ASSERO, eam esse Virtutem nobilissimam.
PROBATUR a D. Bonavent. primo definitio-ne Virtutis, ex Aristotele 2. Eth. cap. 6. Virtus est, quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit; est enim bona qualitas mentis: sed talis est Virginitas: Ergo. Minor probatur in corpore, Continentia virginalis tria dicit. Primum est, abstinentia ab omni coitu illicito. Secundum est, abstinentia ab omni coitu licito. Tertium, integritas mentis, et carnis, quae sunt insignis perfectionis, cui propterea a D. Cypriano datur Encomium insigne, dum dicitur Decor.
PROBATUR secundo ex definitione Virginitatis, quam habet S. Augustinus de S. Virginitate cap. 13. Virginitas in carne corruptibili incorruptionis perpetuae est meditatio. Tunc sic: Illa est Virtus, quae habet circa obiectum bonum specialem difficultatem: talis est Virginitas, quae intendit, seu meditatur continentiam a venereis, difficile vincendis: Ergo. Confirmatur a S. Bonavent. primo, si enim continere a copula illicita, est virtus, ut dixi quaest. praecedenti: Ergo et ab omni licito temperari.
CONFIRMATUR secundo, quia Virginitate meremur Aureolam, seu praemium speciale in gloria, ideo enim Virgines Apoc. 14. Agnum comitantur.
OBIICIES primo. Omnis virtus, quae non tendit immediate in finem, ut sunt Theologicae, in medio consistit; sed Virginitas non est Theologica, nec in medio consistit, sed in extremo, dum ab omnibus abstinet: Ergo.
RESPONDet S. Doctor hic, et serm. 5. Hexaëmer. Maiorem non intelligi consistere in medio quoad obiectum, quia sic nullus esset castus, nisi cognosceret medietatem omnium mulierum de mundo, quia illud est medium inter aliquam, et nullam; sed intelligitur, ut sit medium inter delectationes, et tristitias; nam, qui nihil omnino sentit de passionibus carnis, hic insensibilis iudicatur, et hoc habet per materiam; qui vero omnino eis consentit, luxuriosus est; qui vero excitatur, et tamen non consentit, talis virtuosus est; sed hoc omnino bene est in Virginibus, quia aliquo modo caro excitat, quamvis non ita, sicut in corruptis. Hoc autem intelligitur loquendo secundum virtutes politicas, et naturam lapsam; nam per superabundantem gratiam potest esse, quod non sentiat, et tamen virtutem habeat, ut patet in Christo, et eius Matre dulcissima.
OBIICIES secundo. Omnis virtus est in praecepto, nec ullus male virtute utitur, nec expellitur sine peccato; sed Virginitas non est in praecepto, eaque male utuntur aliqui, et sine peccato amittitur, ut in matrimonio: Ergo omnes virtutes sunt connexae; sed hoc non est dicendum de Virginitate; similiter recuperantur poenitentia, non sic Virginitas.
NOTAT S. Doctor, in Virginitate esse tria. Primum est abstinete a vitio, et hic est habitus. Secundum, abstinentia ab omni copula, etiam licita, et hic est status perfectionis. Tertium est integritas mentis, et corporis, et dicit decorem. Quae igitur obiiciuntur, urgent de statu, vel decore, non de habitu. Ratione enim status, non est in praecepto, quia ad extremum tendit, et potest perdi sine peccato. Ratione etiam decoris perdi potest sine culpa, homine invito, ut in violatis vi; male etiam aliqui ea utuntur, nec amissa recuperatur.