia praesentiam Papae non habent, valetudinem perdidisse: ergo si praesentiam habent, valida erunt. In 7 item synodo, actione 3 tum Theodorus concilia generalia recepisset, statim subdit: Locales synodos non aversamur, sed magis amamus,
amplectimur et recipimus. Earum etiam divinitus inspiratas canonicas constitutiones, correctiones et legislationes summa observantia colimus. Hanc autem epistolam Theodori et orientalium probat ipsa 7 Sinodus. Atque 8 Synodus sess. postrema Canone 1: Regulas, inquit, quae ecclesiae sanctae tan a sanctis apostolis, quam ab orthodoxorum universalibus, necnon et localibus conciliis traditae sunt, servare ac custodire profitemur. Sed et omnes qui Christiano censentur vocabulo damnationibus et iustificationibus, quae per illas prolatae sunt, canonice subiici decernimus. Hactenus 8 Synodus. Cuius verba in iis maxime conciliis locum habere intelligenda sunt, quae a summo Pontifice sunt confirmata. Summus enim Pontifex, ut sequenti loco demonstrabitur, in fidei iudicio errare non potest. Conciliorum ergo provincialium decreta ad fidem pertinentia firma et certa sunt, si a Romano Pontifice confirmentur. Id quod Actorum 15 cap. explicatum est. Quod enim ibi congregatum legitur, hoc non generale, sed provinciale concilium fuit. At non minus fides habita est, Petro praesidenti, quam si esset synodus generalis. Qua ex re Erasmi calumnia retunditur. Cum enim in annot. Super epistolam ad Rom. cap. 5 dixisset se non usqueadeo astringi synodo Milevitana, aliisque similibus conciliis provincialibus, subdidit: Alioqui si quis urgeat esse servanda quaecumque in illis decreta sunt, proferam ex illis dogmata quaedam, quae nunc ecclesia damnat pro haereticis. Hactenus ille. Sed, ut diximus, Milevitanum concilium confirmatum est, ideo illo Christianus urgetur. Illa vero, e quibus dogmata haeretica proferentur, confirmata non sunt. Ac de his aliam conclusionem adiicimus. Conclusio 6. Ex conciliis provincialibus licet eis auctoritas episcopi Romani desit, probabile quidem argumentum sumitur, ad fidei dogmata suadenda. Huius rei vel illud abunde magnum argumentum est, quod ex innumeris conciliis eiusmodi vix quinque aut sex reperiuntur, quae a recta definiendi ratione ac via declinarint. Si ergo huiusmodi concilia rectam ut plurimum fidem tenent, raro definiunt; probabilissimum sine dubio est quod ex id genus conciliis argumentum promitur. Atque certe, nisi sint peculiariter reprobata, communi ecclesiae vel silentio vel etiam implicito consensu commendantur, si ad ecclesiae communem notitiam pervenerint. Non enim fit aliquo pacto verosimile, ut concilii provincialis toto orbe vulgari haeresim ecclesia diu dissimulaverit. Error enim, cui non resistitur, approbatur, 83 dist. cap. Error. Nec mihi concilium Elibertinum obiicias. Nam in ea parte, qua erravit, semper a Catholicis explosum est. Haec ergo causa est vel maxima, cur Toletana, Arelatensia, Hispalensia, et alia similia antiqua concilia licet non expresse, implicite tamen probata tamen ab ecclesia videantur. Nam Ancyritanum, Neocaesariense, Gangrense, Sardicense, Africanum et Carthaginiensia a Leone IV confirmata sunt 20 dist. cap. De libellis. Trullana quoque synodus quaedam concilia provincialia probavit, sed quantum haec Trullana adprobatio valeat postea sumus fuse disputaturi. Nunc illud solum asserimus, concilia, quae a summo Pontifice comprobata non sunt, non certum quidem illud, sed probabile tamen argumentum suppeditare ad fidei dogma corroborandum. Id quod ex Innocentio colligitur, 20 dist. cap. De quibus.
Conclusio 7. Concilia provincialia, si a Romano pontifice in decretis fidei confirmentur, certum argumentum veritatis exhibet. Si enim Toledana synodus, praesidente et confirmante Petri successore, in fide errat, non videtur causa esse cur Romana synodus errare non possit. Item concilium provinciale a summo pontifice confirmatum certae auctoritatis est, ergo et synodus episcopalis. Sed non venit in mentem alia episcopalis synodus in iudicio fidei a Romano episcopo confirmata, praeter Complutensem sub Alphonso Carrillo archiepiscopo Toledano, ubi damnatus est magister quidam Oxomensis, qui falso de clavibus ecclesiae et poenitentiae sacramento sentiret. Postrema conclusio. Synodus episcopalis per se quidem in iudicio haeresis probabilem fidem facere potest, certam non potest. Illud prius expedire debemus, nam hoc posterius satis expeditum est. Illud ergo ostenditur ex cap. Ad abolendam, de haereticis, ubi a Lucio III vinculo perpetui anathematis innodantur ii, quos vel Romana ecclesia, vel singuli episcopi per dioceses suas cum consilio clericorum, vel etiam si opportuerit, vicinorum episcoporum haereticos iudicaverint. Non ergo levis coniectura accipietur ex huiusmodi synodorum iudiciis, quae Lucius tanti fecit, ut pro excommunicatis habendos esse decreverit, quos eaedem synodi haereticos definierint. Nec me clam est quod quidam viri docti hanc Lucii decretalem de deprehensis in manifesta haeresi interpretantur. Alioqui ius negant concilio episcopali atque adeo provinciali de haeresi iudicandi. Id probant, quod fides res est omnibus communis, quare potestas censendi de fide haeresique contraria non penes privatas ecclesias, sed penes universalem ecclesiam erit. Item suadent id ex cap. Maiores, de baptism. Et ex cap. Quoties, 24 quaest. 1, ubi eiusmodi causae ad solam sedem apostolicam dicuntur esse referendae, cum illi speciali privilegio a Domino reservatae sint. Ac post verba citata idem Lucius hoc videtur confirmare inquiens: Praesenti nihilominus ordintione sancimus, ut quicumue manifeste fuerit in haeresi deprehensus… Loquitur ergo Pontifex in casu quo haeresis est manifesta. Sed mihi semper longe probabilior illorum sententia visa est, qui putant eos plane et simpliciter anathematis vinculo per hanc Lucii decretalem alligari, quos vel Romana ecclesia, vel synodus provincialis, aut etiam episcopalis, haereticos iudicaverint, quamvis non sit haeresis omnibus manifesta. Primum enim non dixit textus quos haereticos declaraverint, sed iudicaverint. Alioqui, si declaratio illa rei manifestae erat, non verum in causa fidei iudicium, quorsum eam rem ad episcopum cum consilio clericorum, et non magis ad Theologos Lucius retulit, ut scilicet eos anathemate percelleret, qui a Theologis eruditis haeretici declararentur? Deinde, si Lucius non proprie verbum illud iudicaverint usurpavit, sed improprie, pro eo quod est rem manifestam exponere, cum idem omnino verbum simul ad ecclesiam Romanam et ad episcopum cum clericis suis referatur, consequens fieret ut etiam pari modo per ecclesiam Romanam non haereticos iudicatos, sed declaratos excommunicari a Lucio intelligeremus. At constat vocem illa de ecclesia Romana proprie et simpliciter intelligi; non est igitur, cum ad synodum episcopi refertur, in alium sensum detorquenda. Adde quod multifaria causa eius, qui haereseos insimulabatur, ad id genus synodos referri poterat. Primo ex sedis apostolicae commissione peculiari, ut de causa
Priscilliani cognovit concilium Toletanum primum: et de causa magistri cuiusdam Oxomensis cognovit synodus Complutensis sub Domino Alphonso Carrillo archiepiscopo Toletano. Mox sine commissione Pontificis speciali, id quod conquisitores modo faciunt, in haresi quidem manifesta, sed ubi non erat manifestum an reus esset haereticus, vel quia non erat probatum et notum eum propositionem haereticam asseruisse, vel certe quia, etsi asseruisset, nondum erat comperta pertinacia, sine qua haereticus nullus est. Postremo in haeresi non perinde manifesta, ut omnibus passim esset exposita, sed tali tamen, ut non esset necesse aut ad concilium generale, aut ad apostolicam ecclesiam referre eam, quod periti Theologi haeresim esse consentirent. Et in his omnibus casibus ius et olim habebat synodus, et nunc habent ii, quibus fidei cognitio est mandata, pronuntiandi ac iudicandi de causa fidei. Tametsi huiusmodi tribunalium iudicia non adeo explorata sunt, ut falsa esse non possint, non in re dubia solum interque viros doctos controversa, quo casu synodi locales non habent de haeresi pronunciare; sed etiam in re, quae omnibus provinciae Theologis videretur manifesta, quo casu sine crimine usurpati iudicii de causa fidei pronunciant. In his ergo tribus casibus, licet iudicia haec certa et firma in ecclesia non sint, expedit tamen ut quoniam sunt valde probabilia, maximi a fidelibus habeantur. Nec erim erit parum ecclesiae noxium, si non interim ab his perinde ut ab excommunicatis caveat, quos non ecclesia Romana modo, verum etiam synodus, aut provincialis aut episcopalis, haereticos iudicarint. Sed primam obiectionem videamus. Causa, inquiunt, fidei omnibus communis est, atque adeo privatis iudicibus non licet de ea sententiam ferre. Et laesae maiestatis, ac proditae reipublicae crimen cives universos tangit, et privati tamen iudices de eo censere solent. Nam capitula illa, quae afferunt, intelligenda sunt, cum res inter ipsos episcopos et viros Theologos est ambigua: quemadmodum Pelagius explicuit, 17 dist. cap. Multis. Qui etiam sensus est Deuter. 17, 8 manifestius habetur: Si difficile, inquit, et ambiguum apud te iudicium esse prospexeris, et iudicium intra portas tuas videris verba variari, surge et ascende ad locum, quem elegerit Dominus, etc. Nam illud quidem, quod Lucius addit, nihil militat adversum nos. Non enim dixit quicumque fuerit in manifesta haeresi deprehensus, sed quicumque manifeste fuerit in haeresi deprehensus. Vult autem, quod ibidem perspicuum est, ut nemo tradatur brachio saeculari, nisi haereticum esse constiterit. Eiusmodi enim poenae, ut executioni mandentur, probationes exigunt luce meridiana clariores. Sed de conciliorum auctoritate dictum est satis.
Caput V
UBI NODI QUIDAM SOLVUNTUR, QUIBUS INTERDUM HOMINES ETIAM DOCTI ILLIGARI SOLENT
Quibus rebus expositis, nihil aliud superesse videbatur, nisi argumenta refellemus, quae a principio sunt posita. Sed paranti mihi eas obiectiones repellere, obiecerunt se scrupuli aliquot, quos prius convenit excutere quam ad alia pergamus, ne in via, quam superiore capite aperuimus, sint Theologis impedimento. Quaestio 1. Primum igitur dubium illud excutiendum est, an concilium per legatos summi Pontificis celebratum firmam certamque habeat auctoritatem, an potius episcopi Romani confirmatio expectanda sit, ut certa habeantur decreta concilii. Ac Caietanus quidem, qui sine controversia de auctoritate Papae et concilii accuratissime disputavit, quemque nos correctione quadam adhibita potissimum secuti sumus, multa hic diserte dicit, quae a praesenti instituto videntur esse aliena; sed affirmat denique, id quod ad praesentem locum et quaestionem attinet, concilium per legatos Pontificis actum errare in fide posse. Superest enim adhuc ille, pro cuius fide rogavit Christus; ille, inquam, ad quem fidei summa tandem referenda est. Quare nisi definitiones conciliorum per summos Pontifices et probentur et confirmentur, certas firmasque esse non oportet. Idem etiam Cardinalis Turrecremata sensit libro tertio, capite sexto, octavo et trigesimo octavo, quibus locis fusissime ostendit omnia retro antiqua concilia a summis Pontificibus confirmationem dogmatum petiisse; non id profecto actura, nisi existimassent necessarium. Nam quod confirmatio pontificis ad fidei quoque dogmata referatur, liquet ex epistola Nicaenae synodi ad Sylvestrum Papam: Quicquid, aiunt, constituimus precamur id vestri oris consortio confirmetur. Et Sylvester eidem synodo rescribens: Confirmo, inquit, figoque ad doctrinam vestram reclamantes de unitate Trinitatis. Et paulo post: probo, ait, vera fuisse quae in vestrum nostrumque manavere mysterium, etc. Et patres concilii Chalcedonensis in epistola ad Leonem, Omnem, inquiunt, vobis gestorum vim insinuavimus, ad comprobationem nostrae sinceritatis, et ad eorum, quae a nobis gesta sunt, firmitatem et consonantiam. Et Leo Papa in epistola ad concilium Chalcedonensem quae est in ordine 59: Ne ergo, ait, dubitabite videatur utrum quae per unanimitatem vestram de fide statuto sunt, approbem, etc. Et postea dicit se approbationem gestorum synodalium in sola causa fidei mittere, propter quam scilicet concilium congregatum est. Idem patet ex epistola Leonis huius nominis tertii, qua confirmat sextam synodum generalem. Adde huc quod ecclesia ante ipsius Pontificis confirmationem nunquam firmum habuit et ratum quod a legatis concilio praesidentibus definitum est. Hinc enim Martianus Augustus a Leone contendit, ut concilii Chalcedonensis de fide iudicium approbaret. Et Leo ob hanc quoque causam Martiano commendavit, ut confirmatio approbatioque concilii ad omnes ecclesias perferretur, quemadmodum epistola 57 ad eumdem Martianum scribitur. Praeterea, concilium sine legatis errare potest; at summus Pontifex non transfert in legatos suae fidei soliditatem, quam scilicet sibi soli privatim vendicat, eo quod Christi vicarius est, pastor ecclesiae universalis, et petra, supra quam Christus suam fundavit ecclesiam. Legati ergo simul cum concilio errare poterunt. Non enim pro legatis Petri, sed pro Petro rogavit Christus. Ad haec, concilium provinciale, cui legati summi Pontificis adsint, errare in fide potest; non autem si a summo Pontifice confirmatum est. Non igitur Legati eam habent in fidei
dogmatis auctoritatem, quam summus ipse Pontifex habet. Quocirca, infirma adhuc erunt decreta concilii, quamvis per legatorum iudicium confirmata. Praeterea, concilium Ephesinum secundum erravit cun Dioscoro, et tamen legitime, auctore Leone, congregatum est: non ergo firmum et ratum est concilii decretum, nisi sit a summo Pontifice confirmatum. Nec valet dicere legatos pontificis et paucos quosdam alios repugnasse. Non enim oportet omnes patres synodali sententiae subscribere, ut generale concilium iudicium habeatur. Quoniam ne omnes quidem episcopi iudicio Nicaenae synodi subscripserunt. Ac si legati ipsi, ut docti omnes consentiunt, errare possunt, nihil obstaret quominus aliis episcopis errantibus consensissent. Legatus demum Pontificis aderat, cum in secunda et tertia sessione concilii Basiliensis vehementer erratum est, errori quoque caeterorum Legatus ipse subscripsit. Non ergo satis est concilium esse coactum Pontificis auctoritate, et legatos concilii sententiam approbasse, ut firma et certa esse in ecclesia existimetur. At contra, viri quidam doctissimi sentiunt concilium generale legitime congregatum, etiam absente papa, solidam certamque habere auctoritatem, priusquam a summo Pontifice confirmetur. Cuius sententiae duas potissimum causas reddere possunt. Unam, quod eiusmodi concilium per legatos episcopi Romani celebratum ecclesiam universalem representat, quoniam est concilium ecclesiae generale: non ergo errare in fide potest, sicut ne ecclesia quidem universalis. Quod autem omne concilium generale ecclesiam universalem representet, definitum est a Martino quinto in fine concilii Constantiensis. Altera causa est, quod concilium generale legitime congregatum in Spiritu Sancto congregatum est, quare habet spiritum assistentem, cuius praesentia freti possunt utique patres, cum aliquid definiunt, dicere: Visum est Spiritui Sancto et nobis. Confirmat autem hoc vel maxime testimonium Iulii ad orientales episcopos inquientis: Regula vestra nullas habet vires, quoniam Romanae ecclesiae legatus non interfuit, canonibus praecipientibus sine eius auctoritate concilia fieri non debere; nec ullum ratum est concilium, quod eius non fuerit fulcium auctoritate. Hactenus Iulius. Sentit ergo sine dubio concilium habere vires, ratum esse, Romanae ecclesiae niti auctoritate, si Romanae ecclesiae legatus interfuit. Hac difficili quaestione explicanda illud ponimus quod rerum gestarum experimento constat, summi pontificis legatos non solere ad concilium accedere, ubi quaestio de fide agitanda est, nisi instructos prius et monitos de ecclesiae Romanae fide circa ea, quae sunt in concilio finienda. Solere, inquam, non item oportere. Nam legati in concilium Tridentinum non potuere commode de quaestionibus disserendis ante instrui, quoniam erant propemodum infinitae. Sed caetera fere concilia ad unam aut alteram fidei tractandam causam coacta sunt, ideoque legati de Apostolicae ecclesiae fide prius instructi accesserunt. Principio igitur illud statuo, posse concilium legatorum doctrinae et instructioni repugnare, atque e contrario legatos posse repugnare concilio, quo casu decreta concilii non erunt fulcita Apostolica auctoritate, sed erunt potius refutata. Sicut enim congregatio concilii reclamante vero certoque ecclesiae Pontifice, vana est et inrita; sic doctrina, cui vel praesens Pontifex per se, vel absens per legatos suos contradicit, incerta
est et imbecilla; idque eodem prorsus argumento, quoniam utrique auctoritas episcopi Romani deest, sine qua nec concilium, nec concilii decreta rata sunt. Quod si qui existiment concilium, semel rite ac legitime congregatum, errare tum etiam non posse, cum legati Pontificis repugnant, respondeant illi argumento velim, quo secundam conclusionem cp. 4 probabamus, concilii Ephesini secundi exemplum proferentes, ubi ab omnibus pene episcopis erratum est. Non fuit liberum concilium, inquiunt, sed sententia a Dioscoro arte, minis et terroribus extorta est. Video. Sed si secundum hominem loquimur, qui metu frangitur, is cupiditate etiam frangatur necesse est. Quo circa, si per metum vera et legitima synodus errat, causabuntur haeretici reliquas etiam omnes pontificum et imperatorum cupiditatibus inservisse. Ita fiet ut nullius synodi explorata auctoritas habeatur. Quanto gravius illud nos asserimus, concilium apostolica auctoritate firmatum nullis humanis affectibus a vera posse fide discedere. Ut ne ecclesia quidem, quamvis descendat pluvia, veniant flumina, irruant venti, cedere loco potest, fideique stationem deserere. Sed concilii reliqua pars, quamlibet maxima, si pontifex et legati pugnent, infirmari affectu potest. Huc enim illud pertinet: Tu, Petre, confirma fratres tuos. Quid si legatus doctrinam, quam a Pontifice accepit, deserat et multitudinis sensum amplectatur? Primum, nullum huiusmodi exemplum proferetur, nisi forte ex concilio sub Michaele imperatore, ubi Rodaldus et Zacharias Michaeli et Phocio consenserunt adversus Nicolai instructionem atque mandata, ut videre est in epistola Nicolai ad Patriarchas, metropolitas, ac reliquos episcopos. Deinde, si legatus contra instructionem agit, non censetur ex potestate delegata agere, atque adeo non est cur eo modo acta superioris auctoritate probata esse credantur. Inde enim Agatho papa, ut patet actione 4 sextae synodi: auctoritatem, inquit, eis, hoc est, legatis dedimus, in quantum eis dumtaxat instructum est, ut nihil praesumant augere, minuere, vel mutare, sed traditionem huius Apostolicae sedis sinceriter enarrare. Et Leo epist. 43 ad Pulcheriam Augustam: Lucentium, inquit, episcopum et Basilium presbyterum dirigere praeparavi, qui dispositiones meas secundum eas, quas acceperunt regulas, exequantur. Decreta igitur, si quae a legato contra sedis Apostolicae traditionem approbentur, non habent Romanae ecclesiae auctoritatem, nec aliter se habent, quam si a concilio sine legatis prodiissent. Quid vero, si legati sine apostolicae sedis instructione ad synodum accessere? Num synodi iudicium firmum erit et certum priusquam a summo Pontifice comprobetur? Certe in his, quae ad fidem non attinent, sed ad ecclesiasticam gubernationem eiusmodi synodorum decreta non oportet a Spiritu Sancto proficisci. Quare non sunt omnino valida, nisi Romani episcopi consensione firmentur. Ut videre est in epistola 51 Leonis ad Anatholium, 52 ad Martianum, 53 ad Pulcheriam, et 59 ad concilium Calchedonens. Sed ne in causis fidei quidem adeo exploratam auctoritatem habent, ut qui ea in dubium vocet, haereticus sit. Tunc quia auctores nobilissimi, quos ante diximus, Caietanus et Turrecremata non solum citra haereseos crimen, sed probabiliter etiam consentiunt nihil firmi dogmatis ab eiusmodi synodis proficisci, quousque per Christi vicarium approbentur. Tum quia, ut ante dictum est, solidam auctoritatem, quam in confirmandis et fratribus et dogmatis Petrus habet, in legatos transferre non potest. Tum quia si legati, qui instructionem ab apostolica sede acceperunt, discedere ab illa possunt, illi etiam, qui ad concilium sine instructione accedunt, poterunt cum sedis apostolicae doctrina
pugnare. Quare eorum confirmatio infirma est. Quid, quod legatus Iulianus concilii Basilensis doctrinae consensit, quam nullus Theologus ita solidam et certam existimat, ut haereticos credat qui ab ea doctrina dissentiunt? Nec contraria argumenta quicquam efficiunt. Nam primum sic refellitur. Fateor equidem quodcumque concilium generale universalem ecclesiam representare, sicut omnes proceres et procuratores civitatum, cum de rebus publicis tractaturi conveniunt, regnum totum repraesentant. Sed dum urges ecclesiam errare non posse, verum est id in eo sensu, quia fidelibus accipitur; intelligimus enim totam simul ecclesiam, hoc est, fideles omnes non errare. At nihil obstat cur maior ecclesiae pars non erret. Sic igitur non ego admitto ut totum concilium cum legatis errare possit. At errare poterit maior pars concilii, et erranti illi poterunt legati subscribere. Atque id est, quod nos in praesentia dicimus, iudicium maioris partis, etiamsi legati sequantur, non esse certum. Certum autem esset, si a summo Pontifice confirmaretur. Nec enim opus est, quemadmodum paulo ante docuimus, sententiam concilii omnes simul patres approbare. Secundo vero argumento hoc habeto responsum. Concilium utique generale, cui legati praesunt, in Spiritu sancto congregatum esse, quoniam auctore Christi Vicario, eodemque legitimo ecclesiae principe coactum est. Sed ecclesia quoque unum corpus est, cuius spiritus Deus est, qui ecclesiae semper assistit. Quemadmodum ergo quod toti pariter ecclesiae visum est, id Spiritui Sancto etiam visum est; sed non continuo quod maior pars ecclesiae iudicarit, hoc Spiritus Sancti iudicium est. Ita, si quid omnibus quidem episcopis iudicatum fuerit, a spiritu profecto Dei iudicatum est; at non statim, si plures concilii patres in unam sententiam convenerint, Spiritus Sancti ea sententia credenda erit, nisi per summum Pontificem confirmetur. Ad quem nimirum spectat patrum lites dissidiaque componere. Iam Iulii testimonium explicatu facillimum est. Tacet enim quod manifestum erat, concilium illud summi Pontificis praesentia caruisse; ponit autem ne legatos quidem ecclesiae Romae affuisse. E quibus duobus altero tacito, altero expresso, colligit nullam prorsus ecclesiae Romanae auctoritatem in eo concilio intercessisse. Quare irritum et vanum esse. Alioqui, si quis rustice sane eo nos testimonio urgeat, is nullo negotio exploditur. Nihil enim valet illa collectio, si concilium legatos non habuit, infirmum eius iudicium fuit; ergo si habuit, fuit firmum. Sed de prima quaestione dictum est satis. Quaestio 2. Sequitur altera: an patres concilii vere iudices sint, an potius consiliarii. Sunt enim auctores non omnino pessimi, qui conciliorum auctoritatem non in iudicanda et finienda causa fidei, sed in quaerenda et investiganda veritate sitam esse velint. Omnem quippe iudicii vim ad unum ecclesiae principem eumdemque Christi Vicarium revocant, qui fidei causa decernenda eo vel plures, vel pauciores in consilium adhibet, quo causa vel gravior vel facilior est. Huius vero rei primum argumentum promitur, quod in sex libris Decretalium et Clementinis non patribus sed summo Pontifici sententia tribuitur, sacro tamen approbante concilio. Unde Clemens 5 concilio Viennens. praesidens: Nos, inquit, ad tam praeclarum testimonium ac sanctorum patrum communem sententiam apostolicae considerationis (ad quam dumtaxat haec declarare pertinet) aciem convertentes, sacro approbante concilio, declaramus, etc. Solum ergo ad sedem apostolicam iudicium pertinet, patrum vero non iudicium sed consilium est.
Praeterea, cum Pontifex ecclesiae Romanae presbiteros in conventum cogit, ut causa aliqua fidei iudicetur, de fratrum, inquit, nostrum consilio, etc. Consulunt ergo, non iudicant. Ad haec Deut. 17: Si difficile et ambiguum … venies, ait, ad sacerdotes Levitici generis, et ad iudicem qui fuerit illo tempore, etc. Et post: qui autem superbierit, inquit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, ex decreto iudicis morietur homo ille. Ecce imperium non omnibus, sed summo sacerdoti assignatur, et decretum non iudicum, sed iudicis esse dicitur. A consiliis ergo sunt reliqui sacerdotes, non sunt iudices. A contraria vero parte facit, quod in concilio illo primo Hierosolymitano non solum Petrus, sed reliqui etiam Apostoli et seniores iudices esse dicuntur. Propter quod ego iudico, Iacobus ait, non inquietari eos qui ex gentibus… Et posterius capite eadem praecepta concilii vocat Paulus praecepta apostolorum. Et cap. 16 dicit ea dogmata esse decreta ab apostolis et senioribus. Ad hanc quaestionem perfacilis est et expedita responsio: Episcopos concilii in fidei causa non modo consiliarios esse, verum etiam iudices. Alioqui non solum episcopi ad ferendam sententiam synodalem adhiberentur, sed etiam docti Theologi et viri ecclesia prudentes. Quod inauditum est contraque formam Actorum 15 praescriptam, ubi Apostoli tantum cum bresbyteris de fidei quaestione iudicarunt. Cum igitur ecclesiae perpetuo usu soli pastores in concilio sedeant, consequens fit censores eos esse, non modo consultores. Nam si, ut consulerent, advocarentur, iis episcopis, qui Theologiae rudes et imperiti essent nullus esset omnino in concilio locus, quanto Theologiae quaestio veniret in dubium. Praeterea non Romanus episcopus modo, verum reliqui etiam episcopi claves regni caelestis habent, ergo in causa fidei ligandi quoque ac solvendi potestatem. Visum est, inquiunt, Spiritui Sancto et nobis, nihil ultra vobis imponere oneris quam haec necessaria, etc. Omnes ero episcopi onus praeceptumque imponunt, omnesque simul sententiae Sinodalis auctores sunt. Atque consiliarii, qui non sunt simul iudices, non solent iudicio sententiaeque subscribere. At in synodali sententia non Pontificis solum, sed caeterorum episcoporum subscriptiones adponuntur. Sunt igitur sine dubio iudices. Verum scrupulus hic existit, qui male quosdam habet. Nam si omnes episcopi sunt iudices, Summus nimirum Pontifex tenebitur in ferenda sententia maiorem partem iudicum sequi, eorumque doctrinam approbare. In omni enim recto et bene instituto tribunali is, qui praesidet, plurium iudicium confirmare debet, paucorum negligere. Hac solvenda quaestione Cardinalis Turrecremata lib. 3 Summae Ecclesiae cap. 64 et 65 iurisperitos ipse sequens multa dicit, quae mihi non probantur omnia. Nec est animus tamen singula persequi, et cuiusque opiniones refutare. Acute enim disputantis, ut Cicero tradit, illud est, non quid quisque dicat, sed quid cuique dicendum sit, videre. Quod igitur assumptum est, patres concilii non modo consiliarios esse, verum etiam iudices, id inficias ire nec possumus, nec debemus. Nam patres Nicaenae synodi a Sylvestro contendunt, ut quicquid constituerunt confirmet. Et Leo, quae a concilio Chalcedon. de fide statuta sunt, ea dicit se probare. Et concilium ipsum ad Leonem: Decretis, inquit, tuis nostrum honora iudicium. Et 6 Synodus actione 18: Anathematizamus, inquit, Theodorum, Sergium, Cyrum, etc. Et paulo post: His omnibus, ait, a sancto hoc concilio constitutis, et per subscriptionem nostrae fortitudinis
confirmatis, sancimus, ut nullus aliud quicquam de fide satagat, etc. Num verba haec consulentis sunt? An potius iudicantis? Atque in caeteris patres non ut consiliarii, sed ut iudices loquuntur. Scrupulum vero, qui nunc opponitur, facile eximo. Nego enim, cum de fide agitur, sequi plurimorum iudicium oportere. Nec hic, ut in humanis vel electionibus, vel iudiciis, ex numero suffragiorum sententiam metimur. Scimus frequenter usu venire ut maior pars vincat meliorem, scimus non ea semper esse optima, quae placent pluribus, scimus in rebus, quae ad doctrinam pertinent, sapientium sensum esse praeferendum. Et sapientes paucissimi sunt, cum stultorum infinitus est numerus. Quadringenti Prophetae Achab mentiti sunt; ex ore vero Michaeae, solius quidem et contemptibilis, veritas egressa est. Non sunt igitur divina iudicia humanis rationibus moderanda. In paucis aliquando citius, quam in multis salvat Dominus. Maior quippe pars Ephesini concilii secundi in Dioscori sententiam venit, nec legati tamen plurium iudicio subscripsere. Quo circa, summus Pontifex maioris partis sententiam non tenetur amplecti. Imo sive pauci, sive plures ad errorem deflexerint, munus est Apostolici antistitis ad veram eos fidem revocare, iuxta illud quod Petro dixit Christus. Ego rogavi pro te, ne deficiat fides tua: et tu non unum et item alterum, sed sive paucos seu multos, confirma fratres tuos. Ita Damasus scribens ad episcopos per Illiricum constitutos, numerum concilii Ariminensis magna libertate contempsit, illique tantae multitudini unum Vincentium et alios paucos opposuit, qui contra illius concilii sententiam dixerunt. Et Leo, cum Anatholius decretum Chalcedonensis synodi de ecclesiae Constantinopolitanae primatu sexcentorum triginta patrum consensione praeferret: Quasi, inquit, refutari nequeat quod illicite voluerit multitudo. Nulla sibimet de multiplicatione congregationis concilia blandiuntur, nec trecentis illis decem atque octo copiosior numerus sacerdotum comparare se audeat, vel praeferre, cum tanto divinitus privilegio Nicaena sit synodus consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica iudicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum, quicquid ab illorum fuerit constitutione diversum. Hactenus Leo. Non itaque, quod in humanis concessibus fit, plurium apud nos sententia praevalet. Quo si semel fidei causam ad humanas coniecturas prudentiamque deducimus, verendum est sane ne ecclesiae negotium ex divino humanum faciamus. Quin etiam certum est, qui probabili multorum iudicio nituntur, eos fidei nostrae firmitudinem labefactare. Secundum quippe concilium generale centum cinquaginta patrum numero constitit, quartum vero patres habuit sexcentos triginta; utrumque tamen pari veneratione suscepit ecclesia. Non enim numero haec iudicantur, sed pondere. Pondus autem conciliis dat summi Pontificis et gravitas et auctoritas; quae si adsit, centum patres satis sunt; sin desit, nulli sunt satis, sint quamlibet plurimi. Nec si maior pars patrum vere sentiat, summus ecclesiae Pontifex repugnabit. Id enim ad peculiarem Christi procurationem pertinet, semperque pertinuit, ne ecclesia in factiones duas dividatur. Nec Romanus unquam episcopus, si exemplum quaeritur, contra patres concilii vere sentientes dixit. Ad secundam autem quaestionem nihil est quod addere debeamus, nam argumenta ex adverso posita ex his, quae diximus, facile diluuntur.
Quaestio 3. Alia quaestio etiam existit, quae non est ad exponendum facilis. Si enim concilium summi Pontificis auctoritate firmatum Spiritu Sancto regitur fidei causis iudicandis, eius ergo definitiones1 ad sacram scripturam pertinebunt. Nam scriptura2 sacra vocatur, quae Spiritu Sancto afflante scripta est. Huius vero argumenti conclusionem vir apprime doctus, et qui tantos habebat in Theologia progressus, ut cum excellentibus Theologis compararetur, non est veritus me praesente concedere. Atque in hanc opinionem Gratianus quoque videtur descendisse, Divi Augustini testimonio confirmatus 19 dist. cap. In canonicis, ubi summorum pontificum epistolas decretales canonicas scripturas esse dicit: eadem igitur ratione concilii decreta in Canonicis scripturis habebuntur. Sed et Innocentius de celebr. Missae, cap. Cum Marthae, eamdem sententiam videtur amplecti. Ait enim scripturam sacram asserere, quod iniuriam facit Martyri, qui orat pro Martyre. Hoc autem testimonium alicuius nimirum vel Pontificis, vel concilii est. Ratio item his testimoniis consentit. Fides enim Catholica nihil credit, nisi quod est a Deo revelatum, quod si concilii decreta tenemur certa secundum fidem habere; ea sunt certe a Deo revelata, atque ex consequenti scriptura canonica. At haec opinatio quam sit inconsiderata lector, vel me non docente, intellecturus est. Nam si symbolum Athanasii, conciliive Nicaeni inter sacras literas refertur, cur nec in Codicem sacrorum bibliorum redigitur, nec cum libris canonicis annumeratur? Iam libros, qui decretales pontificum epistolas synodorumve iudicia continent, in sacris et canonicis habere absurdum est. Duplex enim discrimen inter sacros auctores et summum Pontificem patresque concilii reperitur. Unum, quod auctores sacri ex proxima Dei, vel revelatione vel inspiratione scribunt catholica dogmata. Nec enim egent externis ad scribendum incitamentis, aut humana ratiocinatione e scripturis aliis argumentantur, disquirunt, colligunt. At concilium et Pontifex humana vi incedunt, rationemque sequuntur, atque argumentando verum a falso discernunt. Non enim existimandus est summus Pontifex eam habere facultatem, quae in Apostolis, Profetis, et Evangelistis inerat, ut proposita unaqualibet de fide quaestione, protinus dignoscere possit utra quaestionis pars vera falsave sit. Sed adhibere prius consilium necesse est, et expendere utriusque partis argumenta: tum deinde sequetur auxilium Dei, quod videlicet opus est, ut summus Pontifex in recta fide contineatur. In conciliis itidem non habent patres mox quasi ex auctoritate sententiam absque alia discussione dicere. Sed colationibus et disputationibus re ante tractata, precibusque primum ad Deum fusis, tum vero quaestio a concilio sine errore finietur, Dei videlicet auxilio atque favore, hominumque diligentia et studio confluentibus. Nam et apostolis et presbyteris in synodum Hierosolymitanam congregatis non statim revelatum est quid esset in fidei causa decernendum, sed facta est prius, ut Lucas ait, magna conquisitio. Et in Nicaena synodo, ut Rufinus tradit,per singulos dies agitabatur conventus; nec facile aut temere de re tanta statuere audebant patres. Evocabatur frequenter Arius in concilium, et assiduo tractatu assertiones eius discutiebantur, et quid adversum haec teneri deberet, aut statui, summa cum libratione quaerebatur. Ita post diutinum multumque tractatum firmissima omnium sententia Arius condemnatus est. Ex
quo perspicuum est non dormientibus et oscitantibus patribus Spiritum Sanctum assistere, sed diligenter humana via et ratione quaerentibus rei, de qua disseritur, veritatem. Alterum autem discrimen est, quod scriptoribus sacris, quemadmodum primo loco fusius explicuimus, Dei spiritus adest in singulis. Etiamne in minimis rebus? Etiam. At patribus synodi spiritus veritatis non est praesens in omnibus, sed in rebus solum ad salutem necessariis. Quod enim in synodo Athanasii dicitur, carnem et animam unum esse hominem, id non oportet verum esse, quamvis cum Athanasio concilium Nicaenum consensisset. Nam utrum homo partes illae complexae sint, an non sint, ad Philosophiae rationem pertinet, non fidei; quare Philosophorum quaestio est, non fidelium. Synodus autem provincialis sub Stephano huius nominis septimo per errorem omnes ordinationes factas a Bonoso irritas esse decrevit, quod in synodo Romana sub Ioanne nono reprobatum est. Sed iudicium rerum gestarum erat, non religionis, fideique decretum. Huiusmodi sunt ea, quae Clement. Pastoralis, de sent. et re iudic. transiguntur. Non enim ad fidem et religionem attinent. Quocirca, licet errasset Clemens, quod Bucerus contendit, nihil inde concilii auctoritas labefactaretur. Tametsi Clementina illa Clementis est, non concilii3. Verum Pontificum et conciliorum eadem causa est. Sixtus quartus docuit Divam Catharinam Senensem stigmata non habuisse, non defuit qui contra iudicarit. Neutrius Pontificis iudicium ad Christi ecclesiam spectat, utrumque aut probare, aut improbare sine fidei discrimine possumus. Sed valeant stulti, qui de rebus nihili digladiantur. Nos enim hic exempla ponimus, ut lector intelligat aliter auctores sacros esse habendos, aliter conciliorum patres. Illos ubique vera dicere, hos posse in parvis errare. Ita quod Christus ecclesiae suae pollicitus est, spiritum eam docturum omnem veritatem, hoc ad fidei veritatem referendum est, ut diserte Augustinus docet, et in commentariis super Ioannem, et in actis contra Foelicem libro secundo. Nec enim rogavit Christus ne deficeret Petro aut Philosophiae, aut rerum gestarum cognitio et veritas, sed ne deficeret ei fides. Forsitam quispiam dixerit: nonne igitur concilii Hierosolymitani decreta sacra scriptura sunt? Facta est enim magna conquisitio; dictum est autem scripturae sacrae auctoribus minime convenire ut disquirant, et humanitus ratiocinentur. Item, nam et hoc dicet aliquis: si summus Pontifex et concilia, nisi diligentiam adhibeant, errare possunt, cum nobis non constet an summus Pontifex patresque concilii praestiterint se diligentes et industrios, ut via et ratione procederet inquisitio, ne constabit quidem an erraverint. Ita quaecumque definierint erunt incerta. Ac primus quidem scrupulus facilius eximitur. Quemadmodum enim verba Pilati ad Canonem pertinent, non qua Pilatus dixit, sed qua scripsit Evangelista: sic et concilii Hierosolymitani definitio sacra scriptura est, quod Lucas eam reliquis historiae suae partibus contexuerit. Ut e contrario verba Petri, quae refert Clemens, non sunt de Canone, quoniam Clemens scriptor sacer non fuit. Quae causa idonea est, ut canones Apostolorum, quos idem Clemens scripsisse fertur, in libris canonibus non habeantur: tamtsi Damascenus lib. 4 cap. 18 in catalogum, ut videtur, sacrorum librorum referat, et Epiphanius haeresi postrema refellenda Apostolorum constitutiones divinam scripturam vocet. Loquitur autem sine dubio de his constitutionibus, quae in sacris biblis scriptae non sunt. Sed alia est illa, cum veritas ipsa limatur in disputatione, subtilita; alia cum obiter et in transcursu ad vulgarem quandam opinionem accommodatur oratio.
Quamobrem ut sapientes, ita nos hoc loco verbis ecclesiasticis utimur, ut eos solum, qui spiritu dictante scripti sunt libri, sacros et canonicos appellemus. Alter vero scrupulus ita Sylvestri animo resedit, ut vix eum inde pellere potuerit. Melius fuisset occulere, quam stimulare caeteros, quo ipse scrupulo pungebatur. Ac sunt etiam qui non obscure dicant, quod si quando Romanus Pontifex in definitione fidei erravit, inde evenire potuit, quod non tantam, quantam debebat adhibuit diligentiam, antequam sententiam proferret. Quoniam vel rem non plene examinavit, vel non eos quos oportebat consuluit. Quibus si obiicias, Apostolicam sedem errare in fide non posse, fatentur id quidem, sed aiunt sedis Apostolicae nomen non solum summum Pontificem significare, sed ipsum, ut facit ea quae ad cathedram spectant, hoc est, quatenus non ex suo, sed ex consilio bonorum virorum et doctorum procedit. Ita sedis Apostolicae iudicia intelligi non quae occulte, malitiose, inconsulte per solum Romanum episcopum, aut etiam cum paucis sive faventibus proferuntur, sed quae ab eo ex consilio plurimorum virorum sapientium plene prius re examinata prodeunt. Quae res, ut de conciliis quoque dicatur, subsunt omnino causae eaedem, quas dixi paulo ante. Non enim existimare debemus summum solum Pontificem, cum dormierit, errare; cum non dormierit, verum dicere: patres autem, sive dormiant, sive vigilent, semper recta ingredi, et clausis, quod aiunt, oculis, vel in tenebris obscura cernere. Commune est, crede mihi, omnibus ecclesiae iudicibus ut, si decreta ediderint temeritate quadam sine iudicio, repentino quasi vento incitati, nihil omnino conficiant, quod solidum, quod grave, quod certum habeatur. Ea par est et gravia et certa in ecclesia haberi, quae iudicio, considerate constanterque edita sint. Quamobrem qui sive Pontificum, seu conciliorum diligentiam fidei causa finienda in dubium vocant, eos necesse est omnia Pontificum iudicia ac conciliorum infirmare. Nos igitur scrupulum illum posteriorem, si cui infixus est, aliter ex animo evellemus. Nam Deus suaviter disponit omnia, simulque prospicit et finem et media ad finem necessaria. Si enim promitteret cuiquam aeternam vitam, mox conferet etiam illi bonarum gratiam actionum, quibus eam vitam consequeretur. Videlicet, Quos glorificavit, eosdem et iustificavit et vocavit, ut ad Romanos octavo capite dicitur. Sic omnino, cum ecclesiae fidei firmitatem fuerit pollicitus, deesse non potest, quo minus tribuat ecclesiae preces caeteraque praesidia, quibus haec firmitas conservatur. Nec vero dubitari potest, quod in rebus naturalibus contigit, idem in supernaturalibus quoque usu venire: ut qui dat finem, det consequentia ad finem. Quod quoniam Philosophorum pronuntiatum est, et Theologorum etiam ore teritur, permittant mihi obsecro Latiniores interdum cum nostris nostra loqui. Nam etsi ornatius quam hi solent nos plerumque disserimus, sed nonnumquam quas sententias a scholasticis accepimus eisdem verbis efferre volumus; ne dicendi forma penitus immutata, discessisse a schola videamur. Itaque praestat semper Pontifex quod in se est, praestatque concilium, cum de fide pronuntiant; caditque causa, si quis e nostris aliter existimat. Quemadmodum enim, si Christus Petro diceret, Ego rogavi pro te, ne deficiat charitas tua, certo certius intelligeretur diligentiam, curam, vigilias, preces, caeteraque auxilia opportuna illi impetrasse, quae sunt ad charitatis conservationem necessaria: ita cum dixit, Ego rogavi pro te, ne deficiat fides tua, procul dubio intelligimus id a patre suo consecutum, ut quae
ad rectum de fidei quaestione iudicium oporterent, ea adessent Petro omnia, sive a Deo, sive ab homine expectarentur. Quod si Deus in sequentem annum frugum abundantiam polliceretur, ecquid stultius esse posset, quam dubitare anne homines semina terrae mandaturi sint? Certe si seruerint, metent; si non seruerint, non metent. Sed ex Dei pollicitatione colligimus non solum propitias coeli conversiones, quibus omnia, quae terra gignit, uberiora proveniunt, sed agricolarum etiam curas, operas, diligentiam. Non enim frugum abundantia illa promissa, nisi arantibus, seminantibus, laborantibusque continget. Quibus ex rebus facile comprehenditur, cum spiritum veritatis Christus apostolis eorumque successoribus in fidei iudicio promisserit nihil omnino illis defuturum, quod fidei controversiis finiendis fuerit necessarium. Ac si semel haereticis hanc licentiam permittimus, ut in quaestionem vocent num ecclesiae iudices eam diligentiam et curam exhibuerint quae opus erat, ut quaestio via et ratione finiretur, ecquis adeo caecus est, qui non videat omnia mox Pontificum conciliorumque iudicia labefactari? Porro si illud in quaestionem veniat, nec certis argumentis confirmari possit, at haec res tamen Theologis constituta sit ac definita, concilia, quoquo modo se habeant, si a Summo Pontifice confirmata sunt, errare in fide non posse. Quamquam me quidem iudice absurdum est ad finem aliquem nisi per consentanea media perveniri. Ita nunquam ego admittam aut Pontificem, aut concilium, diligentiam aliquam necessariam quaestionibus fidei decernendis omisisse. Id quod privato cuicumque alteri homini accidere potest, ut nec diligentem navet operam ad disquirendam veritatem, et ut navaverit integrumque sese in ea re praestiterit, erret adhuc tamen, quamvis error sine culpa sit. Error autem, vel inculpatus, ab ecclesia Dei longissime abest, quemadmodum libro superiore constituimus. Quae res abunde magno argumento est, ut nec Pontifex, nec concilia necessarium quicquam in deliberando praetermiserint. Fac enim quidpiam ex necessariis omissum esse. Tum rogo, an fideles his, qui de fidei quaestione iudicarunt, tantisper parere debeant, dum illorum negligentia innotescit ecclesiae. Parere debent, aiunt. Iam igitur eo tempore errantibus iudicibus errabit ecclesia. Sine vitio suo, inquis, ecclesia tunc errabit. Agnosco. Sed, ut dictum est, ne hunc quidem errorem admittere in Dei ecclesia debemus. Quid quod si semel de diligentia iudicum dubitamus, novum examen iudiciumque semper recens postulabitur, ut de diligentia adhibita vel non adhibita censeatur? Concedamus ergo iudicibus a Deo in ecclesia constitutis nihil eorum deesse posse, quae ad rectum verumque iudicium sunt necessaria. Quibus explicatis, facile intelligitur ut ad tertiae huius quaestionis caput recurramus, nec Pontificum, nec conciliorum decreta sacrae scripturae partes esse: id quod in primo argumento obiiciebatur. Dicamus igitur ad ea, quae in secundo argumento sunt dicta. Ubi Gratianus Augustini sententiam non est assecutus. Cui errori causam fortasse praebuit codex quispiam depravatus. Augustini enim vera lectio sic habet: In canonicis scripturis ecclesiarum catholicarum quam plurimum auctoritatem sequatur. Inter quas (scilicet ecclesias) sane illae sunt, quae apostolicas sedes habere, aut epistolas accipere meruerunt. Est autem sensus huiusmodi: in iudicio librorum canonicorum primum videndum esse quid ecclesiae catholicae sentiant. Sed inter Catholicas ecclesias illarum esse
testimonium praeferendum, quae vel fuere sedes apostolorum, ut Hierosolymitana, vel ab apostolis aliquam epistolam acceperunt, ut Corinthia, Galatia. Non itaque Augustinus loquebatur de epistolis Pontificum Decretalibus, ut Gratianus falso existimavit. Id quod ante nos quidam etiam alii viri diligentissimi deprehenderunt. Tertio vero argumento occurri potest in hunc modum. Leges Pontificias quandoque sacras appellari, ut a legibus principum discriminentur. Atque hoc sensu sacram scripturam vocavit Innocentius. Sic forsitam lex vocatur Canonica, humana vero civilis, de iurament. calum. cap. I ut Hostien. Andreas, Siculus, Cardinalis, Barba, et alii iurisperiti notaverunt, et Glossa, cap. Ex diligenti, de Simonia. Atque adeo Innocentius 4 cap. Cum de diversis, de privil. In 6, non obscure ius Canonicum divinum vocat, civile autem humanum. Et legen Canonicam sacram ac divinam appellat Iustinianus in Authen. ut clerici apud proprios episcopos, cap. Si vero. Quam rem sciolus fortasse quispiam ignorans, 20 dist. cap. De quibus, ubi lectio vera habebat, ad divina recurrite scripta canonica, loco huius postremae vocis substinuit Graeca. Nihil enim minus Innocentius eo capite agebat, quam in ecclesiasticis causis iudicandis ad Graeca bibliorum exemplaria iudices mittere. Alioqui cur non etiam ad Haebraea? Nec verissime est in causis ecclesiae decernendis scripta canonica esse ab Innocentio praetermissa. Quin post divinam scripturam secundo ea loco posuit etiam ante sanctorum scripturas. Et hoc erat Gratiani in ea dist. proprium institutum. Nihil igitur nobis mirum est, si scriptura canonum sacra et divina quandoque nuncupetur. Sed nos alio sensu de scriptura sacra loquimur. Quamquam ab Innocentio testimonium citatum quidem Augustini est de verbis apostolis inquientis, Iniuriae est pro martyre orare, cuius debemus precibus commendari. At postremum argumentum sic facillime refutatur. Duplex conclusionum genus posse in concilio definiri. Unum earum, quae sunt propriae Theologicae facultatis, quoniam vel ex duobus principiis per fidem creditis, vel alio credito, alio lumine naturae cognito colliguntur. Alterum autem genus est earum, quas Spiritus Sanctus ipse revelavit quidem Apostolis, Evangelistis, aut Prophetis, sed quoniam non erat id perinde manifestum, a synodo declaratur. Quae sunt prioris generis ad fidem spectant secundario, et ut ita dicam, mediate. Quare, quod suo postea loco fuse sumus explicaturi, qui eas negaverit, hoc haereticus erit, quod ex consequenti negat principium, unde illae conficiuntur. Quae vero sunt posterioris generis proprie et per se ad fidem pertinent, nec has a Pontificibus aut conciliis novas expectare debemus. Id enim etiam atque etiam asserimus, nullas alias scripturas ecclesiam aut habere nunc, aut deinceps habituram praeter scripturas populorum et principum horum, qui fuerunt in ea. Non sunt, inquam, aut erunt, sed fuerunt. Omnia siquidem, quae pater filio suo unigenito ecclesiae declaranda commisit, primum ipse filius apostolis revelavit, deinde eadem ut invulgarent iussit. Vos, inquit, dixi amicos, quia omnia, quae audivi a patre meo, nota feci vobis. Ioannis 15. Et rursum: Ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quacumque dixero vobis. Ioann. 14. Et iterum: Cum venerit spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem, Ioann. 16. Hi enim fuere novi testamenti ministri, qui revelata facie gloriam Domini speculati sunt. Secunda ad Corinthios tertio. Hi fuere ministri sermonis, ut Lucas capite evangelii primo testatur. His quoque dictum est, Docete omnes gentes ea servare quaecumque praecepi vobis, Matthaei ultimo.
Omnem ergo fidei veritatem vel a Christo dum in terra degeret, vel ab Spiritu Sancto apostoli postea acceperunt, eamque iuxta praescriptam legem aut scripto, aut verbo ecclesiae tradiderunt. Hinc enim est, quod Irenaeus, Hieronymus, Augustinus adversum haereticos semper id agunt, ut videant an illorum nova dogmata congruant cum antiqua traditione et fide. Et si quas scripturas novas haeretici proferant, si se apostolos aut prophetas confingant, statim novitatis odio exploduntur. Itaque post apostolos et eos, qui ab apostolis probati sunt, nullos auctores sacros spectamus. Sed sive summus Pontifex, seu concilia, primum de vero sensu et interpretatione scripturarum iudicant, ut in concilio Tridentino, sess. tertia. Et absurdum est sane ut ecclesia auctoritatem habeat discernendi verba Dei a verbis hominum, sensum Dei ab humano sensu non habeat. Id igitur ante omnia conciliis tribuamus. Deinde et illud, quod veras et legitimas Christi et apostolorum traditiones via et ratione investigant. Rursum, quaenam conclusiones his cohaereant, quae contra dissideant, certa complexione et connexione conficiunt. Consulunt autem in huiusmodi rebus finiendis non sacras litteras modo, verum etiam apostolorum instituta, priora concilia, summorum Pontificum decreta, sanctorum veterum scripta, scholasticorum Theologorum dogmata, rectam Philosophiae rationem. Breviter causam, de qua disseritur, in eos locos coniiciunt, de quibus liber hic noster instituitur. Nec enim ex aliis fontibus argumenta derivare possunt ad fidei Theologiaeve solvendas quaestiones. Novas autem revelationes et scripturas sacras quaerere Iudaeorum est, qui recentes etiam num Prophetas praestolantur. Quaestio 4. Alia etiam quaestio valde difficilis ex his, quae diximus, oritur: Si non omnia in conciliis certa sunt, (nec enim in singulis Spiritus Sanctus conciliis assistit) ecqua via et ratione vestigabimus conciliorum certa in fide decreta? Principio namque in Clement. unic. De summa Trinitate, et fide catholica, ea opinio tanquam probabilior eligitur, quae habet in baptismo gratiam et virtutes infundi. Pari ergo causa et in aliis conciliorum Decretis dicere possumus, probabiles opiniones eligi, non res exploratas definiri. Deinde, in cap. Firmiter, de summa Trinitate et fide catholica patres concilii Lateranensis: Firmiter, inquiunt, credimus et simpliciter confitemur quod unus est solus verus Deus creator omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium, qui simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam. At non est fidei adversum Angelos ante mundum corporeum creatos. Id enim asserunt Gregorius Nazianzenus in prima oratione de natali Domini, Basilius (exam. congressione prima), Damascenus (2 lib. cap. 3), Ambrosius (exam. lib. 1, cap. 5) Hieronymus (in commentariis super primum caput epistolae ad Titum), Casianus (Collatione 8. cap. 7) Unde nec Augustinus (lib. De Civit. Dei, 11, cap. 32), ni santo Tomas (I p. q. 61, art. 3) hanc opinionem fidei esse contrariam putaverunt. Ac concilium illud Lateranense Thomas viderat, imo in illud ipsum caput ediderat commentaria: non ergo conciliorum aut definitiones, aut fidei confessiones certae sunt, sed patres, etiam cum asserunt se firmiter quicquam et profiteri et credere, nihil omnino definiunt, quod fideles sequi teneamur. Huic quaestioni illud primum dandum est, non sat esse ut conciliorum et Pontificum iudicia firma esse credantur in divino officio publice a tota etiam ecclesia celebrari. Nec enim historiae, quibus martyrum et confessorum gesta narrantur, quamvis per summum
Pontificem aut concilium approbatae sint, fidei decreta sunt: sicut ne opuscula quidem doctorum ecclesiasticorum, quae probantur a synodo Gelasii Papae, 15 dist. cap. Sancta Romana. Illud item damus, ac libenter quidem, non statim, si quicquam iuris Canonici volumine continetur, fidei dogma esse credendum. Nam ut libro huic proximo apertius ostendemus, nonnulla habentur in epistolis decretalibus, quae fidei Catholicae decreta non sunt. Idque ipsum nunc nunc ex Clementina unica de summa Trinitate diserte ostendebamus. Quod non in hac solum Clementina existimandum est intervenisse, sed idcirco admoneri nos, ut in aliis quoque locis simile quippiam credamus posse contingere. Id vero tum maxime, cum aut verbis opinandi utuntur iudices, aut responsa non ad totam universalem ecclesiam, sed ad privatas ecclesias et episcopos referuntur. Intelligendi sunt enim eo tantum casu de fide pronuntiare, ubi iudicium in omnes Christi fideles spectat, omnes ligat. Certitudo quippe fidei iudicibus a Deo constitutis non propter ecclesias privatas promissa et concessa est, quae singulae errare possunt, sed propter ecclesiam universalem, quae errare non potest. Itaque summorum Pontificum conciliorumque doctrina, si toti ecclesiae proponatur, si cum obligatione etiam credendi proponatur, tum vero de fidei causa iudicium est. Sed animadvertendum est diligentius, et quae natura rerum sit, de quibus iudicium est, et quae verborum proprietas et pondus. Nimirum enim ecclesiasticae doctrinae, quam amplecti etiam tenemur, non idem est gradus, nec omnia iudiciorum decreta eodem loco habenda sunt. De qua re, quoniam in duodecimo libro sumus longe lateque disputaturi, nunc dicere non est operae pretium. Id dicimus, nec omnia quae aut iuris aut conciliorum volumina continent doctrinae Christianae esse iudicia, nec omnia rursum doctrinae iudicia fidei censuras esse. Multa siquidem ad sanam ecclesiae disciplinam attinent, quae fidei decreta non sunt. Nonne igitur, dixerit quis, erit aliqua nota, qua conciliorum de fide iudicia internosci queant? Erit plane. Prima, et ea quidem manifesta, si contrarium asserentes pro haereticis iudicentur. Cuius rei exempla habes, cap. Damnamus, de summa Trinitate, et cap. unico, de summa Trinitate, in 6. Et Clement. unic. de summa Trinitate, cap. 2. Altera nota est cum in hanc formam synodus decreta praescribit, si quis hoc aut illud senserit, anathema sit: qualia permulta sunt in concilio Toletano primo, et in synodo Tridentino. Tertia est, si in eos qui contra dixerint excommunicationis4 sententia ipso iure feratur. Exemplum est, de haereticis cap. Cum Christus, et cap. Ad Abolendam. In concilio tamen Tridentino sess. habita 11 Octobris, anni 1551 de Eucharistiae Sacramento definitum est, Confessionem Sacramentalem Eucharistiae praemittendam esse, si conscientiam peccati mortalis gravat. Et protinus: Si quis, ait synodus, contrariam docere, praedicare, vel pernaciter asserere, seu etiam publice disputando defendere praesumpseris, eo ipso excomunicatus existat. Sed hoc propter periculum cautum est; erat enim opinio contraria perniciosa. Ideoque excommunicatio illa ad publicam doctrinam vel maxime refertur. Nam quod sententia Caietani non fuerit pro haeretica condemnata, et nos testes sumus, qui concilio interfuimus, et contextus ipse demonstrat. Habet enim Canon 11, idemque postremus in hunc modum: Si quis dixerit solam fidem esse sufficientem praeparationem ad summendum sanctissimae Eucharistiae Sacramentum, Anathema sit. E vestigio autem adduntur mutata dicendi forma haec verba, et ne tantum Sacramentum, etc. Ubi vides
Caietati sententiae Anathema non dici, sed quoniam non solum falsa, sed noxia etiam erat, reprobari: et propter periculum, publicam praesertim praedicationem et disputationem interdici. Quarta, si quicquam expresse et proprie a fidelibus firmiter credendum, aut tanquam dogma fidei catholicae accipiendum dicatur, vel aliis similibus verbis aliquid esse evangelio doctrinaeve apostolorum contrarium. Dicatur, inquam, non ex opinione, sed certo et firmo decreto. Licet enim opinio Durandi reprobetur, cap. Gaudeamus, de divortiis. Sed qui dixit, verum absonum hoc videtur, et inimicum fidei Christianae, is noluit haereseos illum condemnare. Verbum enim videtur, iudiciorum infirmat certitudinem.Porro autem, quae in conciliorum vel pontificum decretis, vel explicandi gratia inducuntur, vel ut obiectioni respondeatur, vel etiam obiter et in transcursu praeter institutum praecipuum, de quo erat potissimum controversia, ea non pertinent ad fidem, hoc est, non sunt catholicae fidei iudicia.Exempli causa ponamus aliquid, quod positum in una re transferri per multas possit. Quod in cap. Firmiter, de summa Trinitate, dicitur angelos esse incorporeos, id non fidei decretum est, cum post decretalem illam nonnulli et Philosophi et Theologi falso quidem, sed citra haeresis notam contrarium asseruerint. At enim ut explicaret synodus id quod fides catholica tenet: Deum esse creatorem omnium visibilium et invisibilium, adiecit, corporalium et incorporalium. Quas particulas exponendi, non definiendi gratia adiectas esse constat. Ac quemadmodum concilium sumpsit id quod et verum, et longe longeque plurimum probabile erat, angelos ut invisibiles, ita quoque incorporeos esse; sic forte et illud accepit, Angelos et mundum simul esse congenitos. Non enim eo temporis hoc agebatur, ut Gregorii Nazianz. et aliorum hunc sequentium opinio damnaretur. Nec ego tamen is sum, qui opinationem hanc tueri in praesentia velim. Non enim dubito eam hoc sane tempore temere et inconsiderate, ne quid praeterea dicam, defendi. Sed id ago, qua in re operae pretium me Theologis facturum existimo, non omnia, quae etiam absolute et simpliciter in conciliis affirmantur, fidei decreta esse. Cuius rei exempla, si opus esset, permulta facile promerem, sed nolo esse longus in singulis explicandis. Nam de quarta quaestione satis. Quaestio 5. Postrema vero quaestio animum pulsat, an concilia in moribus errare possint. Nam si quis ait, habet in primis argumentum illud, quod Dominus solum rogavit pro Petro, ne deficeret fides eius, in aliis ergo, quae non ad fidem, sed ad mores attinent, errare ecclesia poterit. Deinde nihil a catholicis certa fide creditur, quod non sit idem divinitus ecclesiae revelatum: quicquid ergo definiat Synodus, si non ad fidem, sed ad mores attinet, non oportet certa fide credi. Praeterea in canonizatione sanctorum, sic enim nostri vocant, fidem ecclesiae detrahere sine fidei discrimine possumus. Compertum est autem eam rem ad mores spectare; errare igitur ecclesia in morum iudicio potest. Illud vero Thomae et Antonini testimonio comprobatur, qui non aiunt certo et firmiter, sed pie credendum esse ecclesiam in re huiusmodi non errare. Nam quod absolute possit, ea ratio confirmat, quod in id genus iudiciis ecclesia hominum eorum testimoniis innititur, qui et fallere et falli possunt. Iam si concilium, cum de Theologiae dogmate censet, non certis et exploratis argumentis, sed probabilibus niteretur, fidem certe
dogmatis illius indubitatam non faceret. Fides ergo ambigua summo Pontifice habebitur, ut qui cum hominem quemvis in divorum numerum refert, incertis mediis et argumentis nititur. Ordinum approbatio tandem, in quibus sub diversis institutis et regulis varia hominum genera Christo militare dicuntur, ad mores haud dubie pertinet. At dubium non est aliquos ordines non modo inutiliter, verum noxie etiam approbatos. Etenim in tam multis et ordinibus et institutis usque adeo religioni incommodatum est, ut inter reliqua malorum remedia hoc etiam a synodo generali iure ac merito expectarent viri pii, ut paucis quibusdam selectissimis retentis ordinibus, caeteri omnes exploderentur. Falsum est ergo aliquando et imprudens de moribus ecclesiae iudicibus. Siquidem id quandoque approbat quod non approbasse oportuisset. His argumentis quidam auctoritatem ecclesiasticam infirmare pergunt tantum in iudicio morum, nam in fidei decretis firmam esse nobiscum etiam consentiunt. Sed quoniam quaedam ecclesiae de moribus iudicia sine dubio certa sunt, quae sint illa repetendum altius videtur. Omnis de rebus Theologicis duplex est quaestio. Unum genus est, quod ad contemplationem et rerum cognitionem pertinet. Alterum, quod positum est in morum praeceptis, quibus in omnes partes usus vitae confirmari possit. Atque etiam alia divisio est Theologicae quaestionis. Nam et una est, cuius cognitio et explicatio ad salutem est necessaria, est et altera, cuius ignoratio sine pietatis salutisque iactura esse potest. Non enim in Theologia semper de necessariis agitur, sed interdum etiam de his, quae utilia esse videantur, quamvis non sint adeo necessaria. Multa sunt autem et in superioribus libris et in hoc etiam adversum eos disputata, qui de ecclesiae auctoritate in fidei iudiciis parum recte sentirent: atque in sequenti libro nonnulla quoque disputabuntur. Ecclesiae vero auctoritatem eam nunc appello, quae synodorum etiam generalium ac summi pontificis est. Haec enim est una res prorsus, ut non differat multum inter ecclesiae, conciliorum, sedisque Apostolicae iudicia: propterea quod connexa haec et colligata sunt, quemadmodum esse videmus humanum corpus et caput. Itaque quae erant ecclesiasticae auctoritatis in fidei decretis propria, locis suis aut dicentur aut dicta sunt. Quae autem pertinent ad iudicium morum, de quibus iam diu loquimur, nunc dicenda sunt. Prima conclusio. Sit igitur prima conclusio, Ecclesia in morum doctrina eorum qui ad salutem necessarii sunt, errare non potest. Exempli causa ponatur aliquid, quod pateat latius. An fideles laicos Eucharistiae sacramentum sub utraque specie accipere oporteat, an panis potius species sola satis sit, quaestio est earum rerum, sine quibus salus esse non potest. In hac ergo et aliis id genus controversiis ecclesiae decretum certum est. Itaque, si quid necessario vel agendum vel vitandum firmo iudicio definit, in hoc errare nequit, sicut ne in fide quidem. Deus enim non deficit in necessariis, ut saepe ante dictum est; in doctrina ergo morum eorum, qui sunt ad salutem necessarii, iudices et doctores ecclesiae a Deo dati errare non queunt. Confirmat autem illud vel maxime, quod Dominus Petro inquit: Pasce oves meas. Et Paulus, Dedisse Deum pastores et doctores, ait, ad consummationem sanctorum, ut non circumferamur omni vento doctrinae. At si errarent in moribus eiusmodi, non pascerent
salubriter oves. Non enim moralis doctrina minus exigitur ad pastum ovium Christi salutarem, quam fidei disciplina. In his igitur ecclesiae pastores errare non possunt. Adde quod Dominus apud Ioannem pollicitus est spiritum docturum ecclesiam omnem veritatem, scilicet, ad vitam aeternam consequendam necessariam. At utraque veritas necessaria est, et quae ad contemplationem pertinet, et quae ad actionem: in utraque ergo definienda spiritus docet ecclesiam. Praeterea, Apostolus in priore ad Timotheum epistola capite 3. Haec, inquit, scribo tibi, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Ea autem, quae ibi scribebat Paulus, ad morum veritatem magna ex parte spectare perspicuum est. Est ergo ecclesia firmamentum non eius veritatis solum, quae in contemplatione cernitur, sed illius etiam, quae aliquid molitur ut faciat. Nimirum, ut sciamus quomodo oporteat nos in domo Dei conversari. Praeterea, si ecclesiae pastores in concilium praesertim congregati leges et praecepta vitae sinistre interpretarentur, ut videlicet, quae essent ad salutem necessaria, ea non necessaria dicerent, aut quae contra minime essent necessaria, haec esse necessaria definirent: cum Christus dixerit Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei, quaecumque dixerint vobis facite, et rursum: Qui vos audit me audit, ecclesia certe pastores errantes sequens iuxta quod illi praescriptum est, huius erroris Christum praecipuum haberet auctorem. Ad haec, si lex evangelica manca et imminuta non fuit, ut re vera non fuit, eos omnino mores praefinivit, qui essent ad salutem necessarii. Imperfectus enim legislator est, nisi ea praescribat, sine quibus reipublicae finis constare non potest. At spiritus veritatis Apostolis eorumque successoribus suggerit quaecumque Christus dixit nobis: in praeceptis ergo vitae necessariis errare illi non possunt. Item Matthaei 16, Tibi, inquit Dominus Petro, dabo claves regni caelorum. Regnum autem caelorum utraque ignoratione clauditur, et fidei et morum; ecclesia ergo utrasque quaestiones aperire Christo auctore potest, utrosque nodos solvere, sive ad fidem sive ad mores attineant. Huc enim illud accedere credendum est, quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in caelis. At inquis, intelligitur clave non errante. Bene volo. Sed aliud est de privatis pastorum iudiciis disserere, quae negligere etiam aliquando possumus, aliud de ecclesiae communibus, quae perinde ut ecclesiae decreta habemus amplecti. Et quidem cum Pontifex, quicumque ille sit tandem, quicquam privatim agit solvitque aut ligat, errare per ignorantiam aut etiam malitiam potest, et abuti clavium potestate. At cum publica sunt totius ecclesiae iudicia, eaque in rebus ad salutem necessariis, ecclesiae totius communes iudices, quales sunt concilii patres, errare nequeunt, ne per huiusmodi errorem Christiana tota plebs in ignoratione veritatis ad vitam instituendam necessariae versetur. Praeterea, concilium Constantiense sess. 13 condemnat ut haereticos eos, qui dixerint ecclesiam errare in consuetudine administrandi populo Eucharistiam sub una specie tantum. Et Martinus quintus in litteris, quibus concilium approbavit, qui hoc ecclesiae institutum damnant, eos definit tanquam haereticos vel sapientes haeresim coercendos. Ecclesia igitur in morum huiusmodi iudiciis non errat, atque ex consequenti ne concilia quidem summi Pontificis auctoritate firmata.
Secunda conclusio. Huius vero conclusionis et altera consectaria esse videtur, Ecclesiam, cum in re gravi quidem et quae ad Christianos mores formandos apprime conducat, leges toti populo dicit, non posse iubere quicquam, quod aut evangelio aut rationi naturae contrarium sit. Non ergo hic omnes ecclesiae leges approbo, non universas poenas, censuras, excommunicationes, suspensiones, irregularitates, interdicta commendo. Scio nonnullas eiusmodi leges esse, in quibus si non aliud praeterea quicquam, at prudentiam certe modumque desideres. Id ergo dico, summorum Pontificum conciliorumque praecepta, scita, sanctiones, omnibus nobis probatum iri, si moribus fidelium instituendis sint necessaria. Si enim ecclesiae consuetudo, quod modo ex concilio Constantiense asserebamus, evangelio adversari non valet, ergo ne ecclesiae quidem lex evangelio adversabitur. Deinde ecclesia non potest definire quippiam esse vitium quod honestum est, aut contra honestum esse quod est turpe: ergo nec sua edita lege probare quicquam, quod evangelio rationive inimicum sit. Si enim ecclesia, vel expresso iudicio, vel lege lata turpia probaret, aut reprobaret honesta, hic iam nimirum error non solum fidelibus pestem ac perniciem afferret, sed fidei etiam quodammodo adversaretur, quae omnem virtutem probat, universa vitia condemnat. Accedunt illa, Quaecumque dixerint vobis facite, et Qui vos audit me audit. Quibus praecipimur ecclesiae legibus obtemperare. Ita si errat illa, Christus nobis erroris auctor est. Quae qui videat, non modo indocte, verum etiam impie faciat, si ecclesiam in morum doctrina errare contendat, praesertim si mores et praecepta vivendi sint ad salutem necessaria. Quae autem ratio id de ecclesia convincit, eadem convincit de concilio, in quo universalis ecclesiae auctoritas residet. Quare quemadmodum concilium falsa plebi credenda proponere nequit, sic nec mala potest proponere facienda. Proponere, inquam, firmo certoque decreto, quo omnes ad credendum et ad faciendum sub aeterna poena obligentur. Sed an sit haereticum asserere vel aliquam ecclesiae consuetudinem esse malam, vel aliquam ipsius legem iniustam, non ausim definire. Nam licet concilium Constantiense, sess. 13 statuerit eos pro haereticis condemnandos, qui affirmarint ecclesiam errare in more communicandi plebem sub una specie tantum; at eo tempore statuit, quo sine capite erat. Contendit autem Caietanus in opusculo de auctoritate Pap. et constit., et in apolog. cap. 20 et 21; Turrecremata item 3 lib. cap. 32 concilium mutillum sine capite in decretis fidei ferendis nullam habere certam auctoritatem. Et quamquam in multis quidem argumentis suadere nituntur, sed apud me illud est maximum, quod sicut Deus non deficit in necessariis, ita non abundat in superfluis. Cum ergo sola auctoritas deponendi Pontificem haereticum, aut eligendi, aut decernendi catholicum, sit ecclesiae necessaria in casibus, quibus ecclesia concilium sine capite cogere iure suo potest, nihil causae est cur ampliorem potestatem concilio imperfecto tribuamus. Reliqua siquidem per integrum concilium expediri possunt, vel electo Pontifice Catholico, qui non erat, vel definito certo, cum inter multos quisnam esset verus Pontifex dubium erat. Adde quod, ut supra dictum est, concilii dogmata non sunt firma nisi a Romano Pontifice confirmentur. Quando ergo concilium sine capite est, non habet dogmatum certitudinem. Praeterea Martinus quintus in litteris, quibus concilium probat, non simpliciter probat illud articulum, sed solum definit eos qui docuerint ecclesiam in consuetudine eiusmodi
errare esse vel haereticos vel ut sapientes haeresim condemnandos. Quod ergo Martinus concilio praesidens non est ausus nomine haereseos condemnare, id ego graviore censura accusare non audeo, nec debeo. Quod si in more ad salutem necessario, qualis ille videtur esse de quo in concilio Constantiensi erat controversia, tanta fuit Martini modestia, quanto nos modestiores esse oportet in aliis erroribus condemnandis, qui consuetudini ecclesiae minime ad salutem necessariae refragantur? Morem circumgestandi solemni processione per vias publicas Eucharistiae Sacramentum Lutherani reprobant. Si originem erroris et principium spectes, haeresis tibi erit. Nam ideo illi morem hunc circumferendi Sacramenti rident, quia veram Christi praesentiam in Sacramento negant. Sed si ipsum in se errorem contempleris, haeresim sapit, temeritas et impudentia est (Quamvis enim multis nominibus hic error est notandus) non tamen est haeresis: cum etiamsi in hac consuetudine erraret ecclesia, non proinde in gravioribus rebus eius periclitaretur auctoritas. Quae causa concilio Tridentino fuit, ut Canonem sextum de Eucharistiae Sacramento caute formarit in haec verba: Si quis dixerit in sancto Eucharistiae Sacramento Christum non esse cultu latriae etiam externo adorandum, atque ideo nec festiva peculiari celebritate venerandum, nec in processionibus secundum laudabilem ecclesiae consuetudinem solemniter circumgestandum, Anathema sit. Non enim eos Anathemate simpliciter percellit synodus qui ritum illum ecclesiae reprehenderit, sed qui idcirco hoc faciunt, quia nec praesentiam corporalem Christi in Eucharistia admittunt, atque adeo nec ipsius quidem adorationem et cultum. Atque haec eadem fortasse causa Martinum quintum impulit, ut qui reprehenderent ecclesiasticam illam consuetudinem impartiendi Eucharistiam populo sub una specie eos non ut haereticos, sed ut sapientes haeresim condemnarit. Cum enim sub utraque olim specie plebs Sacramentum Eucharistiae acceperit, idque apostolorum auctoritate et usu confirmata, non erat haereticum in dubium vertere an verus ille ecclesiae mos novo esset praeferendus. Sed quoniam Wicleffistae idcirco asserebant ecclesiam errare, quia existimabant necessarium esse plebi ad salutem utramque Sacramenti speciem sumere, huc detorquentes illa Domini verba, Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem…prudentissime Martinus quintus vituperationem ecclesiastici novi moris non dixit haeresim esse, sed haeresim sapere. Et quoque illud argumentum grave, cur huiusmodi erroribus haereseos nota non inuratur: quod, ut postea dicemus, non est haereticum credere ecclesiam hominibus in divos referendis errare posse. At iubet ecclesia interdum divos, quos huiusmodi honore afficit, peculiari die festo et cultu colere; non est igitur haeresis astruere, in hac de uno aut altero divo colendo lege ac consuetudine ecclesiam errare. Sed intelligendum est ecclesiae mores quosdam a Christo et Apostolis ecclesiae traditos, in quibus qui ecclesiam errare diceret, hic erroris eius Christum et apostolos auctores faceret. Quamobrem haereticus censetur. Ut Iconomachi, qui ecclesiam in veneratione et cultu imaginum errare asseruerunt. Alii vero mores sunt post apostolos inducti, in quibus quamvis ecclesia erraret, non propterea fides periclitaretur. Sine periculo igitur haereseos teneri potest ecclesiam in aliqua lege et more posse errare. Sed de secunda conclusione hactenus. Sit tertia conclusio. Tertia conclusio. In moribus non toti ecclesiae communibus, sed qui ad privatos homines vel ecclesias referuntur, errare per ignorantiam ecclesia potest: non in iudicio solum rerum gestarum dico, sed in ipsis etiam privatis praeceptis et legibus.
Cum quis enim occulte una uxore habita alteram ducit publice, iubet illi ecclesia, ut priore relicta posteriorem accipiat. Qua in re sine dubio fallitur, et id praecipit homini, quod rationi evangelioque adversum est. Huius vero conclusionis veram et idoneam causam Innocentius tertius redidit in cap. A nobis, de sentent. excom. in haec verba: Iudicium Dei veritati, quae non fallit nec fallitur, semper innititur; iudicium autem ecclesiae nonnumquam opinionem sequitur, quam et fallere saepe contigit et falli; propter quod contigit interdum ut qui ligatus est apud Deum, apud ecclesiam sit solutus; et qui liber est apud Deum, ecclesiastica sit sententia innodatus. Hactenus Innocentius. Haec autem, quae perspicua esse videntur, breviter et sine disceptatione diiudicanda sunt. Nec enim omnia nos, ut quaeramus, exponimus, sed ut explicemus. Hoc itaque loco non tam conclusio, quam conclusionis causa consideranda est. Nam inde liquet, id quod est animadversione dignissimum, certa et firma ecclesiae decreta esse non posse, quae non certis et firmis principiis ac fundamentis innitantur. Quocirca, si vel unum ex his, a quibus ecclesiae iudicium pendet, incertum est, certum ecclesiae decretum esse non potest; sive quaestio speculativa sit seu practica, sic enim nostri loqui solent. Conclusio quippe, ut in dialecticorum proverbio est, debiliorem partem sequitur, et si unumquodlibet principiorum claudicat, eam quoque ex illa parte debilitari necesse est. Qua ex re facile intelligitur ecclesiae iudicia, quae ab incertis hominum testimoniis proficiscuntur infirma esse ad certam et exploratam faciendam fidem. Quale illud est, quo sanctum aliquem divorum catalogo scribendum censet. Nec tamen impune licet huiusmodi decreta in dubium revocare. Quin temerarium et irreligiosum est in divis consecrandis ecclesiae abrogare fidem. Iniuriam enim facit Martyri, qui orat pro Martyre, ut cap. Cum Marthae, de celeb. Miss. Innocentius tradit: iniurius ergo est, ac multo enim magis, qui martyrum catalogo adscriptum et divorum numero reiicit. Id quoniam temere et inconsiderate faciet, iure profecto ab ecclesia punietur. Mox etiam, si unum aliquod huius generis decretum in quaestionem veniant, certe Hieronymi, Ambrosii, Augustini, ac reliquorum sanctitatem sine crimine in quaestionem vocare poterimus, atque adeo asserere illos cum daemonibus condemnatos. Ita posses eos malediciis concidere, ac vexare contumeliis, quae omnia aures sane fidelium perhorrescunt. Quod si viris iustis in divorum catalogum reponendis ecclesia errat, nimirum non esset valde absurdum divorum omnium cultum ab ecclesia explodere eorum, qui post Clementem consecrati sunt. Quo quid aut stultius aut impudentius dici potest? Item multum refert ad communes ecclesiae mores scire quos debeas religiose colere. Quare, si in illis erraret ecclesia, in moribus quoque graviter falleretur. Atque si ecclesia abstinentiae legem rogaret, quae vel rationi vel Evangelio adversa esset, turpiter ab illa profecto erraretur: turpiter ergo etiam errabit in doctrina morum, si legem ferat de colendo divo, quem colere, si divus non est, et cum ratione et cum Evangelio pugnat. Ne igitur tantus error in ecclesia sit, Deus peculiariter providere credendus est, ne ecclesia, quaelibet hominum testimonia sequatur, in sanctorum canonizatione erret. Cuius peculiarissimae providentiae abunde magnum argumentum est, quod numquam infirmata est fides ab humanis testibus semel in huiusmodi iudiciis suscepta, quod in causis civilibus saepe accidit.
Quae si singula forte non movent, universa certe tamen inter se connexa atque coniuncta movere debebunt; ut qui fidem in his ecclesiae detrahunt, eos non haereticos quidem, sed temerarios, imprudentes, irreligiososesse credamus. Quibus rebus expositis, primum, secundum ac tertium argumentum facile refelluntur. Nam quae de postremo disputari possunt, illa nobis alio tempore atque ad aliud institutum, si facultas erit, explicabuntur. Nunc illud breviter dici potest, qui summi Pontificis omne de re quacumque iudicium temere ac sine delectu defendunt, hos sedis apostolicae auctoritatem labefactare, non fovere; evertere, non firmare. Nam ut ea praetereamus, quae paulo ante in hoc capite explicata sunt, quid tandem adversum haereticos disputando ille proficiet, quem viderint non iudicio, sed affectu patrocinium auctoritatis pontificiae suscipere, nec id agere, ut dispositionis suae vi lucem ac veritatem eliciat, sed ut se ad alterius sensum voluntatemque convertat? Non eget Petrus mendacio nostro, nostra adulatione non eget. Ordines igitur vel probare vel refellere, quoniam non e scientia id solum, sed etiam e prudentia pendet, non ad ea pertinet, in quibus summus Pontifex errare nequit. Atque iam vel in Concilio Lateranense advertebatur religionum nimiam multitudinem, quam nunc esse videmus, valde ecclesiae Christi incommodare. Concilium quoque Lugdunense fatetur quod importuna petentium inhiatio contra synodi decretum aliquarum religionum confirmationem extorsit. Unde quosdam ordines per sedem etiam Apostolicam approbatos, tamquam ecclesiae vel noxios vel inutiles abolendos esse ita decrevit, ut nullum deinceps ad eorum professionem admitterent. Et Celestinus quintus statum vitamque fratricellorum suo privilegio confirmavit; quod tamen confirmationis privilegium Ioannes 22 aperte infirmum esse dixit: quod Bonifacius ex certis rationalibus causis ea, quae Celestinus concesserat, viribus penitus evacuasset. Paulus item tertius ordinem quem in Italia frater Baptista Cremensis instituit, litteris suis probasse dicitur; at nuper et ordo ille a Venetis est edicto publico explosus, et Baptistae doctrina, cui illius ordinis homines inhaerebant, Romae est condemnata. Imbecillum itaque eorum argumentum est, qui ex huiusmodi privilegiis, quae his facile temporibus vel conceduntur, vel potius extorquentur, novas religiones non aliter ac de caelo lapsas excipiendas esse confirmant, eas quoque quae nullam regulam ex approbatis habent, nullam vel a suis editam profitentur. Nec eius generis privilegia certa sunt sedis Apostolicae iudicia, quibus scilicet omnes fideles astringantur. Satis fuerit, si eam habeant auctoritatem, quam epistolae decretales. Quarum nonnullas constat a posterioribus meliore consilio refutatas: quoniam non ex firmo decreto, sed ex pontificum opinione prodierunt. Et quidem ante divi Thomae tempora adeo restricte et gravate novi ordines admittebantur, ut ex tam gravi augustoque iudicio probabile argumentum prudentis consilii sumeretur. Nostro vero hoc saeculo tam multae sunt religiones a pontificis confirmatae, ut qui eas omnes tueri voluerit tanquam ecclesiae vel utiles vel necessarias, hic imprudentiae, ne dicam stultitiae nomine, iure optimo summisque rationibus arguatur. Sed iam liber de conciliorum auctoritate concludendus est. Si prius tamen eorum conatum refutemus, qui in huius loci firmissimam soliditatem impetum facere et incursionem voluerunt.